Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Argonautica

    Book 6

    Gaius Valerius Flaccus

    48 min
    1. C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus.

    At vigil isdem ardet furiis Gradivus et acri

    corde tumet nec quas acies, quae castra sequatur,

    invenit; ire placet tandem praesensque tueri,

    sternere si Minyas magnoque rependere luctu

    regis pacta queat Graiamque absumere puppem.

    impulit hinc currus, monstrum inrevocabile belli

    concutiens, Scythiaeque super tentoria sistit.

    protinus e castris fugit sopor: excita tela,

    turbatique coire duces; hos insuper ingens

    fama movet, rate quae sacra vulgabat Achivos

    advenisse sui repetentes vellera Phrixi,

    quos malus hospitio iunctaque ad foedera dextra

    luserit Aeetes atque in sua traxerit arma.

    Ergo, consiliis dum nox vacat alta movendis,

    legatos placet ire duces, mandataque Perses

    edocet, adfari Minyas fraudemque tyranni

    ut moneant. quinam hinc animos averterit error?

    se primum Haemoniis hortatum ea vellera terris

    reddere et exuvias pecudis dimittere sacrae:

    hinc odium et tanti venisse exordia belli.

    quin potius dextramque suam suaque arma sequantur,

    aut remeent; neque enim Aeetae promissa fidenque

    esse loco; abstineant alienae sanguine pugnae.

    non illos ideo tanti venisse labores

    per maris. ignotis quid opus concurrere nec quos

    oderis? haec medio Perses dum tempore mandat,

    aureus effulsit campis rubor, armaque et acres

    sponte sua strepuere tubae. Mars saevus ab altis

    'hostis io' conclamat equis, 'agite ite, propinquat',

    ac simul hinc Colchos, hinc fundit in aequora Persen.

    tunc gens quaeque suis commisit proelia telis,

    voxque dei pariter pugnas audita per omnes.

    Hinc age Riphaeo quos videris orbe furores,

    Musa, mone, quanto Scythiam molimine Perses

    concierit, quis fretus equis per bella virisque.

    verum ego nec numero memorem nec nomine cunctos

    mile vel ora movens; neque enim plaga gentibus ulla

    ditior: aeterno quamnquam Maeotia pubes

    Marte cadat, pingui numquam tamen ubere defit,

    quod geminas arctos magnumque quod impleat anguem.

    ergo duces solasque, deae, mihi promite gentes.

    Miserat ardentes, mox ipse secutus, Alanos

    Heniochosque truces iam pridem infensus Anausis,

    pacta quod Albano coniunx Medea tyranno,

    nescius heu, quanti thalamos ascendere monstri

    arserit atque urbes maneat qui terror Achaeas.

    gratior ipse deis orbaque beatior aula.

    proxima Bisaltae legio ductorque Colaxes,

    sanguis et ipse deum, Scythicis quem Iuppiter oris

    progenuit viridem Myracen Tibisenaque iuxta

    ostia, semifero (dignum si credere) captus

    corpore, nec nymphae geminos exhorruit angues.

    cuncta phalanx insigne Iovis caelataque gestat

    tegmina disperses trifidis ardoribus ignes;

    nec primus radios, miles Romane, corusci

    fulminis et rutilas scutis diffuderis alas.

    insuper auratos collegerat ipse dracones,

    matris Horae specimen, linguisque adversus utrimque

    congruit et tereti serpens dat vulnera gemmae.

    tertius unanimis veniens cum milibus Auchus

    Cimmerias ostentat opes, cui candidus olim

    crinis inest, natale decus; dat longior aetas

    iam spatium; triplici percurrens tempora nodo

    demittit sacro geminas a vertice vittas.

    Datin Achaemeniae gravior de vulnere pugnae

    misit in arma Daraps, acies quem Martia circum

    Gangaridum, potaque Gerus quos efferat unda,

    quique lacum cinxere Bycen. non defuit Anxur,

    non Rhadalo cum fratre Sidon, Acesinaque laevo

    omine fatidicae Phrixus movet agmina cervae.

    ipsa comes, saetis fulgens et cornibus aureis,

    ante aciem celsi vehitur gestamine conti

    maesta nec in saevae lucos reditura Dianae.

    movit et Hylaea supplex cum gente Syenen

    impia germani praetentans volnera Perses.

    densior haut usquam nec celsior extulit ullas

    silva trabes, fessaeque prius rediere sagittae

    . . .

    quin et ab Hyrcanis Titanius expulit antris

    Cyris in arma viros, plaustrisque ad proelia cunctas

    Coelaletae traxere manus; ibi sutilis illis

    est domus et crudo residens sub vellere coniunx

    et puer e primo torquens temone cateias.

    linquitur abruptus pelago Tyra, linquitur et mons

    Ambenus et gelidis pollens Ophiusa venenis.

    degeneresque ruunt Sindi glomerantque paterno

    crimine nunc etiam metuentes verbera turmas.

    hos super aeratam Phalces agit aequore nubem

    cum fremitu, densique levant vexilla Coralli,

    barbaricae quis signa rotae ferrataque dorso

    forma suum truncaeque Iovis simulacra columnae;

    proelia nec rauco curant incendere cornu,

    indigenas sed rite duces et prisca suorum

    facta canunt veterumque viris hortamina Iaudes.

    ast ubi Sidonicas inter pedes aequat habenas,

    illinc iuratos in se trahit Aea Batarnas,

    quos, duce Teutagono, crudi mora corticis armat

    aequaque nec ferro brevior nec rumpia ligno.

    nec procul albentes gemina ferit aclyde parmas,

    hiberni qui terga Novae gelidumque securi

    eruit et tota non audit Alazona ripa.

    . . . quosque Taras niveumque ferax Euarchus olorum.

    te quoque venturis, ingens Ariasmene, saeclis

    tradiderim, molem belli lateque ferentem

    undique falcatos deserta per aequora currus.

    insequitur Drangaea phalanx claustrisque profusi

    Caspiadae, quis turba canum non segnius acres

    exilit ad lituos pugnasque capessit eriles.

    inde etiam par mortis honos, tumulisque recepti

    inter avos positusque virum; nam pectora ferro

    terribilesque innexa iubas ruit agmine nigro

    latratuque cohors, quanto sonat horrida Ditis

    ianua vel superas Hecates comitatus in auras.

    ducit ab Hyrcanis vates sacer agmina lucis

    Vanus; eum Scythiae iam tertia viderat aetas

    magnanimos Minyas Argoaque vela canentem.

    illius et dites monitis spondentibus Indi

    et centumgeminae Lagea novalia Thebes

    totaque Riphaeo Panchaia rapta triumpho.

    discolor hastatas effudit Hiberia turmas,

    quas Otaces, quas Latris agunt et raptor amorum

    Neurus, et expertes canentis Iazyges aevi.

    namque ubi iam viresque †aliaet† notusque refutat

    arcus et inceptus iam lancea temnit erilis,

    magnanimis mos dictus avis, haut segnia mortis

    iura pati, dextra sed carae occumbere prolis

    ense dato; rumpuntque moras natusque parensque,

    ambo animis, ambo miseri tam fortibus actis.

    hic et odorato spirantes crine †Mycael

    Cessaeaeque manus, et qui tua iugera nondum

    eruis, ignotis insons Arimaspe metallis,

    doctus et Auchates patulo vaga vincula gyro

    spargere et extremas laqueis adducere turmas.

    non ego sanguineis gestantem tympana bellis

    Thyrsageten cinctumque vagis pos terga silebo

    pellibus et nexas viridantem floribus hastas.

    fama, ducem Iovis et Cadmi de sanguine Bacchum

    hac quoque turiferos, felicia regna, Sabaeos,

    hac Arabas fudisse manu; mox rumperet Hebri

    cum vada, Thyrsagetas gelida liquisse sub arcto.

    illis omnis adhuc veterum tenor et sacer aeris

    pulsus et eoae memoratrix tibia pugnae.

    iungit opes Emoda suas; sua signa secuti

    Exomatae Torynique et flavi crine Satarchae:

    mellis honor Torynis, ditant sua mulctra Satarchen,

    Exomatas venatus alit, nec clarior ullis

    arctos equis; abeunt Hypanin fragilemque per undamn

    tigridis aut saevae profugi cum prole leaenae,

    maestaque suspectae mater stupet aggere ripae.

    impulit et dubios Phrixei velleris ardor

    Centoras et diros magico terrore Choatras.

    omnibus in superos saevus sonor, omnibus artes

    monstrificae: nunc vere novo compescere frondes,

    nunc subitam trepidis Maeotin solvere plaustris.

    maximus hos inter Stygia venit arte Coastes;

    sollicitat nec Martis amor, sed fama Cytaeae

    virginis et paribus spirans Medea venenis.

    gaudet Averna palus, gaudet iam nocte quieta

    portitor et tuto veniens Latonia caelo.

    ibant et geminis aequantes cornibus alas

    Balloniti comitumque celer mutator equorum

    Moesus et ingentis frenator Sarmata conti.

    nec tot ab extremo fluctus agit aequore nec sic

    fratribus adversa Boreas respondet ab unda

    aut is apud fluvios volucrum canor, aethera quantus

    tunc lituum concentus adit lymphataque miscet

    milia, quot foliis, quot fioribus incipit annus.

    ipse rotis gemit ictus ager tremibundaque pulsu

    nutat humus, quatit ut saevo cum fulmine Phlegram

    Iuppiter atque imis Typhoea verberat arvis.

    Prima tenent illinc patriis Absyrtus in armis

    et gener ingentesque inter sua milia reges.

    at circa Aesoniden Danaum manus ipsaque Pallas

    aegide terrifica, quam nec dea lassat habendo

    nec pater horrentem colubris vultuque tremendam

    Gorgoneo; nec semineces ostendere crines

    tempus adhuc, primasque sinit concurrere pugnas.

    impulit hos contra Mavors pater et mala leti

    Gaudia Tisiphoneque caput per nubila tollens

    ad sonitum litui mediaque altissima pugna,

    necdum clara quibus sese Fuga mentibus addat.

    Illi ubi consertis iunxere frementia telis

    agmina virque virum galeis adflavit adactis,

    continuo hinc obitus perfractaque caedibus arma

    corporaque, alternus cruor alternaeque ruinae;

    volvit ager galeas et thorax erigit imbres

    sanguineos; hinc barbarici glomerantur ovatus,

    hinc gemitus, mixtaeque virum cum pulvere vitae.

    Caspius Aeaeum correpto crine Monesen

    abstulit; hinc pariter Colchi Graique sequuntur

    missilibus; rapit ille necem praedamque relinquit,

    nec sociis iam cura viri. Dipsanta Caresus

    Strymonaque obscura spargentem vulnera funda

    deicit; Albani cadit ipse Cremedonis hasta,

    iamque latet currusque super turmaeque feruntur.

    Processere Melas et Idasmenus; incipit hasta

    ante Melas, levis ast abies elusit utrumque.

    ensibus inde ruunt; prior occupat aere citato

    cassidis ima Melas; infracta est vulnere cervix.

    mixta perit virtus: nescit cui debeat Ocheus

    aut cui fata Tyres. dum sibila respicit Iron

    cuspidis Argivae, Pyliam latere accipit hastam.

    Viderat Hyrcanos paribus discurrere fratres

    Castor equis, pater armento quos dives ab omni

    nutrierat fatisque viam molnstrarat iniquis.

    tum magis atque magis peditem candore notato

    Tyndariden incendit amor, simul obvius hastam

    pectus in adversum ... iacit alipedemque

    † constitit excusso victor duce; risit ab alta

    nube pater prensisque equitem cognovit habenis.

    at pariter luctuque furens visuque Medores

    Tyndariden petit et superos sic voce precatur:

    'hunc age vel caeso comitem me reddite fratri,

    primus et hic nostra sonipes cadat impius hasta,

    credita qui misero non rettulit arma parenti

    meque venit contra captivaque terga ministrat.'

    dixerat; Actaei sed eum prior hasta Phaleri

    deicit; ad socias sonipes citus effigit alas.

    Quis tibi fatales umquam metuisset Amyclas

    Oebaliamque manum, tot, Rhyndace, montibus inter

    diviso totidemque fretis? cadit impiger una

    inguine transfosso clari Taulantis alumnus

    semidea genetrice Tages, cui plurima silvis

    pervigilat materna soror cultusque laborat.

    tenuia non ilium candentis carbasa lini,

    non auro depicta chlamys, non flava galeri

    caesaries pictoque iuvant subtegmine bracae.

    ianque novus mediae stupefacta per agmina pugnae

    vadit eques densa spargens hastilia dextra,

    fulmineumque viris †profundis† ingeriit ensem

    huc alternus et huc; cum saevior ecce iuventus

    Sarmaticaeque coire manus fremitusque virorum

    semiferi; riget his molli lorica catena;

    id quoque tegmen equis; at equi porrecta per armos

    et caput ingentem campis hostilibus umbram

    fert abies obnixa genu vaditque virumn vi,

    vadit equum, docilis relegi docilisque relinqui

    atque iterum medios non altior ire per hostes.

    orbibus hos rapidis mollique per aequora Castor

    anfractu levioris equi deludit anhelos

    immemoresque mori; sed non isdem artibus aeque

    concurrunt ultroque ruunt in funera Colchi.

    Campesus impacta latus inter et ilia quercu

    tollitur ac mediam moriens descendit in hastam.

    Oebasus infestum summisso poplite Phalcen

    evasisse ratus laevum per luminis orbem

    transigitur; tenerae liquuntur vulnere malae.

    contra autem geminis fidens thoracibus ictum

    sustinet et gladio Sibotes ferit ultima teli,

    nequiquam; iam cuspis inest, nec fragmina curat

    Ambenus et trunco medium subit Ocrea ligno.

    seminecem Taxes Hypanin vehit atque remissum

    pone trahit fugiens et cursibus exuit hastam;

    dumque recollectam rursus locat, inruit ultro

    turbatumque Lacon et adhuc invadit inermem.

    impulit adverso praeceps equus Onchea conto

    nequiquam totis revocantem viribus armos

    in latus: accedit sonipes, accedit et ipse

    frigidus: arma cadunt, rorat procul ultima cuspis;

    qualem populeae fidentem nexibus umbrae

    siquis avem summi deducat ab aere rami,

    ante manu tacita cui plurima crevit harundo;

    illa dolis viscoque super correpta sequaci

    implorat ramos atque inrita concitat alas.

    Parte alia infestis (nam fors ita iunxit) in armis

    Styrus adest, laetusque virum cognoscit Anausis,

    et prior 'en cuius thalamis Aeetia virgo

    dicta manet nostrosque feret qui victor amores.

    non', ait, 'invitoque gener mutabere patri.'

    tum simul adversas conlatis cursibus hastas

    coniciunt; fugit adductis Albanus habenis

    saucius atque datum leto non sperat Anausin,

    nec videt. ille autem telo moribundus adacto

    'ad soceros pactaeque sinus en coniugis' inquit,

    'Styre, fugis, vulnus referens, quod carmine nullo

    sustineat nullisque levet Medea venenis.'

    dixerat, extremus cum lumina corripit error,

    voxque repressa gelu percussaque vertice tellus.

    Hinc animos acies auget, magnoque doloris

    turbine Gesandrum Mavors rapit: ille morantes

    increpat et stricto sic urget Iazygas ense:

    'nempe omnes cecidere senes, nempe omnis ademptus

    ante pater. quae vos subito tam foeda senectus

    corripuit fregitque animos atque abstulit iras?

    aut mecum mediam, iuvenes, agite ite per urbem

    Argolicamque manum aut cars occumbite natis.'

    inruit et patrias coeptis ferus advocat umbras:

    'sancte mihi Vorapte pater, tua pectora nato

    suggere nunc animamque parem, si fata peroso

    tarda tibi turpesque moras non segnius ipsi

    paruimus parvique eadem didicere nepotes.'

    haec ait, auditusque Erebo. tunc corripit ensem

    turbidus et furiis ardens quatit arma paternis.

    indigenis sacratus aquis magnique sacerdos

    Phasidis Arctois Aquites errabat in armis

    (populeus cui frontis honor conspectaque glauco

    tempora nectuntur ramo), te, Cyrne, parentis

    immemorem durae cupiens abducere pugnae;

    iamque omnes impune globos diversaque lustrans

    agmina non usquam natum videt, utque iterum intrat

    vociferans, iterum belli diversa peragrat,

    lancea caeruleas circum strepit incita vittas.

    opprimit admissis ferus hunc Gesander habenis.

    ille manum trepidans atque inrita sacra tetendit

    'te' que 'per hanc', inquit, 'genitor tibi si manet, oro

    canitiem, compesce minas et si tibi natus,

    parce meo.' dixit. contra sic victor adacto

    ense refert: 'genitor, turpi durare senecta

    quem mihi reris adhuc, ipse hac occumbere dextra

    maluit atque ultro segnes abrumpere metas.

    et tibi si pietas nati, si dextra fuisset,

    haut medii precibus tereres nunc tempora belli,

    praeda future canum. iuveni sors pulchrior omnis:

    et certasse manu decet et caruisse sepulchre.'

    dixerat; ille deos moriens caelumque precatur,

    dextera ne misero talis foret obvia nato.

    Te quoque, Canthe, tui non inscia funeris Argo

    flevit ab invita rapientem tela carina.

    iam Scythicos miserande sinus, iam Phasidis amnem

    contigeras, nec longa dies, ut capta videres

    vellera et Euboicis patrios de montibus ignes.

    ilium, ubi congress submit Gesander iniquo,

    territat his: 'tu, qui faciles hominumque putasti

    has, Argive, domos, alium hic miser aspicis annum

    altricemque nivem festinaque taedia vitae.

    non nos aut levibus componere bracchia remis

    novimus aut ventos opus exspectare ferentes;

    imus equis, qua vel medio riget aequore pontus

    vel tumida fremit Hister aqua; nec moenia nobis

    vestra placent: feror arctois nunc liber in arvis

    cuncta tenens, mecum omnis amor, iacturaque plaustri

    sola, nee hac longum victor potiere rapina.

    ast epulae quodcumque pecus, quaecumque ferarum.

    mitte Asiae, mitte Argolicis mandata colonis,

    ne trepident; numquam has hiemes, haec saxa relinquam,

    Martis agros, ubi tam saevo duravimus amne

    progeniem natosque rudes, ubi copia leti

    tanta viris. sic in patriis bellare pruinis

    praedarique iuvat, talemque hanc accipe dextram.'

    dixit, et Edonis nutritum missile ventis

    concitat; it medium per pectus et horrida nexu

    letifer aera chalybs. trepidus super advolat Idas

    ac simul Oenides pariterque Menoetius et qui

    Bebrycio propius remeavit ab hospite victor.

    at vero ingentem Telamon procul extulit orbem

    exanimem te, Canthe, tegens; ceu saeptus in arto

    dat catulos post terga leo, sic comminus astat

    Aeacides gressumque tenet contraque ruentem

    septeno validam circumfert tegmine molem.

    nec minus hinc urget Scythiae manus armaque Canthi

    quisque sibi et Graio poenam de corpore poscens.

    arduus inde labos, medioque in corpore pugna

    conseritur. magno veluti cum turbine sese

    ipsius Aeoliae frangunt in limine venti,

    quem pelagi rabies, quem nubila, quemque sequatur

    ille dies: obnixa virum sic comminus haeret

    pugna, nec arrepto pelli de corpore possunt.

    ut bovis exuvias multo qui frangit olivo

    dat famulis, tendunt illi tractuque vicissim

    taurea terga dormant, pingui fluit unguine tellus:

    talis utrimque labos, raptataque limite in arto

    membra viri miseranda meant: hi tendere contra,

    hi contra, alternaeque virum non cedere dextrae.

    hinc medium Telamon Canthum rapit, hinc tenet ardens

    colla viri et molles galeae Gesander habenas,

    insonuit quae lapsa solo dextramque fefellit.

    ille iterum in clipei septemplicis improbus orbem

    arietat et Canthum sequitur Canthumque reposcit,

    quem manus a tergo socium rapit atque receptum

    virginis Euryales curru locat. advolat ipsa

    ac simul Haemonidae, Gesandrumque omnis in unum

    it manus. ille novas acies et virginis arma

    ut videt, 'has etiam contra bellabimus?' inquit;

    'heu pudor.' inde Lycen ferit ad confine papillae,

    inde Thoen, qua pelta vacat; iamque ibat in Harpen

    vixdum prima levi ducentem cornua nervo,

    et labentis equi tendentem frena Menippen:

    cum regina gravem nodis auroque securem

    congeminans partem capitis galeaeque ferinae

    dissipat. hic pariter telorum immanis in unum

    it globus; ille diu coniectis sufficit hastis,

    quin etiam gravior nutuque . . .

    carens exterruit Idam;

    tunc ruit ut montis latus aut ut machina muri,

    quae scopulis trabibusque diu confectaque flammis

    procubuit tandem atque ingentem protulit urbem.

    Ecce locum tempusque ratus iamque et sua posci

    proelia, falcatos infert Ariasmenus axes

    saevaque diffundit socium iuga protinus omnes

    Graiugenas, omnes rapturus ab agmine Colchos.

    qualiter exosus Pyrrhae genus aequora rursus

    Iuppiter atque omnes fluvium si fundat habenas,

    ardua Parnasi lateant iuga, cesserit Othrys

    piniger et mersis decrescant rupibus Alpes:

    diluvio tali paribusque Ariasmenus urget

    excidiis nullo rapiens discrimine currus.

    aegida tum primum virgo spiramque Medusae

    ter centum saevis squalentem sustulit hydris,

    quam soli vidistis equi. pavor occupat ingens

    excussis in terga viris, diramque retorquent

    in socios non sponte luem. tunc ensibus uncis

    implicat et trepidos lacerat discordia currus.

    Romanas veluti saevissima cum legiones

    Tisiphone regesque movet, quorum agmina pilis,

    quorum aquilis utrimque micant, eademque parentes

    rura colunt, idem lectos ex omnibus agris

    miserat infelix non haec ad proelia Thybris:

    sic modo concordes externaque fata petentes

    Palladii rapuere metus, sic in sua versi

    funera concurrunt dominis revocantibus axes.

    non tam foeda virum Laurentibus agmina terris

    eiecere noti, Libyco nec talis imago

    litore, cum fractas involvunt aequora puppes.

    hinc biiuges, illinc artus tenduntur eriles,

    quos radii, quos frena secant, trahiturque trahitque

    currus caede madens, atroque in pulvere regum

    viscera nunc aliis, aliis nunc curribus haerent.

    haud usquam Colchorum animi neque .....

    tela, sed implicitos miseraque in peste revinctos

    confodiunt ac forma necis non altera surgit,

    quam cervos ubi non Umbro venator edaci,

    non penna petit, haerentes sed cornibus altis

    invenlt et caeca constrictos excipit ira.

    ipse recollectis audax Ariasmenus armis

    desilit; illum acies curvae secat undique falcis

    partiturque rotis, atque inde furentia raptus

    in iuga Circaeos tetigit non amplius agros.

    Talia certatim Minyae sparsique Cytaei

    funera miscebant campis Scythiamque premebant,

    cum Iuno Aesonidae non hanc ad vellera cernens

    esse viam nec sic reditus regina parandos

    extremam molitur opem, funesta prius quam

    consilia ac saevas aperit rex perfidus iras.

    increpat et seris Vulcanum maesta querellis,

    cuius flammiferos videt inter regia tauros

    pascua Tartaream proflantes pectore noctem.

    haec etenim Minyas ne iungere Marte peracto

    monstra satis iubeat Cadmei dentibus hydri,

    ante diem timet et varias circumspicit artes.

    sola animo Medea subit, mens omnis in una

    virgine, nocturnis qua nulla potentior aris.

    illius adfatus sparsosque per avia sucos

    sidera fixa pavent et avi stupet orbita Solis.

    mutat agros fluviumque vias, suus alligat ignis

    cuncta, sopor recolit fessos aetate parentes

    datque alias sine lege colus. hanc maxima Circe

    terrificis mirata modis, hanc advena Phrixus,

    quamvis Atracio lunam spumare veneno

    sciret et Haemoniis agitari cantibus umbras.

    ergo opibus magicis et virginitate tremendam

    Iuno duci sociam coniungere quaerit Achivo.

    non aliam tauris videt et nascentibus armis

    quippe parem nec quae medio stet in agmine flammae:

    nullum mente nefas, nullos horrescere visus.

    quid si caecus amor saevusque accesserit ignis?

    hinc Veneris thalamos semperque recentia sertis

    tecta petit. visa iamdudum prosilit altis

    diva toris volucrumque exercitus omnis Amorum.

    ac prior hanc placidis supplex Saturnia dictis

    adgreditur veros metuens aperire timores.

    'in manibus spes nostra tuis omnisque potestas

    nunc' ait; 'hoc etiam magis adnue vera fatenti.

    durus ut Argolicis Tirynthius exulat oris,

    mens mihi non eadem Iovis atque adversa voluntas,

    nullus honor thalamis flammaeve in nocte priores.

    da, precor, artificis blanda adspiramina formae

    ornatusque tuos terra caeloque potentes.'

    sensit diva dolos iam pridem sponte requirens

    Colchida et invisi genus omne excindere Phoebi.

    tum vero optatis potitur, nec passa precari

    ulterius dedit acre decus fecundaque monstris

    cingula, non pietas quibus aut custodia famae,

    non pudor, at contra levis et festina cupido

    adfatusque mali dulcisque labantibus error

    et metus et demens alieni cura pericli.

    'omne' ait 'imperium natorumque arma meorum

    cuncta dedi; quascumque libet nunc concute mentes.'

    Cingitur arcanis Saturnia laeta venenis,

    atque hinc virgineae venit ad penetralia sedis

    Chalciopen imitata sono formaque sororem.

    fulsit ab invita numen procul, et pavor artus

    protinus atque ingens Aeetida perculit horror.

    'ergo nec ignotis Minyas huc fluctibus' inquit

    'advenisse, soror, nec nostro sola parenti

    scis socias iunxisse manus? at cetera muros

    turba tenet fruiturque virum caelestibus armis,

    tu thalamis ignava sedes, tu sola paterna

    fixa domo? tales quando tibi cernere reges?'

    illa nihil contra; nec enim dea passa manumque

    implicat et rapidis mirantem passibus aufert.

    ducitur infelix ad moenia summa futuri

    nescia virgo mali et falsae commissa sorori:

    lilia per vernos lucent velut alba colores

    praecipue, quis vita brevis totusque parumper

    floret honor, fuscis et iam Notus imminet alis.

    hanc residens altis Hecate Perseia lucis

    flebat et has imo referebat pectore voces:

    'deseris heu nostrum nemus aequalesque catervas,

    a misera, ut Graias haut sponte vageris ad urbes,

    non iniussa tamen; neque te, mea cura, relinquam.

    magna fugae monumenta dabis, spernere nec usquam

    mendaci captiva viro, meque ille magistram

    sentiet et raptu famulae doluisse pudendo.'

    dixerat. ast illae murorum extrema capessunt

    defixaeque virum lituumque fragoribus horrent,

    quales instanti nimborum frigore maestae

    succedunt ramis haerentque pavore volucres.

    Iamque Getae, iamque omnis Hiber Drangaeaque densa

    strage cadit legio et latis prosternitur arvis.

    semineces duplicesque inter sua tela suosque

    inter equos saevam misero luctamine versant

    congeriem et longis campos singultibus implent.

    victores patrium contra paeana Geloni

    congeminant; eadem redeunt mox gaudia victis,

    qua deus et melior belli respexit imago.

    Quis tales obitus dederit, quis talia facta,

    dic age, tuque feri reminiscere, Musa, furoris.

    Absyrtus clipei radiis curruque coruscus

    Solis avi, cuius vibrantem comminus hastam

    cernere nec galeam gentes potuere minantem,

    sed trepidae redeunt et verso vulnera tergo

    accipiunt magnisque fugam clamoribus augent,

    proterit impulsu gravis agmina corporaque altis

    sternit equis gemitusque premit spirantis acervi.

    nec levior comitatur Aron, horrentia cuius

    discolor arma super squalentesque aere lacertos

    barbarica chlamys ardet acu tremefactaque vento

    implet equum, qualis roseis it Lucifer alis,

    quem Venus inlustri gaudet producere caelo.

    at non inde procul Rambelus et acer Otaxes

    dispulerant Colchos pariterque inglorius Armes,

    fraude nova stabula et furtis adsuetus inultis

    depopulare greges, frontem cum cornibus auxit

    hispidus inque dei latuit terrore Lycaei:

    hac tunc attonitos facie defixerat hostes.

    quem simul ac nota formidine bella moventem

    vidit Aron, 'pavidos te' inquit 'nunc rere magistros

    et stolidum petiisse pecus? non pascua nec bos

    hic tibi; nocturnis mitte haec simulacra rapinis

    neve deum mihi finge; deus quoque consere dextram.'

    sic ait, intentaque adiutum missile planta

    derigit et lapsis patuerunt vulnera villis.

    nec minus Aeolii proles Aeetia Phrixi

    fertur et ipsa furens ac se modo laeta Cytaeis

    agminibus, modo cognatis ostentat Achivis.

    atque hos in medio duri discrimine belli

    laudibus inque ipsis gaudens ubi vidit Iason,

    'macte' ait 'o nostrum genus et iam certa propago

    Aeoliae nec opina domus; sat magna laborum

    dona fero, satis hoc visu quaecumque rependo.'

    dixit et in Sueten magnique in fata Ceramni

    emicuit clipeumque rotans hunc poplite caeso

    deicit, ilium aperit lato per pectus hiatu.

    Argus utrumque ab equis ingenti porrigit auso

    et Zacorum et Phalcen, peditem pedes haurit Amastrin.

    sanguinis ille globos effusaque viscera gestat

    barbarus et cassa stridens sublabitur ira.

    dat Calais Barisanta neci semperque propinquas

    Riphea venali comitantem sanguine pugnas,

    centum lecta boum bellator corpora, centum

    pactus equos; his ille animam lucemque rependit

    crudelis; tandem dulces iam cassus in auras

    respicit ac nulla caelum reparabile gaza.

    labitur intortos per tempora caerula crines

    tunc quoque materna velatus harundine Peucon.

    at genetrix imis pariter Maeotis ab antris

    implevit plangore lacus natumque vocavit,

    iam non per ripas, iam non per curva volantem

    stagna nec in medio truncantem marmore cervos.

    Eurytus Exomatas agit aequore. Nestoris hastae

    immoritur primaevus Helix, nec reddita caro

    nutrimenta patri, brevibusque ereptus in annis.

    at Latagum Zetemque Daraps; illum exigit hasta,

    hunc fugit, ingentem subiti cum sanguinis undam

    vidit et extremo lucentia pectora ferro.

    Ecce autem muris residens Medea paternis

    singula dum magni lustrat certamina belli

    atque hos ipsa procul densa in caligine reges

    agnoscit quaeritque alios Iunone magistra,

    conspicit Aesonium longe caput, ac simul acres

    huc oculos sensusque refert animumque faventem,

    nunc quo se raperet, nunc quo diversus abiret,

    ante videns, quotque unus equos, quot funderet arma,

    errantesque viros quam densis sisteret hastis.

    quaque iterum tacito sparsit vaga lumina vultu

    aut fratris quaerens aut pacti coniugis arma,

    saevus ibi miserae solusque occurrit Iason.

    tunc his germanam adgreditur, ceu nescia, dictis:

    'quis, precor, hic, toto iamdudum fervere campo

    quem tueor quemque ipsa vides? nam te quoque tali

    attonitam virtute reor.' contra aspera Iuno

    reddit agens stimulis ac diris fraudibus urget:

    'ipsum' ait 'Aesoniden cernis, soror, aequore tanto

    debita cognati repetit qui vellera Phrixi,

    nec nunc laude prior generis nec sanguine quisquam.

    aspicis, ut Minyas inter proceresque Cytaeos

    emicet effulgens quantisque insultet acervis;

    et iam vela dabit, iam litora nostra relinquet,

    Thessaliae felicis opes dilectaque Phrixo

    rura petens. eat atque utinam superetque labores.'

    tantum effata magis campis intendere suadet,

    dum datur, ardentesque viri percurrere pugnas;

    at simul hanc dictis, ilium dea Marte secundo

    impulit atque novas egit sub pectora vires.

    ora sub excelso iamdudum vertice coni

    saeva micant, cursuque ardescit, nec tibi, Perse,

    nec tibi, virgo, iubae laetabile sidus Achivae,

    acer ut autumni canis iratoque vocati

    ab Iove fatales ad regna iniusta cometae.

    nec sua Crethiden latuit dea, vimque recentem

    sentit agi membris ac se super agmina tollit,

    quantus ubi ipse gelu magnoque incanuit imbre

    Caucasus et summas abiit hibernus in arctos.

    tunc vero, stabulis qualis leo saevit opimis

    luxurians spargitque famem mutatque cruores,

    sic neque parte ferox nec caede moratur in una

    turbidus inque omnes pariter furit ac modo saevo

    ense, modo infesta rarescunt cuspide pugnae.

    tunc et terrificis undantem crinibus Hebrum

    et Geticum Priona ferit; caput eripit Auchi

    †brachiaque† et vastis volvendum mittit harenis.

    At genitus Iove complerat sua fata Colaxes;

    iamque pater maesto contristat sidera vultu

    talibus aegra movens nequiquam pectora curis:

    'ei mihi, si durae natum subducere sorti

    moliar atque meis ausim confidere regnis,

    frater adhuc Amyci maerens nece cunctaque divum

    turba fremant, quorum nati cecidere cadentque.

    quin habeat sua quemque dies cunctisque negabo,

    quae mihi.' supremos misero sic fatus honores

    congerit atque animis moriturum ingentibus implet.

    ille volat campis immensaque funera miscet

    per cuneos, velut hiberno proruptus ab arcu

    imber agens scopulos nemorumque operumque ruinas,

    donec ab ingenti bacchatus vertice montis

    frangitur inque novum paulatim deficit amnem.

    talis in extremo proles Iovis emicat aevo

    et nunc magnanimos Hypetaona Gessithoumque,

    nunc Arinen Olbumque notat; iam saucius Aprem

    et desertus equo Thydrum pedes exigit hasta

    Phasiaden, pecoris custos de more paterni

    Caucasus ad primas genuit quem Phasidis undas;

    hinc puero cognomen erat, famulumque ferebant

    Phasidis intonso nequiquam crine parentes.

    iamque aliis instabat atrox, cum diva supremas

    rumpit iniqua colus, victorque advenit Iason.

    excipit hunc saeva sic fatus voce Colaxes:

    'vos Scythiae saturare canes Scythiaeque volucres

    huc miseri venistis?' ait saxumque prehensum,

    illius et dextrae gestamen et illius aevi,

    concussa molitur humo, quod regia Iuno

    flexit ad ignotum caput infletumque Monesi.

    praeceps ille ruit; nato non depulit ictus

    Iuppiter, Aesoniae vulnus fatale sed hastae

    per clipeum, per pectus abit, lapsoque cruentus

    advolat Aesonides mortemque cadentis acerbat.

    spargitur hinc miserisque venit iam notus Alanis.

    At regina virum (neque enim deus amovet ignem)

    persequitur lustrans oculisque ardentibus haeret;

    et iam laeta minus praesentis imagine pugnae

    castigatque metus et quas alit inscia curas,

    respiciens, an vera soror; nec credere falsos

    audet atrox vultus, eademque in gaudia rursus

    labitur et saevae trahitur dulcedine flammae.

    ac velut ante comas ac summa cacumina silvae

    lenibus adludit flabris levis auster, at illum

    protinus immanem miserae sensere carinae,

    talis ad extremos agitur Medea furores.

    interdum blandae derepta monilia divae

    contrectat miseroque aptat flagrantia collo,

    quaque dedit teneros aurum furiale per artus,

    deficit; ac sua virgo deae gestamina reddit,

    non gemmis, non illa levi turbata metallo,

    sed facibus, sed mole dei, quem pectore toto

    iam tenet; extremus roseo pudor errat in ore.

    ac prior his: 'credisne patrem promissa daturum,

    o soror, Argolicus cui dis melioribus hospes

    contigit? aut belli quantum iam restat acerbi?

    heu quibus ignota sese pro gente periclis

    obicit.' haec fantem medio in sermone reliquit

    incepti iam Iuno potens securaque fraudis.

    Imminet e celsis audentius improba muris

    virgo nec ablatam sequitur quaeritve sororerm.

    at quotiens vis dura ducum densique repente

    Aesoniden pressere viri cumque omnis in unum

    imber iit, totiens saxis pulsatur et hastis:

    primaque ad infesti Lexanoris horruit arcus,

    alta sed Aesonium supra caput exit harundo,

    teque, Caice, petit; coniunx miseranda Caico

    linquitur et primo domus imperfecta cubili.

    Regius eois Myraces interpres ab oris

    venerat, ut Colchos procul atque Aeetia Parthis

    foedera donato non inrita iungeret auro.

    tum iuvenem terris Parcae tenuere Cytaeis

    ac subiti Mavortis amor. simul armiger ibat

    semivir impubemque gerens sterilemque iuventam.

    ipse Euphrataeis residens ad frena tapetis

    nunc levis infesto procurrit in agmina curru,

    nunc fuga conversas spargit mentita sagittas.

    at viridem gemmis et eoae stamine silvae

    subligat extrema patrium cervice tiaran

    insignis manicis, insignis acinace dextro;

    improba barbaricae procurrunt tegmina plantae.

    nec latuere diu saevum spolia illa Syenen,

    perque levem et multo maculatam murice tigrin

    concita cuspis abit; subitos ex ore cruores

    saucia tigris agit vitamque effundit erilem;

    ipse puer fracto pronum caput implicat arcu.

    sanguine tunc atro chlamys ignea, sanguine vultus

    et gravidae maduere comae, quas flore Sabaeo

    nutrierat liquidoque parens signaverat auro.

    qualem siquis aquis et fertilis ubere terrae

    educat ac ventis oleam felicibus implet,

    nec labor adsiduus nec spes sua fallit alentem,

    iamque videt primam tenero de vertice frondem,

    cum subito immissis praeceps aquilonia nimbis

    venit hiemps nigraque evulsam tendit harena:

    haud secus ante urbem Myraces atque ipsius ante

    virginis ora cadit; sed non magis illa movetur

    unius aegra metu, quam te, Meleagre, furentem,

    quam Talaum videt aut pugnas miratur Acasti;

    at satis hos ipsae gentes campique videbant

    tempestate pari versis incumbere turmis:

    ante oculos fuga sera ducum largusque cadentum

    est cruor et currus dominis ingentibus orbi.

    Non tulit hos Perses gemitus clademque suorum

    tergaque versa tuens his caelum questibus implet:

    'quid me iam patriis eiectum sedibus, istas

    ut struerem pugnas Scythiamque in bella moverem,

    vos superi, vos augurio lusistis inani?

    quid fratris meritas tua, Iuppiter, omina

    promisere mihi? nobis Argoa parabas

    scilicet auxilia et tantas coniungere vires.

    saeva quidem lucis miseris mora; dent tamen, oro,

    unum ilium mihi fata diem, quo vellera Achivos

    sic meritos quoque hunc videam virtute superbum

    Aesoniden tantos flentem sine honore labores.'

    dixerat haec pectusque suis everberat armis

    et galeam fietu, galeam singultibus implet;

    ibat et in medii praeceps incendia belli,

    ni prior adversis Pallas vidisset ab armis

    et secum: 'ruit ecce ferox in funera Perses,

    quem genitor Colchis solioque imponere fratris

    iam statuit. nostra vereor ne fraude peremptum

    increpet et culpam hanc magno terrore rependat.'

    haec dicens atro nebulam diffundit amictu

    stridentesque viri circum caput amovet hastas.

    ille super socias clementi turbine gentes

    erigitur paulumque levi raptatus in aethra

    iam tandem extremas pugnae defertur in oras,

    forte ubi serus Hiber Issedoniaeque phalanges

    Marte carent solisque iuvant clamoribus agmen.

    Nox simul astriferas profert optabilis umbras;

    et cadit extemplo belli fragor, aegraque muris

    digreditur longum virgo perpessa timorem.

    ut fera Nyctelii paulum per sacra resistunt,

    mox rapuere deum iam iam quodcumque paratae

    Thyiades, haut alio remeat Medea tumultu

    atque inter Graiumque acies patriasque phalangas

    semper inexpletis adgnoscit Iasona curis

    armaque quique cava superest de casside vultum.