Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Institutes of Roman Law

    De Rebvs Incorporalibvs. (1)

    Gaius

    In the atlas

    1 min

    § 12. Quaedam praeterea res corporales sunt, quaedam in 〈corporales〉.

    Inst. 2, 2 pr.

    § 13. Corporales hae 〈sunt〉 quae tangi possunt, uelut fundus homo uestis aurum argentum et denique aliae res innumerabiles.

    Inst. l. c.

    § 14. Incorporales sunt quae tangi non possunt, qualia sunt ea quae iure consistunt, sicut hereditas ususfructus obligationes quoquo modo contractae. nec ad rem per〈tinet, quod in hereditate res corporales con-〉tinentur et fructus qui ex fundo percipiuntur corporales sunt, et quod ex aliqua obligatione nobis debetur, id plerumque corporale est, ueluti fundus homo pecunia; nam ipsum ius successionis et ipsum ius utendi fruendi et ipsum ius obligationis incorporale est. eodem numero sunt iura praediorum urba|norum et rusticorum. —|— altius tollendi —|— luminibus uicini aed — non extollen|di, ne luminibus uicini officiatur. | item fluminum et stilicidiorum — ius, ut—|— in aream—|—|—|— ius aquae ducendae—|—

    Inst. 2, 2, 2 and 3.