Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Argonautica

    Book 7

    Gaius Valerius Flaccus

    41 min
    1. C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus.

    Te quoque Thessalico iam serus ab hospite vesper

    dividit et iam te tua gaudia, virgo, relinquunt,

    noxque ruit soli veniens non mitis amanti.

    ergo ubi cunctatis extremo in limine plantis

    contigit aegra toros et mens incensa tenebris,

    vertere tunc varios per longa insomnia questus

    nec pereat quo scire malo, tandemque fateri

    ausa sibi paulum, medio sic fata dolore est:

    'nunc ego quo casu vel quo sic pervigil usque

    ipsa volens errore trahor? non haec mihi certe

    nox erat ante tuos, iuvenis fortissime, vultus.

    quos ego cur iterum demens iterumque recordor

    tam magno discreta mari? quid in hospite solo

    mens mihi? cognati potius iam vellera Phrixi

    accipiat, quae sola petit quaeque una laborum

    causa viro. nam quando domos has ille reviset?

    aut meus Aesonias quando pater ibit ad urbes?

    felices, mediis qui se dare fluctibus ausi

    nec tantas timuere vias talemque secuti

    hunc qui deinde virum: sed sic quoque talis abito.'

    tum iactata toro totumque experta cubile

    ecce videt tenui candescere limen eoo;

    nec minus insomnem lux orta refecit amantem,

    quam cum languentes levis erigit imber aristas

    grataque iam fessis descendunt flamina remis.

    At sua longarum Minyas iam cura viarum

    admonet, inque ipso nequiquam tempore regem

    laetitiae meritique petunt. quem passus Iason

    vota prius captasque deis accendere praedas

    prominet atque oculos longe tenet, aurea si iam

    pellis et oblatis clarescant atria villis.

    Ille autem iam iam vultus vocesque parantem

    ante petit rumpitque moras inque ipsa morantis

    prosilit ora viri talique effunditur ira:

    'orbe satos alio, sua litora regnaque habentes,

    quis furor has mediis tot fluctibus egit in oras.

    quisve mei vos tantus amor? tu prima malorum

    causa mihi, tu, Phrixe gener. non te aequore mersum

    quo soror, ut felix nullos nunc nomine Graios

    nossem ego. quis regum Pelias, quis Thessalus aut quae

    Graecia, quodnam hominum cerno genus, aut ubi cautes

    Cyaneae? venit Scythicas en hospes in oras.

    quinquaginta Asiam (pudet heu) penetrarit Iason

    exulibus? meque ante alios sic spreverit una,

    una ratis, spolium ut vivo de rege reportet?

    ipsum offerre meos, ipsum iam pandere lucos

    imperet et nullo dignetur vincere bello?

    cur age non templis sacrata avellere dona

    omnibus atque ipsas gremiis abducere natas,

    praedo, libet? vobisne domos, vobisne parentes

    esse putem, ratis infandis quos sola rapinis

    saevaque pascit hiems et quos, credamus ut ipsis,

    rex suus inlisit pelago vetuitque reverti?

    scilicet Aeoliae pecudis poteretur ut auro.

    ante meus caesa descendet Caucasus umbra

    ac prior Haemonias repetet super aequora praedas,

    aut ego cum vittis statui feralibus Hellen

    . . . si tamen his aliter perstas non cedere terris,

    teque pudor cassi reditus movet, ac latet una

    nescio quid plus puppe viris, baud ipse morabor

    quae petitis; modo nostra prior tu perfice iussa.

    Martius ante urbem longis iacet horridus annis

    campus et ardentes ac me quoque vomere presso,

    me quoque cunctantes interdum agnoscere tauri.

    his magis atque magis rabiem nunc nostra senectus

    luxuriemque dedit, solitoque superbior ignis

    ore fremit. succede meae, fortissime, laudi

    et nostros recole, hospes, agros. nec semina derunt,

    quae prius ipse dabam, et messes, quas solus obibam.

    consiliis nox una satis, tecumque retracta

    cumque tuis haec iussa deis, ac siquid in isto est

    robore, praedicti venies in rura laboris.

    ipse incertus adhuc, tenebris te protinus illis

    involvi flammisque velim, durare parumper

    an magis, everso iacias dum semina campo,

    ac tibi Cadmei dum dentibus exeat hydri

    miles et armata florescant pube novales.'

    Filia prima trucis vocem mirata tyranni

    haesit et ad iuvenem pallentia rettulit ora

    contremuitque metu, ne nescius audeat hospes

    seque miser ne posse putet. perstrinxerat horror

    ipsum etiam et maesta stabat defixus in ira.

    non ita Tyrrhenus stupet Ioniusque magister,

    qui iam te, Tiberine, tuens clarumque serena

    arce pharon, praeceps subito nusquam ostia, nusquam

    Ausoniam videt et saevas accedere Syrtes.

    tum tamen, infando quae det responsa tyranno,

    colligit et tandem obtutu consurgit ab alto.

    'non' ait 'hos reditus, non hanc, Aeeta, dedisti

    spem Minyis, cum prima tuis pro moenibus arma

    induimus. quo versa fides? quos vestra volutant

    iussa dolos? alium hic Pelian, alia aequora cerno.

    quin agite hoc omnes odiisque urgete tyranni

    imperiisque caput; numquam mihi dextera nec spes

    defuerit; mos iussa pati nec cedere duris.

    unum oro, seu me illa suis seges obruet hastis,

    hauriet adverso seu crastinus ignis hiatu,

    nuntius hinc saevas Peliae mittatur ad aures,

    hic periisse viros, et me, si vestra fuisset

    ulla fides, reducem patriae potuisse referri'.

    Talibus attonitos dictis natamque patremque

    linquit et infida praeceps prorumpit ab aula.

    at trepida et medios inter deserta parentes

    virgo silet nec fixa solo servare parumper

    lumina nee potuit maestos non flectere vultus

    respexitque fores et adhuc invenit euntem,

    visus et heu miserae tunc pulchrior hospes amanti

    discedens: tales umeros, ea terga relinquit.

    illa domum atque ipsos paulum procedere postes

    optat et ardentes tenet intra limina gressus.

    qualis ubi extremas Io vaga sentit harenas

    fertque refertque pedem, tumido quam cogit Erinys

    ire maria Phariaeque vocant trans aequora matres:

    circuit haut aliter foribusque impendet apertis,

    an melior Minyas revocet pater; oraque quaerens

    hospitis aut solo maeret defecta cubili

    aut venit in carae gremium refugitque sororis

    atque loqui conata silet, rursusque recedens

    quaerit, ut Aeaeis hospes consederit oris

    Phrixus, ut aligeri Circen rapuere dracones.

    tum comitum visu fruitur miseranda suarum

    implerique nequit subitoque parentibus haeret

    blandior et patriae circumfert oscula dextrae.

    sic adsueta toris et mensae dulcis erili

    aegra nova iam peste canis rabieque futura

    ante fugam totos lustrat queribunda penates.

    tandem etiam molli semet sic increpat ira:

    'pergis', ait 'demens, teque illius angit imago

    curaque, qui profuga forsan tenet alta carina

    quique meum patrias referet nec nomen ad urbes.

    quid me autem sic ille movet, superetne labores

    an cadat et tanto turbetur Graecia luctu?

    saltem, fata virum si iam suprema ferebant,

    iussus ad ignotos potius foret ire tyrannos

    o utinam et tandem non hac moreretur in urbe.

    namque et sidereo nostri de sanguine Phrixi

    dicitur, et caram vidi indoluisse sororem,

    seque ait has iussis actum miser ire per undas.

    at redeat quocumque modo meque ista precari

    nesciat atque meum non oderit ille parentem.'

    dixerat haec stratoque graves proiecerat artus,

    si veniat miserata quies, cum saevior ipse

    turbat agitque sopor: supplex hinc sternitur hospes,

    hinc pater. illa nova rumpit formidine somnos

    erigiturque toro; famulas carosque penates

    agnoscit, modo Thessalicas raptata per urbes:

    turbidus ut poenis caecisque pavoribus ensem

    corripit et saevae ferit agmina matris Orestes:

    ipsum angues, ipsum horrisoni quatit ira flagelli,

    atque iterum infestae se fervere caede Lacaenae

    credit agens, falsaque redit de strage dearum

    fessus et in miserae conlabitur ora sororis.

    His ubi nequiquam nutantem Colchida curis

    Iuno videt necdum extremo parere furori,

    non iam mentitae vultum vocemque resumit

    Chalciopes. quando ardor hebet leviorque pudori

    . . . mensque obnixa malo, tenues sublimis in auras

    tollitur et fulvo Venerem vestigat Olympo.

    'sum memor, ut †tecum† mecum partita laborem;

    illa nimis sed dura manet conversaque in iram

    et furias dolet ac me nunc decepta reliquit.

    i, precor, atque istum quo me frustratur amorem

    vince, precor, patriis ut tandem evadere tectis

    audeat atque meum casu defendere ab omni

    Aesoniden: vis illa sacro, quo freta, veneno.

    illum etiam totis adstantem noctibus anguem,

    qui nemus omne suum quique aurea (respice porro)

    vellera tot spiris circum, tot ductibus implet,

    fallat et in somnos ingenti solvat ab orno.

    haec tibi: nam Furiis atque ipsi cetera mando.'

    Tum Venus aligerum mater sic fatur Amorum:

    'nec tibi, cum primos adgressa es flectere sensus

    virginis ignotaque animum contingere cura,

    defuimus, data continuo quin cingula soli

    nostra tibi, quis mota loco labefactaque cessit.

    haut satis est, sed me ipsa opus, et cunctantia poscunt

    pectora me dubiusque pudor: iam foedera faxo

    Aesonii petat ipsa viri metuatque morari.

    tu face luciferae citus ad delubra Dianae

    deveniat, sacras solita est ubi fundere taedas

    Colchis et aequali dominam lustrare caterva.

    nec te nunc Hecates subeat metus, aut mea forte

    impediat ne coepta time; quin audeat opto:

    continuo transibit amor, cantuque trilingui

    ipsam flammiferos cogam compescere tauros.'

    . . . amplexuque petit; volucrem tunc aspicit Irin

    festinamque iubet monitis parere Diones

    et iuvenem Aesonium praedicto sistere luco.

    protinus hinc Iris Minyas, Cytherea petivit

    Colchida; Caucaseis speculatrix Iuno resedit

    rupibus, attonitos Aeaea in moenia vultus

    speque metuque tenens et adhuc ignara futuri.

    Vix primas occulta Venus prospexerat arces,

    virginis ecce novus mentem perstringere languor

    incipit; ingeminant commotis questibus aestus.

    ergo iterum sensus varios super hospite volvens

    maeret et absenti nequiquam talia fatur:

    'si tibi Thessalicis, nunc si tua forte venenis

    mater et heu, siqua est, posset succurrere coniunx.

    quidve tuos virgo possim nisi flere labores?

    hoc satis ipse ...........

    ei mihi, ne casus etiam spectare supremos

    atque iterum durae cogar comes ire sorori.

    et nunc ille sua non quemquam sorte moveri,

    non ullum meminisse putat, cumque omnibus odit

    me quoque. siquando fuerit tamen ulla potestas,

    illum ego, qui diris cinis ultimus haeserit arvis,

    ossaque, quis tauri saevusque pepercerit ignis,

    componam sedemque dabo. fas tunc mihi manes

    dilexisse viri tumuloque has reddere curas.'

    Dixerat. ecce toro Venus improvisa resedit,

    sicut erat mutata deam mentitaque pictis

    vestibus et magica Circen Titanida virga.

    ipsa, velut lenti fallatur imagine somni,

    sic oculos incerta tenet magnique sororem

    paulatim putat esse patris. tum flebile gaudens

    prosiluit saevaeque ultro tulit oscula divae

    ac prior: 'o tandem, vix tandem reddita Circe

    dura tuis, quae te biiugis serpentibus egit

    hinc fuga? quaeve fuit patriis mora gratior oris?

    ante et Thessalicae Phasin petiere carinae

    perque tot infelix frustra vada venit Iason,

    quam patriae te movit amor.' tum cetera rumpit

    occurritque Venus: 'tu nunc mihi causa viarum

    sola, tuae venio iam pridem ignava iuventae.

    cetera parce queri neu me meliora secutam

    argue; quippe etiam repetentur munera divum.

    omnibus hunc potius communem animantibus orbem,

    communes et crede deos. patriam inde vocato,

    qua redit itque dies, nec nos, o nata, malignus

    cluserit hoc uno semper sub frigore mensis.

    fas mihi non habiles, fas et tibi linquere Colchos.

    et nunc Ausonii coniunx ego regia Pici,

    nec mihi flammiferis horrent ibi pascua tauris,

    meque vides Tusci dominam maris. at tibi quinam

    Sauromatae, miseranda, proci? cui vadis Hibero

    (ei mihi) vel saevo coniunx non una Gelono?'

    Ilia deae contra iamdudum spernere voces.

    'non ita me immemorem magnae Perseidos' inquit

    'cernis, ut infelix thalamos ego cogar in illos.

    i, precor, atque illum pro me dimitte timorem.

    sed magis his miseram, quando potes, eripe curis,

    unde metus aestusque mihi, quaeque aspera, mater,

    perpetior durae iamdudum incendia mentis.

    nulla quies animo, nullus sopor arida ...

    quaere malis nostris requiem mentemque repone,

    redde diem noctemque mihi, da prendere vestes

    somniferas ipsaque oculos componere virga.

    tu quoque nil, mater, prodes mihi; fortior ante

    sola fui. tristes thalamos infestaque cerno

    omnia, vipereos ipsi tibi surgere crines.'

    talia verba dabat conlapsaque flebat iniquae

    in Veneris Medea sinus pestemque latentem

    ossibus atque imi monstrabat pectoris ignem.

    Occupat amplexu Venus et furialia figit

    oscula permixtumque odiis inspirat amorem;

    dumque illam variis maerentem vocibus ambit

    inque alio sermone tenet, quin hoc' ait 'audi

    atque attolle genas', lacrimisque haec infit obortis:

    'cum levis a superis ad te modo laberer auris,

    forte ratem primo †figientem† litore cerno,

    qualem nostra suo numquam dimittere portu

    vellet, adhuc omnes quae detinet insula nautas.

    unus ibi ante alios qui tum mihi pulchrior omnis

    visus erat (longeque ducem mirabar et ipsa)

    advolat atque unam comitum ratus esse tuarum

    "per tibi siquis" ait "morituri protinus horror

    et quem non meritis videas occurrere monstris,

    haec precor, haec dominae referas ad virginis aurem,

    tu fletus ostende meos; illi has ego voces,

    qua datur, basque manus, ut possum, a litore tendo.

    ipsae, quas mecum per mille pericula traxi,

    defecere deae; spes et via sola salutis,

    quam dederit, si forte dabit. ne vota repellat,

    ne mea; totque animas, qualis nec viderit ultra,

    dic, precor, auxilio iuvet atque haec nomina servet.

    expediit totque ora simul vulgata procorum

    respiciens tandem patrios exhorruit axes,

    si dedit ipsa neci fratrem Minoia virgo,

    cur non hospitibus fas sit succurrere dignis

    te quoque et Aeaeos iubeas mitescere campos?

    occidat aeterna tandem Cadmeia morte

    ei mihi, quod nullas hic possum exsolvere grates.

    at tamen hoc saeva corpus de morte receptum,

    hanc animam sciat esse suam. miserebitur ergo?

    die, ait, an potius" — strictumque ruebat in ensem.

    promisi; ne falle, precor. cumque ipsa moverer

    adloquio casuque viri, te passa rogari

    sum potius; tu laude nova, tu supplice digno

    dignior es; sat fama meis iam parta venenis.'

    Torserat illa gravi iamdudum lumina vultu

    vix animos dextramque tenens, quin ipsa loquentis

    iret in ora deae: tanta pudor aestuat ira

    verba cavens; horror molles invaserat annos.

    iamque toro trepidas infelix obruit aures

    nec quo ferre fugam nec quo se vertere posset

    prensa videt; rupta condi tellure premique

    iamdudum cupit ac diras evadere voces.

    Illa sequi iubet et portis exspectat in ipsis.

    saevus Echionia ceu Penthea Bacchus in aula

    deserit infectis per roscida cornua vittis,

    cum tenet ille deum pudibundaque tegmina matris

    tympanaque et mollem subito miser accipit hastam:

    haud aliter deserta pavet perque omnia circum

    fert oculos tectisque negat procedere virgo.

    contra saevus amor, contra periturus Iason

    urget et auditae crescunt in pectore voces.

    heu quid agat? videt externo se prodere patrem

    dura viro, famam scelerum iamque ipsa suorum

    prospicit et questu superos questuque fatigat

    Tartara; pulsat humum manibusque immurmurat uncis

    noctis eram Ditemque ciens, succurrere tandem

    morte velint ipsumque simul demittere leto,

    quem propter furit; absentem saevissima poscit

    nunc Pelian, tanta iuvenem qui perderet ira;

    saepe suas misero promittere destinat artes

    denegat atque una potius decernit in hora

    ac neque tam turpi cessuram semper amori

    proclamat neque opem ignoto viresque daturam,

    atque toro proiecta manet, cum visa vocari

    rursus et impulso sonuerunt cardine postes.

    Ergo ubi nescio quo penitus se numine vinci

    sentit et abscisum quidquid pudor ante monebat,

    tum thalami penetrale petit, quae maxima norat

    auxilia Haemoniae quaerens pro rege carinae.

    utque procul magicis spirantia tecta venenis

    et saevae patuere fores oblataque contra

    omnia, quae ponto, quae manibus emit imis

    et quae sanguineo lunae destrinxit ab ore,

    'tunc sequeris' ait 'quidquam aut patiere pudendum,

    cum tibi tot mortes scelerisque brevissima tanti

    effugia?' haec dicens, qua non velocior ulla

    pestis erat toto nequiquam lumine lustrat

    cunctaturque super morituraque colligit iras.

    o nimium iucunda dies, quam cara sub ipsa

    morte magis: stetit et sese mirata furentem est.

    'occidis heu; primo potes hoc durare sub aevo?

    nec tu lucis' ait 'nec videris ulla iuventae

    gaudia, non dulces fratris pubescere malas?

    hunc quoque, quicumque est, crudelis, Iasona nescis

    morte perire tua, qui te nunc invocat unam,

    qui rogat et nostro quem prima in litore vidi?

    cur tibi fallaces placuit coniungere dextras

    tunc, pater, atque istis iuvenem non perdere monstris

    protinus? ipsa etiam, fateor, tunc ipsa volebam.

    testor cara tuas, Circe Titania, voces,

    te ducente sequor, tua me, grandaeva, fatigant

    consilia et monitis cedo minor.' haec ubi fata,

    rursus ad Haemonii iuvenis curamque metumque

    vertitur, hunc solum propter seu vivere gaudens

    sive mori, quodcumque velit. maiora precatur

    carmina, maiores Hecaten immittere vires

    nunc sibi, nec notis stabat contenta venenis.

    cingitur inde sinus et, qua sibi fida magis vis

    nulla, Prometheae florem de sanguine fibrae

    Cauaseum promit nutritaque gramina poenis,

    quae sacer ille nives inter tristesque pruinas

    durat alitque cruor, cum viscere vultur adeso

    tollitur e scopulis et rostro inrorat aperto.

    idem nec longi languesct finibus aevi

    immortale virens, idem stat fulmina contra

    sanguis et in mediiis florescunt ignibus herbae.

    prima Hecate Stygiis duratam fontibus harpen

    intulit et validas scopulis effodit aristas;

    mox famulae monstrata seges, quae lampade Phoebes

    sub decima iuga feta metit saevitque per omnes

    relliquias saniemque dei; gemit inritus ille

    Colchidos ora tuens; totos tunc contrahit artus

    †monte† dolor cunctaeque tremunt sub falce catenae.

    Talibus infelix contra sua regna venenis

    induitur noctique tremens infertur opacae.

    dat dextram blandisque pavens Venus oscula miscet

    adloquiis iunctoque trahit per moenia passu.

    qualis adhuc teneros supremum pallida fetus

    mater ab excelso produxit in aera nido

    hortaturque sequi brevibusque insurgere pennis;

    illos caerulei primus ferit horror Olympi,

    iamque redire rogant adsuetaque quaeritur arbor:

    haud aliter caecae per moenia deficit urbis

    incedens horretque domos Medea silentes.

    hic iterum extremae nequiquam in limine portae

    substitit atque iterum fetus animique soluti,

    respexitque deam paulumque his vocibus haesit:

    'ipse rogat certe meque ipse implorat Iason?

    nullane culpa subest? labes non ulla pudoris,

    nullus amor, nec turpe viro servire precanti?'

    illa nihil contra vocesque abrumpit inanes.

    et iam iam magico per opaca silentia Colchis

    coeperat ire sono, montanaque condere vultus

    numina cumque suis averti collibus amnes.

    iam stabulis gregibusque pavor strepitusque sepulcris

    inciderat; stupet ipsa gravi nox tardior umbra;

    iamque tremens longe sequitur Venus; utque sub altas

    pervenere trabes divaeque triformis in umbram,

    hic subito ante oculos nondum speratus Iason

    emicuit viditque prior conterrita virgo,

    atque hinc se profugam volucris Thaumantias alis

    sustulit, inde Venus dextrae dilapsa tenenti.

    obvius ut sera cum se sub nocte magistris

    impingit pecorique pavor, qualesve profundum

    per chaos occurrunt caecae sine vocibus umbrae,

    haut secus in mediis noctis nemorisque tenebris

    inciderant ambo attoniti iuxtaque subibant,

    abietibus tacitis aut immotis cyparissis

    adsimiles, rapidus nondum quas miscuit auster.

    Ergo ut erat vultu defixus uterque silenti

    noxque suum peragebat iter, iam iam ora levare

    Aesoniden farique cupit Medea priorem.

    quam simul effusis pavitantem fletibus

    flagrantesque genas vidit miserumque pudorem,

    has tandem voces dedit et solatus amantem est:

    'fersne aliquam spem lucis?' ait, 'miserata laborem

    nempe venis? an et ipsa mea laetabere morte?

    ne, precor, infando similem te, virgo, parenti

    gesseris, haut tales decet inclementia vultus.

    hascine nunc grates, haec exspectata laborum

    dona dari decuit? sic te sub teste remitti

    fas mihi, virgo, †tuum† iustas da vocibus aures:

    die, pater ille tuus tantis me opponere monstris

    quid meritum aut tales voluit cur pendere poenas?

    an iacet externa quod nunc mihi cuspide Canthus,

    quodque meus vestris cecidit pro moenibus Iphis

    aut Scythiae tanta inde manus? iussisset abire

    perfidus atque suis extemplo cedere regnis.

    spem mihi promissam per quae discrimina rursus

    et reddat qua lege, vides. occumbere tandem

    possumus, idque sedet, quam non quaecumque subire

    patris iussa tui; numquam sine vellere abibo

    hinc ego, degenerem nee me tu prima videbis.

    Haec ait. illa tremens, ut supplicis aspicit ora

    conticuisse viri iamque et sua verba reposci,

    nec quibus incipiat demens videt, ordine nec quo,

    quove tenus, prima cupiens effundere voce

    omnia, sed nec prima pudor dat verba timenti;

    haeret et attollens vix tandem lumina fatur:

    'quid, precor, in nostras venisti, Thessale, terras?

    unde mei spes ulla tibi? tantosque petisti

    cur non ipse tua fretus virtute labores?

    nempe, ego si patriis timuissem excedere tectis,

    occideras, nempe hanc animam cras saeva manebant

    funera. Iuno ubi nunc, ubi nunc Tritonia virgo,

    sola tibi quoniam tantis in casibus adsum

    externae regina domus? miraris et ipse,

    credo, nec agnoscunt hae nunc Aeetida silvae.

    sed fatis sum victa tuis; cape munera supplex

    non mea; teque iterum Pelias si perdere quaeret

    inque alios casus, alias si mittet ad urbes,

    heu formae ne crede tuae.' Titania iamque

    gramina Perseasque sinu depromere vires

    coeperat hisque iterum compellat Iasona dictis:

    'si tamen aut superis aliquam spem ponis in istis

    aut tua praesenti virtus te educere leto,

    si te forte potest, etiam nunc deprecor, hospes,

    me sine et insontem misero dimitte parenti.

    dixerat: extemplo (neque enim matura ruebant

    sidera et extremum suffecerat axe Booten)

    cum gemitu et multo iuveni medicamina fletu

    non secus ac patriam pariter famamque decusque

    obicit. ille manu subit et vim corripit omnem.

    Inde ubi facta nocens et non revocabilis umquam

    cessit ab ore pudor propiorque implevit Erinys,

    carmina nunc totos volvit figitque per artus

    Aesonidae et totum septeno murmure fertur

    per clipeum atque viro graviorem reddidit hastam,

    iamque sui tauris languent absentibus ignes.

    'nunc age et has' inquit 'cristas galeamque resume,

    quam modo funerea tenuit Discordia dextra.

    hanc iace per medias, cum verteris aequora, messes;

    protinus in sese conversa furoribus ibit

    cuncta phalanx, atque ipse fremens mirabitur et me

    respiciet fortasse pater.' sic deinde locuta

    iam magis atque magis mentem super alta ferebat

    aequora, pandentes Minyas iam vela videbat

    se sine. tum vero extremo percussa dolore

    arripit Aesoniden dextra ac summissa profatur:

    'sis memor, oro, mei, contra memor ipsa manebo,

    crede, tui. quantum hinc aberis, die quaeso, profundi?

    quod caeli spectabo latus? sed te quoque tangat

    cura mei quocumque loco, quoscumque per annos;

    atque hunc te meminisse velis et nostra fateri

    munera, servatum pudeat nec virginis arte.

    ei mihi, cur nulli stringunt tua lumina fletus?

    an me mox merita morituram patris ab ira

    dissimulas? te regna tuae felicia gentis,

    te coniunx natique manent; ego prodita abibo;

    nec queror et pro te lucem quoque laeta relinquam.'

    protinus hospes ad haec (tacitis nam cantibus illum

    flexerat et simili iamdudum adflarat amore)

    'tune' ait 'Aesoniden quicquam te velle relicta

    credis et ulla pati sine te loca? redde tyranno

    me potius, recipe ingratos atque exue cantus.

    quis mihi lucis amor? patriam cur amplius optem,

    si non et genitor te primam amplectitur Aeson,

    teque tuo longe fulgentem vellere gaudens

    spectat et ad primos procumbit Graecia fluctus?

    respice ad has voces et iam, precor, adnue, coniunx.

    per te, quae superis divisque potentior imis,

    perque haec, virgo, tuo redeuntia sidera nutu

    atque per has nostri iuro discriminis horas:

    umquam ego si meriti sim noctis et immemor huius,

    si te sceptra, domum, si te liquisse parentes,

    senseris et me tum non haec promissa tuentem,

    tum me non tauros iuvet evasisse ferosque

    terrigenas, tum me tectis tua turbet in ipsis

    flamma tuaeque artes; nullus succurrere contra

    ingrato queat, et si quid tum saevius istis,

    adicias meque in medio terrore relinquas.'

    audiit atque simul meritis periuria poenis

    despondet questus semper Furor ultus amantum.

    Haec ubi dicta, tamen perstant defixus uterque,

    et nunc ora levant audaci laeta iuventa,

    ora simul totiens dulcis rapientia visus,

    nunc deicit vultus aeger pudor, et mora dictis

    redditur, ac rursus conterret Iasona virgo:

    'accipe, perdomitis quae deinde pericula tauris

    et quis in Aeolio maneat te vellere custos;

    nondum cuncta tibi, fateor, promissa peregi.

    saevior ingenti Mavortis in arbore restat,

    crede, labor, quem — tanta utinam fiducia nostri

    sit mihi nocturnaeque Hecates— nostrique vigoris . . . '

    dixerat, utque virum doceat, quae monstra supersint,

    protinus immensis recubantem anfractibus anguem

    turbat et Haemonii subito ducis obicit umbram.

    ille, quod haud alias, stetit et trepidantia torsit

    sibila, seque metu postquam sua vellera circum

    sustulit atque omnis spiris exhorruit arbor,

    incipit inde sequi et vacuo furit ore per auras.

    'quis fragor hic? quaenam tantae, die virgo, ruinae?'

    exclamat stricto Aesonides stans frigidus ense.

    illa trahit ridens tandemque ait angue represso:

    'hunc tibi postremum nostri parat ira parentis,

    heu miser, heu tantis iterum mihi care periclis.

    o utinam nullo te sim visura labore

    ipsam caeruleis squalentem nexibus ornum

    ipsaque pervigilis calcantem lumina monstri:

    contingat bis deinde mori.' sic fata profugit

    seque sub extremis in moenia rettulit umbris.

    Et iam puniceo regem spes vana sub ortu

    extulerat, quantis nox una diremerit undis

    Aesoniden, liberne fretis iam vultus apertis

    utque prius totum sileat mare. dumque ea longe

    explorare †quaeat†, contra venit Arcas Echion

    dicta ferens, iam Circaeis Mavortis in agris

    stare virum: daret aeripedes in proelia tauros.

    . . . et 'vocor en ultro' dixit, 'spesque addidit alas.

    vos mihi nunc primum in flammas invertite, tauri,

    aequora, nunc totos aperite et volvite flatus.

    exeat Haemonio messis memoranda colono,

    tuque tuum patri in Graium da, nata, draconem.

    ipsius aspectu pereant in velleris, ipsa

    terga mihi diros servent infecta cruores.'

    fatur et effusis pandi iubet aequora tauris.

    pars et Echionii subeunt immania dentis

    semina, pars diri portant grave robur aratri.

    at sua magnanimum contra Pagasaea iuventus

    prosequitur stipatque ducem; tum maxima quisque

    dicta dedit saevisque procul discessit in agris.

    fixerat ille gradus totoque ex agmine solus

    stabat, ut extremis desertus ab orbibus aclis,

    quem iam lassa dies austrique ardentis harenae,

    aut quem Riphaeas exstantem rursus ad arces

    nix et caerulei Boreae ferus abstulit horror,

    cum subito attoniti longissima Phasidis unda

    Caucaseaeque trabes omnisque Aeetia tellus

    fulsit et ardentes stabula effudere tenebras.

    ac velut ex una siquando nube corusci

    ira Iovis torsit geminos mortalibus ignes,

    aut duo cum pariter ruperunt vincula venti

    dantque fugam: sic tunc claustris evasit uterque

    taurus et immani proflavit turbine flammas

    arduus atque atro volvens incendia fluctu.

    horruit Argoae legio ratis, horruit audax

    qui modo virgineis servari cantibus Idas

    flebat et invito prospexit Colchida vultu.

    non tulit ipse moras seseque immisit Iason;

    diversos postquam ire videt, galeamque minantem

    quassat et errantem dextra ciet obvius ignem.

    . . .

    . . .

    cunctatus paulum subito furit. aequora non sic

    in scopulos irata ruunt eademque recedunt

    fracta retro. bis fulmineis se flatibus infert

    obnubitque virum, sed non incendia Colchis

    adspirare sinit, clipeoque inliditur ignis

    frigidus, et viso pallescit flamma veneno.

    inicit Aesonides dextram adque ardentia mittit

    cornua, dein totis propendens viribus haeret.

    ille virum atque ipsam tunc te, Medea, recusans

    concutit et tota nitentem carminis ira

    portat iners; tandem gravius mugire recedens

    incipit et fesso victus descendere cornu.

    respicit hinc socios immania vincula poscens

    Aesonides, iamque ora premit trahiturque trahitque

    obnixusque genu superat cogitque trementes

    sub iuga aena toros. alium dehinc turbida Colchis

    exarmat lentumque offert timideque minantem,

    iamque propinquanti noctem implicat; ille fatiscens

    in caput inque umeros ipsa vi molis et irae

    proruit. invadit totusque incumbit Iason

    desuper atque suis detixum flatibus urget,

    utque dedit vinclis validoque obstrinxit aratro,

    suscitat ipse genu saevaque agit insuper hasta,

    non secus a medio quam si telluris hiatu

    terga recentis equi primumque invasit habenis

    murmur et in summa Lapithes apparuit Ossa.

    Ille velut campos Libyes ac pinguia Nili

    fertilis arva secet, plena sic semina dextra

    spargere gaudet agris oneratque novalia bello

    Martius hic primum ter vomere fusus ab ipso

    clangor et ex omni sonuertnt cornua sulco;

    bellatrix tunc gleba quati pariterque creari

    armarique phalanx totisque insurgere campis.

    cessit et ad socios paulum se rettulit heros

    opperiens, ubi prima sibi daret agmina tellus.

    at vero ut summis iam rura recedere cristis

    vidit et infesta vibrantes casside terras,

    advolat atque, imo tellus qua proxima collo

    necdum umeri videre diem, prior ense sequaci

    aequat humo truncos; rutilum thoraca sequenti

    aut primas a matre manus premit obvius ante,

    nec magis aut illis aut illis milibus ultra

    sufficit, ad dirae quam cum Tirynthius hydrae

    agmina Palladios defessus respicit ignes.

    ergo iterum ad socias convertere Colchidos artes

    et galeae nexus ac vincula dissipat imae,

    cunctaturque tamen totique occurrere bello

    ipse cupit; spes nulla datur, sic undique densant

    terrigenae iam signa duces, clamorque tubaeque.

    iamque omnes videre virum, iamque omnia contra

    tela micant. tum vero amens discrimine tanto,

    quam modo Tartareo galeamn Medea veneno

    . . .

    in medios torsit; conversae protinus hastae.

    qualis ubi attonitos maestae Phrygas annua Matris

    ira vel exsectos lacerat Bellona comatos,

    haud secus accensas subito Medea cohortes

    implicat et miseros agit in sua proelia fratres:

    omnis ibi Aesoniden sterni putat, omnibus ira

    talis erat. stupet Aeetes ultroque furentes

    ipse viros revocare cupit, sed cuncta iacebant

    agmina, nec quisquam primus ruit aut super ullus

    linquitur, atque hausit subito sua funera tellus.

    Protinus in fluvium fumantibus evolat armis

    Aesonides, qualis Getico de pulvere Mavors

    intrat equis uritque gravem sudoribus Hebrum,

    aut niger ex antris rutilique a fulminis aestu

    cum furit et Siculo respirat in aequore Cyclops.

    redditus hic tandem sociosque amplexus ovantes

    haud iam mendacem promissa reposcere regem

    dignatur; nec, si ipse sibi terga ingerat ultro

    qui pepigit, velit in pacem dextramque reverti

    amplius; ambo truces, ambo abscessere minantes.