Qvibvs Modis Testamenta Infirmentvr. (1)
Classical Gaius English§ 138. Si quis post factum testamentum adoptauerit sibi filium aut per populum eum qui sui iuris est, aut per praetorem eum qui in potestate parentis fuerit, omni modo testamentum eius rumpitur quasi agnatione sui heredis.
Inst. 2, 17, 1.
§ 139. Idem iuris est si cui post factum testamentum uxor in manum conueniat, uel quae in manu fuit nubat; nam eo modo filiae loco esse incipit et quasi sua.
§ 140. Nec prodest siue haec siue ille qui adoptatus est in eo testamento sit institutus institutaue; nam de exheredatione eius superuacuum uidetur quaerere, cum testamenti faciendi tempore suorum heredum numero non fuerit.
§ 141. Filius quoque qui ex prima secundaue mancipatione manumittitur, quia reuertitur in potestatem patriam, rumpit ante factum testamentum; nec prodest, 〈si〉 in eo testamento heres institutus uel exheredatus fuerit.
§ 142. Simile ius olim fuit in eius persona cuius nomine ex senatusconsulto erroris causa probatur, quia forte ex peregrina uel Latina quae per errorem quasi ciuis Romana uxor ducta esset natus esset; nam siue heres institutus esset a parente siue exheredatus, siue uiuo patre causa probata siue post mortem eius, omni modo quasi agnatione rumpebat testamentum.
§ 143. Nunc uero ex nouo senatusconsulto quod auctore diuo Hadriano factum est, siquidem uiuo patre causa probatur, aeque ut olim omni modo rumpit testamentum; si uero post mortem patris, praeteritus quidem rumpit testamentum, si uero heres in eo scriptus est uel exheredatus, non rumpit testamentum; ne scilicet diligenter facta testamenta rescinderentur eo tempore quo renouari non possent.
§ 144. Posteriore quoque testamento quod iure factum est superius rumpitur. nec interest an extiterit aliquis ex eo heres, an non extiterit; hoc enim solum spectatur, an existere potuerit. ideoque si quis ex posteriore testamento quod iure factum est aut noluerit heres esse, aut uiuo testatore aut post mortem eius antequam hereditatem adiret decesserit, aut per cretionem exclusus fuerit, aut condicione sub qua heres institutus est defectus sit, aut propter caelibatum ex lege Iulia summotus fuerit ab hereditate: quibus casibus pater familias intestatus moritur, nam et prius testamentum non ualet ruptum a posteriore, et posterius aeque nullas uires habet, cum ex eo nemo heres extiterit.
Inst. 2, 17, 2.
§ 145. Alio quoque modo testamenta iure facta infirmantur, ueluti 〈cum〉 is qui fecerit testamentum capite deminutus sit; quod quibus modis accidat, primo commentario relatum est.
Inst. 2, 17, 4.
§ 146. Hoc autem casu inrita fieri testamenta dicemus, cum alioquin et quae rumpuntur inrita fiant, 〈et quae statim ab initio non iure fiunt inrita sint; sed et ea quae iure facta sunt et postea propter capitis deminutionem inrita fiunt〉 possunt nihilo minus rupta dici. sed quia sane commodius erat singulas causas singulis appellationibus distingui, ideo quaedam non iure fieri dicuntur, quaedam iure facta rumpi uel inrita fieri.
Inst. 2, 17, 5.