Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    The Freedom of the Seas (Mare Liberum)

    Cvm svb hoc tempvs plvrimae Regis Hispaniarvm litterae in manvs nostras venissent, qvibvs ipsivs et Lvsitanorvm institvt

    Hugo Grotius

    In the atlas

    3 min

    Domine Martine Alphonse de Castro, Prorex amice, ego Rex multam tibi salutem mitto:

    Cum hisce litteris perveniet ad te exemplum typis impressum Edicti quod faciendum curavi, quo, ob rationes quas expressas videbis, aliasque meis rebus conducentes prohibeo commercium omne externorum in ipsis partibus Indiae aliisque regionibus transmarinis. Quandoquidem res haec est momenti atque usus maximi, et quae effici summa cum industria debeat, impero tibi, ut simulatque litteras has et edictum acceperis, publicationem eius omni diligentia procures in omnibus locis ac partibus istius imperi, idque ipsum quod edicto continetur exsequaris sine ullius personae exceptione, cuiuscumque qualitatis, aetatis, condicionisve sit, citra omnem moram atque excusationem, procedasque ad impletionem mandati via merae exsecutionis, nullo admisso impedimento, appellatione, aut gravamine in contrarium, cuiuscumque materiae generis aut qualitatis. Iubeo itaque hoc ipsum impleri per eos ministros ad quos exsecutio pertinet, iisque significari, non modo eos qui contra fecerint malam operam mihi navaturos, sed eosdem me puniturum privatione officiorum in quibus mihi serviunt.

    Quia autem relatum est mihi commorari in istis partibus externos multos variarum nationum, Italos, Gallos, Germanos, Belgas, quorum pars maior, quantum intelligimus, eo venit per Persida et Turcarum imperium, non per hoc regnum, adversus quos si ex huius Edicti praescripto ac rigore procedatur, posse inde nonnullas difficultates sequi, si illi ad Mauros inimicos perfugiant, vicinisque munitionum mearum dispositionem indicent, rationesque monstrent quae rebus meis nocere possent, exsequi te hoc edictum volo prout res et tempus ferent, atque ea uti prudentia, qua illae difficultates evitentur, curando ut omnes externos in potestate tua habeas eosque custodias pro cuiusque qualitate, ita ut adversus imperium nostrum nihil valeant attentare, utque ergo omnino eum finem consequar quem hoc Edicto mihi proposui.

    Scriptae Vlyssipone XXVIII Novembris, Anno MDCVI. Subsignatum erat Rex. Inscriptio. Pro Rege. Ad Dominum Martinum Alfonsum de Castro Consiliarium suum, et suum Proregem Indiae.

    Prorex amice Rex multam salutem tibi mitto:

    Etsi pro certo habeo tua praesentia, iisque viribus cum quibus in partes austrinas concessisti, perduelles Hollandos, qui illic haerent, nec minus indigenas qui eis receptum praebent, ita castigatos fore, ut nec hi, nec illi tale quicquam in posterum audeant; expediet tamen, ad res tuendas, ut iustam classem, eique operi idoneam, cum tu Goam redibis, in istis Maris partibus relinquas, eiusque imperium et summam praefecturam mandes Andreae Hurtado Mendosae, aut si quem ei muneri aptiorem iudicabis, quemadmodum pro tuo in me affectu confido, ea in re non aliud te respecturum quam quod rebus meis erit utilissimum.

    Scriptae Madritii XXVII Ian. MDCVII. Signatum Rex. Inscriptio. Pro Rege. Ad Dominum Martinum Alfonsum de Castro suum Consiliarium, et suum Proregem Indiae.