Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Satires

    Book 5

    Juvenal

    49 min
    1. Satura XIII exemplo quodcumque malo committitur, ipsi

    displicet auctori: prima est haec ultio, quod se

    iudice nemo nocens absolvitur, improba quamvis

    gratia fallaci praetoris vicerit urna.

    quid sentire putas omnes, Calvine, recenti

    de scelere et fidei violatae crimine? sed nec

    tam tenuis census tibi contigit, ut mediocris

    iacturae te mergat onus, nec rara videmus

    quae pateris; casus multis hic cognitus ac iam

    tritus et e medio fortunae ductus acervo.

    ponamus nimios gemitus, flagrantior aequo

    non debet dolor esse viri nec vulnere maior,

    tu quamvis levium minimam exiguamque malorum

    particulam vix ferre potes spumantibus ardens

    visceribus, sacrum tibi quod non reddat amicus

    depositum; stupet haec qui iam post terga reliquit

    sexaginta annos Fonteio consule natus?

    an nihil in melius tot rerum proficis usu?

    Magna quidem, sacris quae dat praecepta libellis,

    victrix fortunae sapientia; ducimus autem

    hos quoque felices, qui ferre incommoda vitae

    nec iactare iugum vita didicere magistra,

    quae tam festa dies, ut cesset prodere furem,

    perfidiam, fraudes atque omni ex crimine lucrum

    quaesitum et partos gladio vel pyxide nummos?

    rari quippe boni: numera, vix sunt totidem quot

    Thebarum portae vel divitis ostia Nili.

    nona aetas agitur peioraque saecula ferri

    temporibus, quorum sceleri non invenit ipsa

    nomen et a nullo posuit natura metallo.

    nos hominum divumque fidem clamore demus

    quanto Faesidium laudat vocalis agentem

    sportula. dic, senior bulla dignissime, nescis

    quas habeat veneres aliena pecunia? nescis

    quem tua simplicitas risum vulgo moveat, cum

    exigis a quoquam ne peieret et putet ullis

    esse aliquod numen templis araeque rubenti?

    quondam hoc indigenae vivebant more, priusquam

    sumeret agrestem posito diademate falcem

    Saturnus fugiens, tunc cum virguncula Iuno

    et privatus adhuc Idaeis Iuppiter antris;

    nulla super nubes convivia caelicolarum,

    nec puer Iliacus formosa nec Herculis uxor

    ad cyathos, et iam siccato nectare tergens

    bracchia Vulcanus Liparaea nigra taberna.

    prandebat sibi quisque deus, nec turba deorum

    talis ut est hodie, contentaque sidera paucis

    numinibus miserum urguebant Atlanta minori

    pondere, nondum aliquis sortitus triste profundi

    imperium, aut Sicula torvos cum coniuge Pluton,

    nec rota nec Furiae nec saxum aut vulturis atri

    poena, sed infernis hilares sine regibus umbrae.

    inprobitas illo fuit admirabilis aevo,

    credebant quo grande nefas et morte piandum,

    si iuvenis vetulo non adsurrexerat et si

    barbato cuicumque puer, licet ipse videret

    plura domi fraga et maiores glandis acervos;

    tam venerabile erat praecedere quattuor annis,

    primaque par adeo sacrae lanugo senectae.

    Nunc si depositum non infitietur amicus,

    si reddat veterem cum tota aerugine follem,

    prodigiosa fides et Tuscis digna libellis,

    quaeque coronata lustrari debeat agna.

    egregium sanctumque virum si cerno, bimembri

    hoc monstrum puero et miranti sub aratro

    piscibus inventis et fetae comparo mulae,

    sollicitus, tamquam lapides effuderit imber

    examenque apium longa consederit uva

    culmine delubri, tamquam in mare fluxerit amnis

    gurgitibus miris et lactis vertice torrens.

    Intercepta decem quereris sestertia fraude

    sacrilega. quid si bis centum perdidit alter

    hoc arcana modo? maiorem tertius illa

    summam, quam patulae vix ceperat angulus arcae?

    tam facile et pronum est superos contemnere testes,

    si mortalis idem nemo sciat! aspice quanta

    voce neget, quae sit ficti constantia vultus:

    per Solis radios Tarpeiaque fulmina iurat

    et Martis frameam et Cirrhaei spicula vatis,

    per calamos venatricis pharetramque puellae

    perque tuum, pater Aegaei Neptune, tridentem;

    addit et Herculeos arcus hastamque Minervae,

    quidquid habent telorum armamentaria caeli.

    si vero et pater est, comedam, inquit flebile, ‘nati

    sinciput elixi Pharioque madentis aceto.’

    Sunt in fortunae qui casibus omnia ponant

    et nullo credant mundum rectore moveri

    natura volvente vices et lucis et anni,

    atque ideo intrepidi quaecumque altaria tangunt,

    est alius metuens ne crimen poena sequatur;

    hic putat esse deos et peierat, atque ita secum:

    ‘decernat quodcumque volet de corpore nostro

    Isis et irato feriat mea lumina sistro,

    dummodo vel caecus teneam quos abnego nummos,

    et phthisis et vomicae putres et dimidium crus

    sunt tanti, pauper locupletem optare podagram

    nec dubitet Ladas, si non eget Anticyra nec

    Archigene; quid enim velocis gloria plantae

    praestat et esuriens Pisaeae ramus olivae?

    ut sit magna, tamen certe lenta ira deorum est;

    si curant igitur cunctos punire nocentes,

    quando ad me venient? sed et exorabile numen

    fortasse experiar, solet his ignoscere, multi

    committunt eadem diverso crimina fato:

    ille crucem sceleris pretium tulit, hic diadema.’

    Sic animum dirae trepidum formidine culpae

    confirmat, tunc te sacra ad delubra vocantem

    praecedit, trahere immo ultro ac vexare paratus,

    nam cum magna malae superest audacia causae,

    creditur a multis fiducia, mimum agit ille,

    urbani qualem fugitivus scurra Catulli:

    tu miser exclamas, ut Stentora vincere possis,

    vel potius quantum Gradivus Homericus: ‘audis,

    Iuppiter, haec, nec labra moves, cum mittere vocem

    debueris vel marmoreus vel aeneus? aut cur

    in carbone tuo charta pia tura soluta

    ponimus et sectum vituli iecur albaque porci

    omenta? ut video, nullum discrimen habendum est

    effigies inter vestras statuamque Vagelli.’

    Accipe quae contra valeat solacia ferre

    et qui nec cynicos nec stoica dogmata legit

    a cynicis tunica distantia, non Epicurum

    suspicit exigui laetum plantaribus horti,

    curentur dubii medicis maioribus aegri:

    tu venam vel discipulo committe Philippi.

    si nullum in terris tam detestabile factum

    ostendis, taceo, nec pugnis caedere pectus

    te veto nec plana faciem contundere palma,

    quandoquidem accepto claudenda est ianua damno,

    et maiore domus gemitu, maiore tumultu

    planguntur nummi quam funera, nemo dolorem

    fingit in hoc casu, vestem diducere summam

    contentus, vexare oculos umore coacto:

    ploratur lacrimis amissa pecunia veris.

    Sed si cuncta vides simili fora plena querella,

    si decies lectis diversa parte tabellis

    vana super vacui dicunt chirographa ligni,

    arguit ipsorum quos littera gemmaque princeps

    sardonychum, loculis quae custoditur eburnis,

    ten, o delicias! extra communia censes

    ponendum, quia tu gallinae filius albae,

    nos viles pulli, nati infelicibus ovis?

    rem pateris modicam et mediocri bile ferendam,

    si flectas oculos maiora ad crimina, confer

    conductum latronem, incendia sulpure coepta

    atque dolo, primos cum ianua colligit ignes;

    confer et hos, veteris qui tollunt grandia templi

    pocula adorandae robiginis et populorum

    dona vel antiquo positas a rege coronas;

    haec ibi si non sunt, minor exstat sacrilegus qui

    radat inaurati femur Herculis et faciem ipsam

    Neptuni, qui bratteolam de Castore ducat;

    an dubitet solitus totum conflare Tonantem?

    confer et artifices mercatoremque veneni,

    et deducendum corio bovis in mare, cum quo

    clauditur adversis innoxia simia fatis,

    haec quota pars scelerum, quae custos Gallicus urbis

    usque a lucifero donec lux occidat audit?

    humani generis mores tibi nosse volenti

    sufficit una domus: paucos consume dies et

    dicere te miserum, postquam illinc veneris, aude.

    quis tumidum guttur miratur in Alpibus, aut quis

    in Meroe crasso maiorem infante mamillam?

    caerula quis stupuit Germani lumina, flavam

    caesariem et madido torquentem cornua cirro?

    ad subitas Thracum volucres nubemque sonoram

    Pygmaeus parvis currit bellator in armis,

    mox inpar hosti raptusque per aera curvis

    unguibus a saeva fertur grue. si videas hoc

    gentibus in nostris, risu quatiare; sed illic,

    quamquam eadem adsidue spectentur proelia, ridet

    nemo, ubi tota cohors pede non est altior uno.

    ‘Nullane peiuri capitis fraudisque nefandae

    poena erit?’ abreptum crede hunc graviore catena

    protinus et nostro (quid plus velit ira?) necari

    arbitrio: manet illa tamen iactura, nec umquam

    depositum tibi sospes erit, sed corpore trunco

    invidiosa dabit minimus solacia sanguis.

    at vindicta bonum vita iucundius ipsa.

    nempe hoc indocti, quorum praecordia nullis

    interdum aut levibus videas flagrantia causis;

    quantulacumque adeo est occasio sufficit irae.

    Chrysippus non dicet idem nec mite Thaletis

    ingenium dulcique senex vicinus Hymetto,

    qui partem acceptae saeva inter vincla cicutae

    accusatori nollet dare. plurima felix

    paulatim vitia atque errores exuit omnes,

    prima docet rectum sapientia, quippe minuti

    semper et infirmi est animi exiguique voluptas

    ultio, continuo sic collige, quod vindicta

    nemo magis gaudet quam femina. Cur tamen hos tu

    evasisse putes, quos diri conscia facti

    mens habet attonitos et surdo verbere caedit

    occultum quatiente animo tortore flagellum?

    poena autem vehemens ac multo saevior illis

    quas et Caedicius gravis invenit et Rhadamanthus,

    nocte dieque suum gestare in pectore testem.

    Spartano cuidam respondit Pythia vates

    haut inpunitum quondam fore quod dubitaret

    depositum retinere et fraudem iure tueri

    iurando; quaerebat enim quae numinis esset

    mens et an hoc illi facinus suaderet Apollo.

    reddidit ergo metu, non motibus; et tamen omnem

    vocem adyti dignam templo veramque probavit

    extinctus tota pariter cum prole domoque,

    et quamvis longa deductis gente propinquis.

    has patitur poenas peccandi sola voluntas.

    nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum,

    facti crimen habet. Cedo si conata peregit:

    perpetua anxietas nec mensae tempore cessat,

    faucibus ut morbo siccis interque molares

    difficili crescente cibo, sed vina misellus

    expuit, Albani veteris pretiosa senectus

    displicet; ostendas melius, densissima ruga

    cogitur in frontem velut acri ducta Falerno.

    nocte brevem si forte indulsit cura soporem,

    et toto versata toro iam membra quiescunt,

    continuo templum et violati numinis aras

    et, quod praecipuis mentem sudoribus urguet,

    te videt in somnis; tua sacra et maior imago

    humana turbat pavidum cogitque fateri.

    hi sunt qui trepidant et ad omnia fulgura pallent,

    cum tonat, exanimes primo quoque murmure caeli,

    non quasi fortuitus nec ventorum rabie sed

    iratus cadat in terras et iudicet ignis.

    illa nihil nocuit, cura graviore timetur

    proxima tempestas velut hoc dilata sereno.

    praeterea lateris vigili cum febre dolorem

    si coepere pati, missum ad sua corpora morbum

    infesto credunt a numine, saxa deorum

    haec et tela putant, pecudem spondere sacello

    balantem et Laribus cristam promittere galli

    non audent; quid enim sperare nocentibus aegris

    concessum? vel quae non dignior hostia vita?

    mobilis et varia est ferme natura malorum:

    cum scelus admittunt, superest constantia; quod fas

    atque nefas, tandem incipiunt sentire peractis

    criminibus, tamen ad mores natura recurrit

    damnatos fixa et mutari nescia, nam quis

    peccandi finem posuit sibi? quando recepit

    eiectum semel attrita de fronte ruborem?

    quisnam hominum est quem tu contentum videris uno

    flagitio? dabit in laqueum vestigia noster

    perfidus et nigri patietur carceris uncum

    aut maris Aegaei rupem scopulosque frequentes

    exulibus magnis, poena gaudebis amara

    nominis invisi, tandemque fatebere laetus

    nec surdum nec Teresian quemquam esse deorum.

    1. Satura XIV Plurima sunt, Fuscine, et fama digna sinistra

    et nitidis maculam haesuram figentia rebus,

    quae monstrant ipsi pueris traduntque parentes,

    si damnosa senem iuvat alea, ludit et heres

    bullatus parvoque eadem movet arma fritillo.

    nec melius de se cuiquam sperare propinquo

    concedet iuvenis, qui radere tubera terrae,

    boletum condire et eodem iure natantis

    mergere ficedulas didicit nebulone parente

    et cana monstrante gula; cum septimus annus

    transierit puerum, nondum omni dente renato,

    barbatos licet admoveas mille inde magistros,

    hinc totidem, cupiet lauto cenare paratu

    semper et a magna non degenerare culina.

    Mitem animum et mores modicis erroribus aequos

    praecipit, atque animas servorum et corpora nostra

    materia constare putat paribusque elementis,

    an saevire docet Rutilus, qui gaudet acerbo

    plagarum strepitu et nullam Sirena flagellis

    conparat, Antiphates trepidi laris ac Polyphemus,

    tunc felix, quotiens aliquis tortore vocato

    uritur ardenti duo propter lintea ferro?

    quid suadet iuveni laetus stridore catenae,

    quem mire adficiunt inscripta, ergastula, carcer?

    rusticus expectas ut non sit adultera Largae

    filia, quae numquam maternos dicere moechos

    tam cito nec tanto poterit contexere cursu,

    ut non terdecies respiret? conscia matri

    virgo fuit, ceras nunc hac dictante pusillas

    implet et ad moechum dat eisdem ferre cinaedis.

    sic natura iubet: velocius et citius nos

    corrumpunt vitiorum exempla domestica, magnis

    cum subeant animos auctoribus, unus et alter

    forsitan haec spernant iuvenes, quibus arte benigna

    et meliore luto finxit praecordia Titan,

    sed reliquos fugienda patrum vestigia ducunt

    et monstrata diu veteris trahit orbita culpae.

    Abstineas igitur damnandis. huius enim vel

    una potens ratio est, ne crimina nostra sequantur

    ex nobis geniti, quoniam dociles imitandis

    turpibus ac pravis omnes sumus, et Catilinam

    quocumque in populo videas, quocumque sub axe,

    sed nec Brutus erit Bruti nec avunculus usquam,

    nil dictu foedum visuque haec limina tangat,

    intra quae pater est; procul, a procul inde puellae

    lenonum et cantus pernoctantis parasiti.

    maxima debetur puero reverentia, siquid

    turpe paras; nec tu pueri contempseris annos,

    sed peccaturo obstet tibi filius infans.

    nam siquid dignum censoris fecerit ira

    quandoque et similem tibi se non corpore tantum

    nec vultu dederit, morum quoque filius, et qui

    omnia deterius tua per vestigia peccet,

    corripies nimirum et castigabis acerbo

    clamore ac post haec tabulas mutare parabis.

    unde tibi frontem libertatemque parentis,

    cum facias peiora senex vacuumque cerebro

    iam pridem caput hoc ventosa cucurbita quaerat?

    Hospite venturo cessabit nemo tuorum.

    ‘verre pavimentum, nitidas ostende columnas,

    arida cum tota descendat aranea tela;

    hic leve argentum, vasa aspera tergeat alter’:

    vox domini furit instantis virgamque tenentis.

    ergo miser trepidas, ne stercore foeda canino

    atria displiceant oculis venientis amici,

    ne perfusa luto sit porticus; et tamen uno

    semodio scobis haec emendat servulus unus:

    illud non agitas, ut sanctam filius omni

    aspiciat sine labe domum vitioque carentem?

    gratum est quod patriae civem populoque dedisti,

    si facis ut patriae sit idoneus, utilis agris,

    utilis et bellorum et pacis rebus agendis,

    plurimum enim intererit quibus artibus et quibus hunc tu

    moribus instituas. serpente ciconia pullos

    nutrit et inventa per devia rura lacerta:

    illi eadem sumptis quaerunt animalia pinnis.

    vultur iumento et canibus crucibusque relictis

    ad fetus properat partemque cadaveris adfert:

    hic est ergo cibus magni quoque vulturis et se

    pascentis, propria cum iam facit arbore nidos.

    sed leporem aut capream famulae Iovis et generosae

    in saltu venantur aves, hinc praeda cubili

    ponitur: inde autem cum se matura levavit

    progenies, stimulante fame festinat ad illam

    quam primum praedam rupto gustaverat ovo.

    Aedificator erat Cretonius et modo curvo

    litore Caietae, summa nunc Tiburis arce,

    nunc Praenestinis in montibus alta parabat

    culmina villarum graecis longeque petitis

    marmoribus vincens Fortunae atque Herculis aedem,

    ut spado vincebat Capitolia nostra Posides.

    dum sic ergo habitat Cretonius, inminuit rem,

    fregit opes, nec parva tamen mensura relictae

    partis erat: totam hanc turbavit filius amens,

    dum meliore novas attollit marmore villas.

    Quidam sortiti metuentem sabbata patrem

    nil praeter nubes et caeli numen adorant,

    nec distare putant humana carne suillam,

    qua pater abstinuit, mox et praeputia ponunt;

    Romanas autem soliti contemnere leges

    Iudaicum ediscunt et servant ac metuunt ius,

    tradidit arcano quodcumque volumine Moyses,

    non monstrare vias eadem nisi sacra colenti,

    quaesitum ad fontem solos deducere verpos.

    sed pater in causa, cui septima quaeque fuit lux

    ignava et partem vitae non attigit ullam.

    Sponte tamen iuvenes imitantur cetera, solam

    inviti quoque avaritiam exercere iubentur.

    fallit enim vitium specie virtutis et umbra,

    cum sit triste habitu vultuque et veste severum,

    nec dubie tamquam frugi laudetur avarus,

    tamquam parcus homo et rerum tutela suarum

    certa magis quam si fortunas servet easdem

    Hesperidum serpens aut Ponticus. adde quod hunc de

    quo loquor egregium populus putat adquirendi

    artificem; quippe his crescunt patrimonia fabris,

    sed crescunt quocumque modo, maioraque fiunt

    incude adsidua semperque ardente camino.

    Et pater ergo animi felices credit avaros;

    qui miratur opes, qui nulla exempla beati;

    pauperis esse putat, iuvenes hortatur ut illa

    ire via pergant et eidem incumbere sectae,

    sunt quaedam vitiorum elementa, his protinus illos

    inbuit et cogit minimas ediscere sordes;

    mox adquirendi docet insatiabile votum.

    servorum ventres modio castigat iniquo

    ipse quoque esuriens, neque enim omnia sustinet umquam

    mucida caerulei panis consumere frusta,

    hesternum solitus medio servare minutal

    Septembri nec non differre in tempora cenae

    alterius conchem aestivam cum parte lacerti

    signatam vel dimidio putrique siluro,

    filaque sectivi numerata includere porri.

    invitatus ad haec aliquis de ponte negabit.

    sed quo divitias haec per tormenta coactas,

    cum furor haut dubius, cum sit manifesta phrenesis,

    ut locuples moriaris, egentis vivere fato?

    interea pleno cum turget sacculus ore,

    crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crevit,

    et minus hanc optat qui non habet, ergo paratur

    altera villa tibi, cum rus non sufficit unum,

    et proferre libet fines maiorque videtur

    et melior vicina seges, mercaris et hanc et

    arbusta et densa montem qui canet oliva

    quorum si pretio dominus non vincitur ullo,

    nocte boves macri lassoque famelica collo

    iumenta ad virides huius mittentur aristas,

    nec prius inde domum quam tota novalia saevos

    in ventres abeant, ut credas falcibus actum.

    dicere vix possis quam multi talia plorent

    et quot venales iniuria fecerit agros

    Sed qui sermones, quam foedae bucina famae!

    quid nocet haec? inquit, ‘tunicam mihi malo lupini

    quam si me toto laudet vicinia pago

    exigui ruris paucissima farra secantem.’

    scilicet et morbis et debilitate carebis,

    et luctum et curam effugies, et tempora vitae

    longa tibi posthac fato meliore dabuntur,

    si tantum culti solus possederis agri

    quantum sub Tatio populus Romanus arabat.

    mox etiam fractis aetate ac Punica passis

    proelia vel Pyrrhum inmanem gladiosque Molossos

    tandem pro multis vix iugera bina dabantur

    vulneribus; merces haec sanguinis atque laboris

    nullis visa umquam meritis minor, aut ingratae

    curta fides patriae; saturabat glaebula talis

    patrem ipsum turbamque casae, qua feta iacebat

    uxor et infantes ludebant quattuor, unus

    vernula, tres domini; sed magnis fratribus horum

    a scrobe vel sulco redeuntibus altera cena

    amplior et grandes fumabant pultibus ollae:

    nunc modus hic agri nostro non sufficit horto.

    Inde fere scelerum causae, nec plura venena

    miscuit aut ferro grassatur saepius ullum

    humanae mentis vitium quam saeva cupido

    inmodici census, nam dives qui fieri vult,

    et cito vult fieri; sed quae reverentia legum,

    quis metus aut pudor est umquam properantis avari?

    ‘vivite contenti casulis et collibus istis,

    o pueri,’ Marsus dicebat et Hernicus olim

    Vestinusque senex; ‘panem quaeramus aratro,

    qui satis est mensis; laudant hoc numina ruris,

    quorum ope et auxilio gratae post munus aristae

    contingunt homini veteris fastidia quercus.

    nil vetitum fecisse volet quem non pudet alto

    per glaciem perone tegi, qui summovet Euros

    pellibus inversis: peregrina ignotaque nobis

    ad scelus atque nefas, quaecumque est, purpura ducit.’

    Haec illi veteres praecepta minoribus, at nunc

    post finem autumni media de nocte supinum

    clamosus iuvenem pater excitat: ‘accipe ceras,

    scribe, puer, vigila, causas age, perlege rubras

    maiorum leges, aut vitem posce libello,

    sed caput intactum buxo naresque pilosas

    adnotet et grandes miretur Laelius alas,

    dirue Maurorum attegias, castella Brigantum,

    ut locupletem aquilam tibi sexagesimus annus

    adferat, aut longos castrorum ferre labores

    si piget et trepidum solvunt tibi cornua ventrem

    cum lituis audita, pares quod vendere possis

    pluris dimidio, nec te fastidia mercis

    ullius subeant ablegandae Tiberim ultra,

    neu credas ponendum aliquid discriminis inter

    unguenta et corium; lucri bonus est odor ex re

    qualibet, illa tuo sententia semper in ore

    versetur dis atque ipso Iove digna poeta:

    unde habeas quaerit nemo, sed oportet habere.

    hoc monstrant vetulae pueris repentibus assae,

    hoc discunt omnes ante alpha et beta puellae.’

    Talibus instantem monitis quemcumque parentem

    sic possem adfari: ‘dic, o vanissime, quis te

    festinare iubet? meliorem praesto magistro

    discipulum, securus abi: vincens ut Aiax

    praeteriit Telamonem, ut Pelea vicit Achilles,

    parcendum est teneris, nondum implevere medullas

    maturae mala nequitiae, cum pectere barbam

    coeperit et longae mucronem admittere cultri,

    falsus erit testis, vendet periuria summa

    exigua et Cereris tangens aramque pedemque,

    elatam iam crede nurum, si limina vestra

    mortifera cum dote subit, quibus illa premetur

    per somnum digitis! nam quae terraque marique

    adquirenda putas, brevior via conferet illi;

    nullus enim magni sceleris labor. “haec ego numquam

    mandavi,” dices olim, nec talia suasi.

    mentis causa malae tamen est et origo penes te.

    nam quisquis magni census praecepit amorem

    et laevo monitu pueros producit avaros

    dat libertatem et totas effundit habenas

    curriculo, quem si revoces, subsistere nescit

    et te contempto rapitur metisque relictis.

    nemo satis credit tantum delinquere quantum

    permittas: adeo indulgent sibi latius ipsi.

    Cum dicis iuveni stultum qui donet amico,

    qui paupertatem levet attollatque propinqui,

    et spoliare doces et circumscribere et omni

    crimine divitias adquirere; quarum amor in te

    quantus erat patriae Deciorum in pectore, quantum

    dilexit Thebas, si Graecia vera, Menoeceus,

    in quorum sulcis legiones dentibus anguis

    cum clipeis nascuntur et horrida bella capessunt

    continuo, tamquam et tubicen surrexerit una.

    ergo ignem, cuius scintillas ipse dedisti,

    flagrantem late et rapientem cuncta videbis.

    nec tibi parcetur misero, trepidumque magistrum

    in cavea magno fremitu leo tollet alumnus,

    nota mathematicis genesis tua, sed grave tardas

    expectare colus; morieris stamine nondum

    abrupto, iam nunc obstas et vota moraris,

    iam torquet iuvenem longa et cervina senectus,

    ocius Archigenen quaere atque eme quod Mithridates

    composuit; si vis aliam decerpere ficum

    atque alias tractare rosas, medicamen habendum est,

    sorbere ante cibum quod debeat et pater et rex.’

    Monstro voluptatem egregiam, cui nulla theatra,

    nulla aequare queas praetoris pulpita lauti,

    si spectes quanto capitis discrimine constent

    incrementa domus, aerata multus in arca

    fiscus et ad vigilem ponendi Castora nummi,

    ex quo Mars Vltor galeam quoque perdidit et res

    non potuit servare suas. ergo omnia Florae

    et Cereris licet et Cybeles aulaea relinquas:

    tanto maiores humana negotia ludi.

    an magis oblectant animum iactata petauro

    corpora quique solet rectum descendere funem,

    quam tu, Corycia semper qui puppe moraris,

    atque habitas, Coro semper tollendus et Austro,

    perditus ac vilis sacci mercator olentis,

    qui gaudes pingue antiquae de litore Cretae

    passum et municipes Iovis advexisse lagonas?

    hic tamen ancipiti figens vestigia planta

    victum illa mercede parat, brumamque famemque

    illa reste cavet: tu propter mille talenta

    et centum villas temerarius, aspice portus

    et plenum magnis trabibus mare: plus hominum es iam

    in pelago, veniet classis quocumque vocarit

    spes lucri, nec Carpathium Gaetulaque tantum

    aequora transiliet, sed longe Calpe relicta

    audiet Herculeo stridentem gurgite solem.

    grande operae pretium est, ut tenso folle reverti

    inde domum possis tumidaque superbus aluta.

    Oceani monstra et iuvenes vidisse marinos.

    Non unus mentes agitat furor; ille sororis

    in manibus vultu Eumenidum ferretur et igni,

    hic bove percusso mugire Agamemnona credit

    aut Ithacum: parcat tunicis licet atque lacernis,

    curatoris eget qui navem mercibus implet

    ad summum latus et tabula distinguitur unda,

    cum sit causa mali tanti et discriminis huius

    concisum argentum in titulos faciesque minutas.

    occurrunt nubes et fulgura: solvite funem

    frumenti dominus clamat piperisve coempti,

    ‘nil color hic caeli, nil fascia nigra minatur;

    aestivum tonat.’ infelix hac forsitan ipsa

    nocte cadet fractis trabibus fluctuque premetur

    obrutus et zonam laeva morsuque tenebit,

    sed cuius votis modo non suffecerat aurum

    quod Tagus et rutila volvit Pactolus harena,

    frigida sufficient velantes inguina panni

    exiguusque cibus, mersa rate naufragus assem

    dum rogat et picta se tempestate tuetur.

    Tantis parta malis cura maiore metuque

    servantur: misera est magni custodia census,

    dispositis praedives amis vigilare cohortem

    servorum noctu Licinus iubet, attonitus pro

    electro signisque suis Phrygiaque columna

    atque ebore et lata testudine, dolia nudi

    non ardent cynici; si fregeris, altera fiet

    cras domus, atque eadem plumbo commissa manebit.

    sensit Alexander, testa cum vidit in illa

    magnum habitatorem, quanto felicior hic qui

    nil cuperet quam qui totum sibi posceret orbem

    passurus gestis aequanda pericula rebus, nullum

    numen habes, si sit prudentia: nos te,

    nos facimus, Fortuna, deam. Mensura tamen quae

    sufficiat census, siquis me consulat, edam:

    in quantum sitis atque fames et frigora poscunt,

    quantum, Epicure, tibi parvis suffecit in hortis,

    quantum Socratici ceperunt ante penates;

    numquam aliud natura, aliud sapientia dicit,

    acribus exemplis videor te eludere? misce

    ergo aliquid nostris de moribus, effice summam

    bis septem ordinibus quam lex dignatur Othonis,

    haec quoque si rugam trahit extenditque labellum,

    sume duos equites, fac tertia quadringenta

    si nondum inplevi gremium, si panditur ultra,

    nec Croesi fortuna umquam nec Persica regna

    sufficient animo nec divitiae Narcissi,

    indulsit Caesar cui Claudius omnia, cuius

    paruit imperiis uxorem occidere iussus.

    1. Satura XV Quis nescit, Volusi Bithynice, qualia demens

    Aegyptos portenta colat? crocodilon adorat

    pars haec, illa pavet saturam serpentibus ibin;

    effigies sacri nitet aurea cercopitheci,

    dimidio magicae resonant ubi Memnone chordae

    atque vetus Thebe centum iacet obruta portis,

    illic aeluros, hic piscem fluminis, illic

    oppida tota canem venerantur, nemo Dianam,

    porrum et caepe nefas violare et frangere morsu;

    o sanctas gentes quibus haec nascuntur in hortis

    numina! lanatis animalibus abstinet omnis

    mensa, nefas illic fetum iugulare capellae:

    carnibus humanis vesci licet, attonito cum

    tale super cenam facinus narraret Vlixes

    Alcinoo, bilem aut risum fortasse quibusdam

    moverat ut mendax aretalogus. ‘in mare nemo

    hunc abicit saeva dignum veraque Charybdi,

    fingentem inmanes Laestrygonas atque Cyclopas?

    nam citius Scyllam vel concurrentia saxa

    Cyaneis plenos et tempestatibus utres

    crediderim aut tenui percussum verbere Circes

    et cum remigibus grunnisse Elpenora porcis.

    tam vacui capitis populum Phaeaca putavit?’

    sic aliquis merito nondum ebrius et minimum qui

    de Corcyraea temetum duxerat urna.

    solus enim haec Ithacus nullo sub teste canebat;

    Nos miranda quidem, set nuper consule Iunco

    gesta super calidae referemus moenia Copti,

    nos volgi scelus et cunctis graviora cothurnis;

    nam scelus, a Pyrra quamquam omnia syrmata volvas,

    nullus aput tragicos populus facit, accipe, nostro

    dira quod exemplum feritas produxerit aevo.

    Inter finitimos vetus atque antiqua simultas,

    inmortale odium et numquam sanabile vulnus,

    ardet adhuc Ombos et Tentyra. summus utrimque

    inde furor volgo, quod numina vicinorum

    odit uterque locus, cum solos credat habendos

    esse deos quos ipse colit, sed tempore festo

    alterius populi rapienda occasio cunctis

    visa inimicorum primoribus ac ducibus, ne

    laetum hilaremque diem, ne magnae gaudia cenae

    sentirent positis ad templa et compita mensis

    pervigilique toro, quem nocte ac luce iacentem

    septimus interdum sol invenit, horrida sane

    Aegyptos, sed luxuria, quantum ipse notavi,

    barbara famoso non cedit turba Canopo.

    adde quod et facilis victoria de madidis et

    blaesis atque mero titubantibus. inde virorum

    saltatus nigro tibicine, qualiacumque

    unguenta et flores multaeque in fronte coronae:

    hinc ieiunum odium, sed iurgia prima sonare

    incipiunt, animis ardentibus haec tuba rixae;

    dein clamore pari concurritur, et vice teli

    saevit nuda manus, paucae sine vulnere malae;

    vix cuiquam aut nulli toto certamine nasus

    integer, aspiceres iam cuncta per agmina vultus

    dimidios, alias facies et hiantia ruptis

    ossa genis, plenos oculorum sanguine pugnos.

    ludere se credunt ipsi tamen et puerilis

    exercere acies, quod nulla cadavera calcent.

    et sane quo tot rixantis milia turbae,

    si vivunt omnes? ergo acrior impetus, et iam

    saxa inclinatis per humum quaesita lacertis

    incipiunt torquere, domestica seditioni

    tela: nec hunc lapidem, qualis et Turnus et Aiax,

    vel quo Tydides percussit pondere coxam

    Aeneae, sed quem valeant emittere dextrae

    illis dissimiles et nostro tempore natae.

    nam genus hoc vivo iam decrescebat Homero;

    terra malos homines nunc educat atque pusillos;

    ergo deus quicumque aspexit, ridet et odit.

    A deverticulo repetatur fabula, postquam

    subsidiis aucti, pars altera promere ferrum

    audet et infestis pugnam instaurare sagittis,

    terga fugae celeri praestant instantibus Ombis

    qui vicina colunt umbrosae Tentyra palmae,

    labitur hic quidam nimia formidine cursum

    praecipitans capiturque. ast illum in plurima sectum

    frusta et particulas, ut multis mortuus unus

    sufficeret, totum corrosis ossibus edit

    victrix turba, nec ardenti decoxit aeno

    aut veribus: longum usque adeo tardumque putavit

    expectare focos, contenta cadavere crudo.

    Hic gaudere libet quod non violaverit ignem,

    quem summa caeli raptum de parte Prometheus

    donavit terris; elemento gratulor, et te

    exultare reor. sed qui mordere cadaver

    sustinuit, nil umquam hac carne libentius edit.

    nam scelere in tanto ne quaeras et dubites an

    prima voluptatem gula senserit; ultimus autem

    qui stetit, absumpto iam toto corpore ductis

    per terram digitis aliquid de sanguine gustat.

    Vascones, haec fama est, alimentis talibus olim

    produxere animas, sed res diversa, sed illic

    fortunae invidia est bellorumque ultima, casus

    extremi, longae dira obsidionis egestas:

    huius enim, quod nunc agitur, miserabile debet

    exemplum esse cibi, sicut modo dicta mihi gens:

    post omnis herbas, post cuncta animalia, quidquid

    cogebat vacui ventris furor, hostibus ipsis

    pallorem ac maciem et tenuis miserantibus artus,

    membra aliena fame lacerabant, esse parati

    et sua. quisnam hominum veniam dare quisve deorum

    ventribus abnueret dira atque inmania passis,

    et quibus illorum poterant ignoscere manes,

    quorum corporibus vescebantur? melius nos

    Zenonis praecepta monent, nec enim omnia, quaedam

    pro vita facienda putant; sed Cantaber unde

    Stoicus, antiqui praesertim aetate Metelli?

    nunc totus Graias nostrasque habet orbis Athenas,

    Gallia causidicos docuit facunda Britannos,

    de conducendo loquitur iam rhetore Thyle.

    nobilis ille tamen populus quem diximus, et par

    virtute atque fide sed maior clade Zacynthos

    tale quid excusat: Maeotide saevior ara

    Aegyptos; quippe illa nefandi Taurica sacri

    inventrix homines (ut iam quae carmina tradunt

    digna fide credas) tantum immolat, ulterius nil

    aut gravius cultro timet hostia, quis modo casus

    inpulit hos? quae tanta fames infestaque vallo

    arma coegerunt tam detestabile monstrum

    audere? anne aliam terra Memphitide sicca

    invidiam facerent nolenti surgere Nilo?

    qua nec terribiles Cimbri nec Brittones umquam

    Sauromataeque truces aut inmanes Agathyrsi,

    hac saevit rabie imbelle et inutile vulgus,

    parvula fictilibus solitum dare vela phaselis

    et brevibus pictae remis incumbere testae.

    nec poenam sceleri invenies nec digna parabis

    supplicia his populis, in quorum mente pares sunt

    et similes ira atque fames, mollissima corda

    humano generi dare se natura fatetur,

    quae lacrimas dedit; haec nostri pars optima sensus.

    plorare ergo iubet causam dicentis amici

    squaloremque rei, pupillum ad iura vocantem

    circumscriptorem, cuius manantia fletu

    ora puellares faciunt incerta capilli.

    naturae imperio gemimus, cum funus adultae

    virginis occurrit vel terra clauditur infans

    et minor igne rogi. quis enim bonus et face dignus

    arcana, qualem Cereris vult esse sacerdos,

    ulla aliena sibi credit mala? separat hoc nos

    a grege mutorum, atque ideo venerabile soli

    sortiti ingenium divinorumque capaces

    atque exercendis pariendisque artibus apti

    sensum a caelesti demissum traximus arce,

    cuius egent prona et terram spectantia. mundi

    principio indulsit communis conditor illis

    tantum animas, nobis animum quoque, mutuus ut nos

    adfectus petere auxilium et praestare iuberet,

    dispersos trahere in populum, migrare vetusto

    de nemore et proavis habitatas linquere silvas,

    aedificare domos, laribus coniungere nostris

    tectum aliud, tutos vicino limine somnos

    ut collata daret fiducia, protegere armis

    lapsum aut ingenti nutantem vulnere civem,

    communi dare signa tuba, defendier isdem

    turribus atque una portarum clave teneri.

    Sed iam serpentum maior concordia, parcit

    cognatis maculis similis fera; quando leoni

    fortior eripuit vitam leo? quo nemore umquam

    expiravit aper maioris dentibus apri?

    Indica tigris agit rabida cum tigride pacem

    perpetuam, saevis inter se convenit ursis.

    ast homini ferrum letale incude nefanda

    produxisse parum est, cum rastra et sarcula tantum

    adsueti coquere et marris ac vomere lassi

    nescierint primi gladios extendere fabri,

    aspicimus populos quorum non sufficit irae

    occidisse aliquem, sed pectora bracchia voltum

    crediderint genus esse cibi. quid diceret ergo

    vel quo non fugeret, si nunc haec monstra videret

    Pythagoras, cunctis animalibus abstinuit qui

    tamquam homine et ventri indulsit non omne legumen?

    1. Satura XVI Quis numerare queat felicis praemia, Galli,

    militiae? nam si subeuntur prospera castra,

    me pavidum excipiat tironem porta secundo

    sidere, plus etenim fati valet hora benigni

    quam si nos Veneris commendet epistula Marti

    et Samia genetrix quae delectatur harena.

    Commoda tractemus primum communia, quorum

    haut minimum illud erit, ne te pulsare togatus

    audeat, immo etsi pulsetur, dissimulet nec

    audeat excussos praetori ostendere dentes

    et nigram in facie tumidis livoribus offam

    atque oculum medico nil promittente relictum.

    Bardaicus iudex datur haec punire volenti

    calceus et grandes magna ad subsellia surae

    legibus antiquis castrorum et more Camilli

    servato, miles ne vallum litiget extra

    et procul a signis. ‘iustissima centurionum

    cognitio est igitur de milite, nec mihi derit

    ultio, si iustae defertur causa querellae.’

    tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli

    consensu magno efficiunt curabilis ut sit

    vindicta et gravior quam iniuria, dignum erit ergo

    declamatoris mulino corde Vagelli,

    cum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot

    milia clavorum, quis tam procul absit ab urbe

    praeterea, quis tam Pylades, molem aggeris ultra

    ut veniat? lacrimae siccentur protinus, et se

    excusaturos non sollicitemus amicos.

    da testem iudex cum dixerit, audeat ille

    nescio quis, pugnos qui vidit, dicere vidi,

    et credam dignum barba dignumque capillis

    maiorum, citius falsum producere testem

    contra paganum possis quam vera loquentem

    contra fortunam armati contraque pudorem.

    Praemia nunc alia atque alia emolumento notemus

    sacramentorum. convallem ruris aviti

    improbus aut campum mihi si vicinus ademit

    et sacrum effodit medio de limite saxum,

    quod mea cum patulo coluit puls annua libo,

    debitor aut sumptos pergit non reddere nummos

    vana supervacui dicens chirographa ligni,

    expectandus erit qui lites inchoet annus

    totius populi, sed tunc quoque mille ferenda

    taedia, mille morae; totiens subsellia tantum

    sternuntur, iam facundo ponente lacernas

    Caedicio et Fusco iam micturiente parati

    digredimur, lentaque fori pugnamus harena,

    ast illis quos arma tegunt et balteus ambit,

    quod placitum est ipsis praestatur tempus agendi

    nec res atteritur longo sufflamine litis.

    Solis praeterea testandi militibus ius

    vivo patre datur, nam quae sunt parta labore

    militiae, placuit non esse in corpore census,

    omne tenet cuius regimen pater, ergo Coranum

    signorum comitem castrorumque aera merentem

    quamvis iam tremulus captat pater; hunc favor aequus

    provehit et pulchro reddit sua dona labori,

    ipsius certe ducis hoc referre videtur

    ut qui fortis erit, sit felicissimus idem,

    ut laeti phaleris omnes et torquibus, omnes