Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    The Freedom of the Seas (Mare Liberum)

    Capvt I: Iure gentium quibusvis ad quosvis liberam esse navigationem

    Hugo Grotius

    In the atlas

    4 min

    Propositum est nobis breviter ac dilucide demonstrare ius esse Batavis, hoc est, Ordinum Foederatorum Belgico-Germaniae subditis ad Indos, ita uti navigant navigare, cumque ipsis commercia colere. Fundamentum struemus hanc iuris gentium, quod primarium vocant regulam certissimam, cuius perspicua atque immutabilis est ratio; licere cuivis genti quamvis alteram adire, cumque ea negotiari.

    Deus hoc ipse naturam loquitur, cum ea cuncta quibus vita indiget, omnibus locis suppeditari a natura non vult: artibus etiam aliis alias gentes dat excellere. Quo ista, nisi quod voluit mutua egestate et copia humanas foveri amicitias, ne singuli se putantes sibi ipsis sufficere, hoc ipso redderentur insociabiles? Nunc factum est ut gens altera alterius suppleret inopiam, divinae iustitiae instituto, ut eo modo (sicut Plinius dicit ) quod genitum esset uspiam, apud omnes natum videretur. Poetas itaque canentes audimus:

    Item:

    Excudent alii,

    et quae sequuntur. Hoc igitur qui tollunt, illam laudatissimam tollunt humani generis societatem, tollunt mutuas benefaciendi occasiones, naturam denique ipsam violant. Nam et ille quem Deus terris circumfudit Oceanus, undique et undique versus navigabilis, et ventorum stati aut extraordinarii flatus, non ab eadem semper, et a nulla non aliquando regione spirantes, nonne significant satis concessum a natura cunctis gentibus ad cunctas aditum? Hoc Seneca summum Naturae beneficium putat, quod et vento gentes locis dissipatas miscuit, et sua omnia in regiones ita descripsit, ut necessarium mortalibus esset inter ipsos commercium. Hoc igitur ius ad cunctas gentes aequaliter pertinet: quod clarissimi Iurisconsulti eo usque producunt, ut negent ullam rempublicam aut Principem prohibere in universum posse, quo minus alii ad subditos suos accedant, et cum illis negotientur. Hinc ius descendit hospitale sanctissimum: hinc querelae:

    Et alibi

    Et scimus bella quaedam ex hac causa coepisse, ut Megarensibus in Athenienses, Bononiensibus in Venetos, Castellanis etiam in Americanos has iustas potuisse belli causas esse, et ceteris probabiliores Victoria putat, si peregrinari et degere apud illos prohiberentur, si arcerentur a participatione earum rerum quae iure gentium aut moribus communia sunt, si denique ad commercia non admitterentur.

    Cui simile est quod in Mosis historia et inde apud Augustinum legimus, iusta bella Israelitas contra Amorrhaeos gessisse, quia innoxius transitus denegabatur; qui IVRE HVMANAE SOCIETATIS aequissimo patere debebat. Et hoc nomine Hercules Orchomeniorum, Graeci sub Agamemnone Mysorum Regi arma intulerunt, quasi libera essent naturaliter itinera, ut Baldus dixit. Accusanturque a Germanis apud Tacitum Romani, quod colloquia congressusque gentium arcerent, fluminaque et terras et coelum quodam modo ipsum clauderent. Nec ullus titulus Christianis quondam in Saracenos magis placuit, quam quod per illos terrae Iudaeae aditu arcerentur.

    Sequitur ex sententia Lusitanos etiamsi domini essent earum regionum ad quas Batavi proficiscuntur, iniuriam tamen facturos si aditum Batavis et mercatum praecluderent.

    Quanto igitur iniquius est volentes aliquos a volentium populorum commercio secludi, illorum opera quorum in potestate nec populi isti sunt, nec illud ipsum, qua iter est, quando latrones etiam et piratas non alio magis nomine detestamur, quam quod illi hominum inter se commeatus obsident atque infestant?