Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Satires

    Book 4

    Juvenal

    56 min
    1. Satura X omnibus in terris, quae sunt a Gadibus usque

    Auroram et Gangen, pauci dinoscere possunt

    vera bona atque illis multum diversa, remota

    erroris nebula, quid enim ratione timemus

    aut cupimus? quid tam dextro pede, concipis, ut te

    conatus non paeniteat votique peracti?

    evertere domos totas optantibus ipsis

    di faciles, nocitura toga, nocitura petuntur

    militia; torrens dicendi copia multis

    et sua mortifera est facundia, viribus ille

    confisus periit admirandisque lacertis,

    sed plures nimia congesta pecunia cura

    strangulat et cuncta exuperans patrimonia census

    quanto delphinis ballaena Britannica maior,

    temporibus diris igitur iussuque Neronis

    Longinum et magnos Senecae praedivitis hortos

    clausit et egregias Lateranorum obsidet aedes

    tota cohors: rarus venit in cenacula miles.

    pauca licet portes argenti vascula puri

    nocte iter ingressus, gladium centumque timebis

    et motae ad lunam trepidans harundinis umbram

    cantabit vacuus coram latrone viator.

    Prima fere vota et cunctis notissima templis

    divitiae, crescant ut opes, ut maxima toto

    nostra sit arca foro. sed nulla aconita bibuntur

    fictilibus: tunc illa time, cum pocula sumes

    geminata et lato Setinum ardebit in auro.

    iamne igitur laudas quod de sapientibus alter

    ridebat, quotiens de limine moverat unum

    protuleratque pedem, flebat contrarius auctor?

    sed facilis cuivis rigidi censura cachinni:

    mirandum est unde ille oculis suffecerit umor.

    perpetuo risu pulmonem agitare solebat

    Democritus, quamquam non essent urbibus illis

    praetextae trabeae fasces lectica tribunal;

    quid si vidisset praetorem curribus altis

    extantem et medii sublimem pulvere circi

    in tunica Iovis et pictae Sarrana ferentem

    ex umeris aulaea togae magnaeque coronae

    tantum orbem, quanto cervix non sufficit ulla?

    quippe tenet sudans hanc publicus et, sibi consul

    ne placeat, curru servus portatur eodem,

    da nunc et volucrem, sceptro quae surgit eburno,

    illinc cornicines, hinc praecedentia longi

    agminis officia et niveos ad frena Quirites,

    defossa in loculos quos sportula fecit amicos,

    tunc quoque materiam risus invenit ad omnis

    occursus hominum, cuius prudentia monstrat

    summos posse viros et magna exempla daturos

    vervecum in patria crassoque sub aere nasci.

    ridebat curas nec non et gaudia vulgi,

    interdum et lacrimas, cum Fortunae ipse minaci

    mandaret laqueum mediumque ostenderet unguem.

    Ergo supervacua aut quae perniciosa petuntur

    propter quae fas est genua incerare deorum!

    quosdam praecipiat subiecta potentia magnae

    invidiae, mergit longa atque insignis honorum

    pagina, descendunt statuae restemque sequuntur,

    ipsas deinde rotas bigarum inpacta securis

    caedit et inmeritis franguntur crura caballis;

    iam strident ignes, iam follibus atque caminis

    ardet adoratum populo caput et crepat ingens

    Seianus, deinde ex facie toto orbe secunda

    fiunt urceoli pelves sartago matellae.

    pone domi laurus, duc in Capitolia magnum

    cretatumque bovem! Seianus ducitur unco

    spectandus, gaudent omnes: ‘quae labra, quis illi

    vultus erat! numquam, si quid mihi credis, amavi

    hunc hominem, sed quo cecidit sub crimine? quisnam

    delator? quibus indicibus, quo teste probavit?’

    ‘ nil horum; verbosa et grandis epistula venit

    a Capreis.’ bene habet, nil plus interrogo. Sed quid

    turba Remi? sequitur fortunam ut semper et odit

    damnatos, idem populus, si Nortia Tusco

    favisset, si oppressa foret secura senectus

    principis, hac ipsa Seianum diceret hora

    Augustum, iam pridem, ex quo suffragia nulli

    vendimus, effudit curas; nam qui dabat olim

    imperium fasces legiones omnia, nunc se

    continet atque duas tantum res anxius optat,

    panem et circenses. Perituros audio multos.

    nil dubium, magna est fornacula. ‘pallidulus mi

    Bruttidius meus ad Martis fuit obvius aram;

    quam timeo, victus ne poenas exigat Aiax,

    ut male defensus.’ ‘curramus praecipites et

    dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem.’

    ‘sed videant servi, ne quis neget et pavidum in ius

    cervice obstricta dominum trahat.’ Hi sermones

    tunc de Seiano, secreta haec murmura vulgi,

    visne salutari sicut Seianus, habere

    tantundem, atque illi summas donare curules,

    illum exercitibus praeponere, tutor haberi

    principis angusta Caprearum in rupe sedentis

    cum grege Chaldaeo? vis certe pila cohortes

    egregios equites et castra domestica; quidni

    haec cupias? et qui nolunt occidere quemquam,

    posse volunt, sed quae praeclara et prospera tanti,

    ut rebus laetis par sit mensura malorum?

    huius qui trahitur praetextam sumere mavis,

    an Fidenarum Gabiorumque esse potestas

    et de mensura ius dicere, vasa minora

    frangere pannosus vacuis aedilis Vlubris?

    ergo quid optandum foret ignorasse fateris

    Seianum; nam qui nimios optabat honores

    et nimias poscebat opes, numerosa parabat

    excelsae turris tabulata, unde altior esset

    casus et inpulsae praeceps inmane ruinae.

    quid Crassos, quid Pompeios evertit et illum,

    ad sua qui domitos deduxit flagra Quirites?

    summus nempe locus nulla non arte petitus,

    magnaque numinibus vota exaudita malignis.

    ad generum Cereris sine caede ac vulnere pauci

    descendunt reges et sicca morte tyranni.

    Eloquium ac famam Demosthenis aut Ciceronis

    incipit optare et totis quinquatribus optat

    quisquis adhuc uno parcam colit asse Minervam,

    quem sequitur custos augustae vernula capsae.

    eloquio sed uterque perit orator, utrumque

    largus et exundans leto dedit ingenii fons.

    ingenio manus est et cervix caesa, nec umquam

    sanguine causidici maduerunt rostra pusilli.

    o fortunatam natam me consule Romam:

    Antoni gladios potuit contemnere, si sic

    omnia dixisset, videnda poemata malo

    quam te, conspicuae divina Philippica famae,

    volvens a prima quae proxima, saevus et illum

    exitus eripuit, quem mirabantur Athenae

    torrentem et pleni moderantem frena theatri.

    dis ille adversis genitus fatoque sinistro,

    quem pater ardentis massae fuligine lippus

    a carbone et forcipibus gladiosque paranti

    incude et luteo Vulcano ad rhetora misit.

    Bellorum exuviae, truncis adfixa tropaeis

    lorica et fracta de casside buccula pendens

    et curtum temone iugum victaeque triremis

    aplustre et summo tristis captivus in arcu

    humanis maiora bonis creduntur. ad hoc se

    Romanus Graiusque et barbarus induperator

    erexit, causas discriminis atque laboris

    inde habuit; tanto maior famae sitis est quam

    virtutis, quis enim virtutem amplectitur ipsam,

    praemia si tollas? patriam tamen obruit olim

    gloria paucorum et laudis titulique cupido

    haesuri saxis cinerum custodibus, ad quae

    discutienda valent sterilis mala robora fici,

    quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulcris.

    Expende Hannibalem; quot libras in duce summo

    invenies? hic est, quem non capit Africa Mauro

    percussa oceano Niloque admota tepenti,

    rursus ad Aethiopum populos aliosque elephantos!

    additur imperiis Hispania, Pyrenaeum

    transilit; opposuit natura Alpemque nivemque:

    diducit scopulos et montem rumpit aceto,

    iam tenet Italiam, tamen ultra pergere tendit:

    acti, inquit, ‘nihil est, nisi Poeno milite portas

    frangimus et media vexillum pono Subura.’

    o qualis facies et quali digna tabella,

    cum Gaetula ducem portaret belua luscum!

    exitus ergo quis est? o gloria, vincitur idem

    nempe et in exilium praeceps fugit atque ibi magnus

    mirandusque cliens sedet ad praetoria regis,

    donec Bithyno libeat vigilare tyranno,

    finem animae, quae res humanas miscuit olim,

    non gladii, non saxa dabunt nec tela, sed ille

    Cannarum vindex et tanti sanguinis ultor

    anulus, i demens et saevas curre per Alpes,

    ut pueris placeas et declamatio fias!

    Unus Pellaeo iuveni non sufficit orbis;

    aestuat infelix angusto limite mundi

    ut Gyarae clausus scopulis parvaque Seripho;

    cum tamen a figulis munitam intraverit urbem,

    sarcophago contentus erit. mors sola fatetur

    quantula sint hominum corpuscula. creditur olim

    velificatus Athos et quidquid Graecia mendax

    audet in historia, constratum classibus isdem

    suppositumque rotis solidum mare, credimus altos

    defecisse amnes epotaque flumina Medo

    prandente et madidis cantat quae Sostratus alis;

    ille tamen qualis rediit Salamine relicta,

    in Corum atque Eurum solitus saevire flagellis

    barbarus Aeolio numquam hoc in carcere passos,

    ipsum conpedibus qui vinxerat Ennosigaeum:

    mitius id sane, quod non et stigmate dignum

    credidit; huic quisquam vellet servire deorum?

    sed qualis rediit? nempe una nave, cruentis

    fluctibus ac tarda per densa cadavera prora,

    has totiens optata exegit gloria poenas.

    Da spatium vitae, multos da, Iuppiter, annos :

    hoc recto vultu, solum hoc, et pallidus optas,

    sed quam continuis et quantis longa senectus

    plena malis! deformem et taetrum ante omnia vultum

    dissimilemque sui, deformem pro cute pellem

    pendentisque genas et talis aspice rugas

    quales, umbriferos ubi pandit Thabraca saltus,

    in vetula scalpit iam mater simia bucca.

    plurima sunt iuvenum discrimina; pulchrior ille

    hoc atque ille alio, multum hic robustior illo:

    una senum facies, cum voce trementia membra

    et iam leve caput madidique infantia nasi,

    frangendus misero gingiva panis inermi;

    usque adeo gravis uxori natisque sibique,

    ut captatori moveat fastidia Cosso,

    non eadem vini atque cibi torpente palato

    gaudia, nam coitus iam longa oblivio, vel si

    coneris, iacet exiguus cum ramice nervus

    et quamvis tota palpetur nocte, iacebit.

    anne aliquid sperare potest haec inguinis aegri

    canities? quid quod merito suspecta libido est

    quae venerem adfectat sine viribus? Aspice partis

    nunc damnum alterius, nam quae cantante voluptas,

    sit licet eximius, citharoedo sive Seleuco

    et quibus aurata mos est fulgere lacerna?

    quid refert, magni sedeat qua parte theatri

    qui vix cornicines exaudiet atque tubarum

    concentus? clamore opus est, ut sentiat auris

    quem dicat venisse puer, quot nuntiet horas.

    Praeterea minimus gelido iam in corpore sanguis

    febre calet sola, circumsilit agmine facto

    morborum omne genus, quorum si nomina quaeras,

    promptius expediam quot amaverit Oppia moechos,

    quot Themison aegros autumno occident uno,

    quot Basilus socios, quot circumscripserit Hirrus

    pupillos; quot longa viros exorbeat uno

    Maura die, quot discipulos inclinet Hamillus;

    percurram citius quot villas possideat nunc

    quo tondente gravis iuveni mihi barba sonabat.

    ille umero, hic lumbis, hic coxa debilis; ambos

    perdidit ille oculos et luscis invidet; huius

    pallida labra cibum accipiunt digitis alienis,

    ipse ad conspectum cenae diducere rictum

    suetus hiat tantum ceu pullus hirundinis, ad quem

    ore volat pleno mater ieiuna, sed omni

    membrorum damno maior dementia, quae nec

    nomina servorum nec vultum agnoscit amici

    cum quo praeterita cenavit nocte, nec illos

    quos genuit, quos eduxit, nam codice saevo

    heredes vetat esse suos, bona tota feruntur

    ad Phialen; tantum artificis valet halitus oris

    quod steterat multis in carcere fornicis annis.

    Ut vigeant sensus animi, ducenda tamen sunt

    funera natorum, rogus aspiciendus amatae

    coniugis et fratris plenaeque sororibus urnae.

    haec data poena diu viventibus, ut renovata

    semper clade domus multis in luctibus inque

    perpetuo maerore et nigra veste senescant.

    rex Pylius, magno si quicquam credis Homero,

    exemplum vitae fuit a cornice secundae,

    felix nimirum, qui tot per saecula mortem

    distulit atque suos iam dextra conputat annos,

    quique novum totiens mustum bibit. oro, parumper

    attendas quantum de legibus ipse queratur

    fatorum et nimio de stamine, cum videt acris

    Antilochi barbam ardentem, cum quaerit ab omni

    quisquis adest socius, cur haec in tempora duret

    quod facinus dignum tam longo admiserit aevo.

    haec eadem Peleus, raptum cum luget Achillem,

    atque alius cui fas Ithacum lugere natantem.

    incolumi Troia Priamus venisset ad umbras

    Assaraci magnis sollemnibus Hectore funus

    portante ac reliquis fratrum cervicibus inter

    Iliadum lacrimas, ut primos edere,planctus

    Cassandra inciperet scissaque Polyxena palla,

    si foret extinctus diverso tempore, quo non

    coeperat audaces Paris aedificare carinas,

    longa dies igitur quid contulit? omnia vidit

    eversa et flammis Asiam ferroque cadentem.

    tunc miles tremulus posita tulit arma tiara

    et ruit ante aram summi Iovis ut vetulus bos,

    qui domini cultris tenue et miserabile collum

    praebet ab ingrato iam fastiditus aratro.

    exitus ille utcumque hominis, sed torva canino

    latravit rictu quae post hunc vixerat uxor.

    Festino ad nostros et regem transeo Ponti

    et Croesum, quem vox iusti facunda Solonis

    respicere ad longae iussit spatia ultima vitae.

    exilium et carcer Minturnarumque paludes

    et mendicatus victa Carthagine panis

    hinc causas habuere; quid illo cive tulisset

    natura in terris, quid Roma beatius umquam,

    si circumducto captivorum agmine et omni

    bellorum pompa animam exhalasset opimam,

    cum de Teutonico vellet descendere curru?

    provida Pompeio dederat Campania febres

    optandas, sed multae urbes et publica vota

    vicerunt: igitur Fortuna ipsius et urbis

    servatum victo caput abstulit, hoc cruciatu

    Lentulus, hac poena caruit ceciditque Cethegus

    integer, et iacuit Catilina cadavere toto.

    Formam optat modico pueris, maiore puellis

    murmure, cum Veneris fanum videt, anxia mater

    usque ad delicias votorum. cur tamen, inquit,

    corripias? pulchra gaudet Latona Diana.

    sed vetat optari faciem Lucretia qualem

    ipsa habuit, cuperet Rutilae Verginia gibbum

    accipere atque suum Rutilae dare. filius autem

    corporis egregii miseros trepidosque parentes

    semper habet; rara est adeo concordia formae

    atque pudicitiae, sanctos licet horrida mores

    tradiderit domus ac veteres imitata Sabinos,

    praeterea castum ingenium vultumque modesto

    sanguine ferventem tribuat natura benigna

    larga manu (quid enim puero conferre potest plus

    custode et cum natura potentior omni?),

    non licet esse viro; nam prodiga corruptoris

    improbitas ipsos audet temptare parentes:

    tanta in muneribus fiducia, nullus ephebum

    deformem saeva castravit in arce tyrannus,

    nec praetextatum rapuit Nero loripedem nec

    strumosum atque utero pariter gibboque tumentem.

    I nunc et iuvenis specie laetare tui, quem

    maiora expectant discrimina, fiet adulter

    publicus et poenas metuet quascumque maritis

    lex irae debet, nec erit felicior astro

    Martis, ut in laqueos numquam incidat, exigit autem

    interdum ille dolor plus quam lex ulla dolori

    concessit: necat hic ferro, secat ille cruentis

    verberibus, quosdam moechos et mugilis intrat,

    sed tuus Endymion dilectae fiet adulter

    matronae, mox cum dederit Servilia nummos,

    fiet et illius quam non amat, exuet omnem

    corporis ornatum: quid enim ulla negaverit udis

    inguinibus, sive est haec Oppia sive Catulla?

    deterior totos habet illic femina mores.

    sed casto quid forma nocet? quid profuit immo

    Hippolyto grave propositum, quid Bellorophonti?

    erubuit nempe haec ceu fastidita, repulsa,

    nec Stheneboea minus quam Cressa, excanduit, et se

    concussere ambae, mulier saevissima tunc est,

    cum stimulos odio pudor admovet. Elige quidnam

    suadendum esse putes cui nubere Caesaris uxor

    destinat? optimus hic et formosissimus idem

    gentis patriciae rapitur miser extinguendus

    Messalinae oculis; dudum sedet illa parato

    flammeolo Tyriusque palam genialis in hortis

    sternitur et ritu decies centena dabuntur

    antiquo, veniet cum signatoribus auspex.

    haec tu secreta et paucis commissa putabas?

    non nisi legitime vult nubere, quid placeat dic:

    ni parere velis, pereundum erit ante lucernas;

    si scelus admittas, dabitur mora parvula, dum res

    nota urbi et populo contingat principis aurem,

    dedecus ille domus sciet ultimus; interea tu

    obsequere imperio, si tanti vita dierum

    paucorum, quidquid levius meliusve putaris,

    praebenda est gladio pulchra haec et candida cervix.

    Nil ergo optabunt homines? si consilium vis,

    permittes ipsis expendere numinibus quid

    conveniat nobis rebusque sit utile nostris,

    nam pro iucundis aptissima quaeque dabunt di:

    carior est illis homo quam sibi. nos animorum

    inpulsu et caeca magnaque cupidine ducti

    coniugium petimus partumque uxoris; at illis

    notum qui pueri qualisque futura sit uxor.

    ut tamen et poscas aliquid voveasque sacellis

    exta et candiduli divina tomacula porci,

    orandum est ut sit mens sana in corpore sano;

    fortem posce animum mortis terrore carentem,

    qui spatium vitae extremum inter munera ponat

    naturae, qui ferre queat quoscumque labores,

    nesciat irasci, cupiat nihil et potiores

    Herculis aerumnas credat saevosque labores

    et venere et cenis et pluma Sardanapalli.

    monstro quod ipse tibi possis dare; semita certe

    tranquillae per virtutem patet unica vitae.

    nullum numen habes, si sit prudentia: nos te,

    nos facimus. Fortuna, deam caeloque locamus.

    1. Satura XI Atticus exinde si cenat, lautus habetur,

    si Rutilus, demens, quid enim maiore cachinno

    excipitur vulgi quam pauper Apicius? omnis

    convictus, thermae, stationes, omne theatrum

    de Rutilo; nam dum valida ac iuvenalia membra

    sufficiunt galeae dumque ardent sanguine, fertur

    non cogente quidem sed nec prohibente tribuno,

    scripturas leges et regia verba lanistae.

    multos porro vides, quos saepe elusus ad ipsum

    creditor introitum solet expectare macelli,

    et quibus in solo vivendi causa palato est.

    egregius cenat meliusque miserrimus horum

    et cito casurus iam perlucente ruina,

    interea gustus elementa per omnia quaerunt

    numquam animo pretiis opstantibus; interius si

    adtendas, magis illa iuvant quae pluris emuntur.

    ergo haut difficile est perituram arcessere summam

    lancibus oppositis vel matris imagine fracta,

    et quadringentis nummis condire gulosum

    fictile; sic veniunt ad miscellanea ludi.

    refert ergo quis haec eadem paret; in Rutilo nam

    luxuria est, in Ventidio laudabile nomen

    sumit, et a censu famam trahit. Illum ego iure

    despiciam, qui scit quanto sublimior Atlans

    omnibus in Libya sit montibus, hic tamen idem

    ignoret quantum ferrata distet ab arca

    sacculus. e caelo descendit γνῶθι σεαυτόν

    figendum et memori tractandum pectore, sive

    coniugium quaeras vel sacri in parte senatus

    esse velis; neque enim loricam poscit Achillis

    Thersites, in qua se traducebat Vlixes;

    ancipitem seu tu magno discrimine causam

    protegere adfectas, te consule, dic tibi qui sis,

    orator vehemens an Curtius et Matho buccae.

    noscenda est mensura sui spectandaque rebus

    in summis minimisque, etiam cum piscis emetur,

    ne mullum cupias, cum sit tibi gobio tantum

    in loculis. quis enim te deficiente crumina

    et crescente gula manet exitus, aere paterno

    ac rebus mersis in ventrem faenoris atque

    argenti gravis et pecorum agrorumque capacem?

    talibus a dominis post cuncta novissimus exit

    anulus, et digito mendicat Pollio nudo.

    non praematuri cineres nec funus acerbum

    luxuriae, sed morte magis metuenda senectus.

    Hi plerumque gradus: conducta pecunia Romae

    et coram dominis consumitur; inde ubi paulum

    nescio quid superest et pallet faenoris auctor,

    qui vertere solum, Baias et ad ostrea currunt,

    cedere namque foro iam non est deterius quam

    Esquilias a ferventi migrare Subura;

    ille dolor solus patriam fugientibus, illa

    maestitia est, caruisse anno circensibus uno:

    sanguinis in facie non haeret gutta, morantur

    pauci ridiculum et fugientem ex urbe pudorem.

    Experiere hodie numquid pulcherrima dictu,

    Persice, non praestem vitae tibi moribus et re,

    si laudem siliquas occultus ganeo, pultes

    coram aliis dictem puero, sed in aure placentas,

    nam cum sis conviva mihi promissus, habebis

    Euandrum, venies Tirynthius aut minor illo

    hospes, et ipse tamen contingens sanguine caelum,

    alter aquis, alter flammis ad sidera missus,

    fercula nunc audi nullis ornata macellis.

    de Tiburtino veniet pinguissimus agro

    haedulus et toto grege mollior, inscius herbae

    necdum ausus virgas humilis mordere salicti,

    qui plus lactis habet quam sanguinis; et montani

    asparagi, posito quos legit vilica fuso;

    grandia praeterea tortoque calentia faeno

    ova adsunt ipsis cum matribus, et servatae

    parte anni quales fuerant in vitibus uvae,

    Signinum Syriumque pirum, de corbibus isdem

    aemula Picenis et odoris mala recentis

    nec metuenda tibi, siccatum frigore postquam

    autumnum et crudi posuere pericula suci.

    Haec olim nostri iam luxuriosa senatus

    cena fuit; Curius parvo quae legerat horto

    ipse focis brevibus ponebat holuscula, quae nunc

    squalidus in magna fastidit compede fossor,

    qui meminit calidae sapiat quid vulva popinae.

    sicci terga suis rara pendentia crate

    moris erat quondam festis servare diebus

    et natalicium cognatis ponere lardum

    accedente nova, si quam dabat hostia, carne.

    cognatorum aliquis titulo ter consulis atque

    castrorum imperiis et dictatoris honore

    functus ad has epulas solito maturius ibat,

    erectum domito referens a monte ligonem.

    cum tremerent autem Fabios durumque Catonem

    et Scauros et Fabricium, rigidique severos

    censoris mores etiam collega timeret,

    nemo inter curas et seria duxit habendum,

    qualis in Oceani fluctu testudo nataret,

    clarum Troiugenis factura et nobile fulcrum;

    sed nudo latere et parvis frons aerea lectis

    vile coronati caput ostendebat aselli,

    ad quod lascivi ludebant ruris alumni:

    tales ergo cibi, qualis domus atque supellex.

    Tunc rudis et Graias mirari nescius artes

    urbibus eversis praedarum in parte reperta

    magnorum artificum frangebat pocula miles,

    ut phaleris gauderet equus caelataque cassis

    Romuleae simulacra ferae mansuescere iussae

    imperii fato, geminos sub rupe Quirinos,

    ac nudam effigiem clipeo venientis et hasta

    pendentisque dei perituro ostenderet hosti,

    ponebant igitur Tusco farrata catino:

    argenti quod erat, solis fulgebat in armis,

    omnia tunc, quibus invideas si lividulus sis.

    templorum quoque maiestas praesentior, et vox

    nocte fere media mediamque audita per urbem

    litore ab Oceani Gallis venientibus et dis

    officium vatis pergentibus, his monuit nos,

    hanc rebus Latiis curam praestare solebat

    fictilis et nullo violatus Iuppiter auro.

    Illa domi natas nostraque ex arbore mensas

    tempora viderunt; hos lignum stabat ad usus,

    annosam si forte nucem deiecerat Eurus,

    at nunc divitibus cenandi nulla voluptas,

    nil rhombus, nil damma sapit, putere videntur

    unguenta atque rosae, latos nisi sustinet orbes

    grande ebur et magno sublimis pardus hiatu

    dentibus ex illis quos mittit porta Syenes

    et Mauri celeres et Mauro obscurior Indus,

    et quos deposuit Nabataeo belua saltu

    iam nimios capitique graves, hinc surgit orexis,

    hinc stomacho vires; nam pes argenteus illis,

    anulus in digito quod ferreus, ergo superbum

    convivam caveo, qui me sibi comparat et res

    despicit exiguas, adeo nulla uncia nobis

    est eboris, nec tessellae nec calculus ex hac

    materia, quin ipsa manubria cultellorum

    ossea. non tamen his ulla umquam obsonia fiunt

    rancidula aut ideo peior gallina secatur.

    sed nec structor erit cui cedere debeat omnis

    pergula, discipulus Trypheri doctoris, aput quem

    sumine cum magno lepus atque aper et pygargus

    et Scythicae volucres et phoenicopterus ingens

    et Gaetulus oryx hebeti lautissima ferro

    caeditur et tota sonat ulmea cena Subura.

    nec frustum capreae subducere nec latus Afrae

    novit avis noster, tirunculus ac rudis omni

    tempore et exiguae furtis inbutus ofellae.

    plebeios calices et paucis assibus emptos

    porriget incultus puer atque a frigore tutus.

    non Phryx aut Lycius, non a mangone petitus

    quisquam erit et magno: cum posces, posce latine.

    idem habitus cunctis, tonsi rectique capilli

    atque hodie tantum propter convivia pexi.

    pastoris duri hic est filius, ille bubulci;

    suspirat longo non visam tempore matrem,

    et casulam et notos tristis desiderat haedos,

    ingenui vultus puer ingenuique pudoris,

    quales esse decet quos ardens purpura vestit,

    nec pupillares defert in balnea raucus

    testiculos, nec vellendas iam praebuit alas,

    crassa nec opposito pavidus tegit inguina guto.

    hic tibi vina dabit diffusa in montibus illis

    a quibus ipse venit, quorum sub vertice lusit;

    Forsitan expectes ut Gaditana canoro

    incipiant prurire choro plausuque probatae

    ad terram tremulo descendant clune puellae;

    spectant hoc nuptae iuxta recubante marito,

    quod pudeat narrare aliquem praesentibus ipsis,

    inritamentum veneris languentis et acres

    divitis urticae; maior tamen ista voluptas

    alterius sexus: magis ille extenditur, et mox

    auribus atque oculis concepta urina movetur.

    non capit has nugas humilis domus, audiat ille

    testarum crepitus cum verbis, nudum olido stans

    fornice mancipium quibus abstinet, ille fruatur

    vocibus obscaenis omnique libidinis arte,

    qui Lacedaemonium pytismate lubricat orbem;

    namque ibi fortunae veniam damus, alea turpis,

    turpe et adulterium mediocribus: haec eadem illi

    omnia cum faciunt, hilares nitidique vocantur,

    nostra dabunt alios hodie convivia ludos,

    conditor Iliados cantabitur atque Maronis

    altisoni dubiam facientia carmina palmam,

    quid refert, tales versus qua voce legantur?

    Sed nunc dilatis averte negotia cutis

    et gratam requiem dona tibi, quando licebit

    per totum cessare diem. non faenoris ulla

    mentio nec, prima si luce egressa reverti

    nocte solet, tacito bilem tibi contrahat uxor

    umida suspectis referens multicia rugis

    vexatasque comas et vultum auremque calentem.

    protinus ante meum quidquid dolet exue limen,

    pone domum et servos et quidquid frangitur illis

    aut perit, ingratos ante omnia pone sodales.

    Interea Megalesiacae spectacula mappae

    Idaeum sollemne colunt, similisque triumpho

    praeda caballorum praetor sedet, ac mihi pace

    inmensae nimiaeque licet si dicere plebis,

    totam hodie Romam circus capit, et fragor aurem

    percutit, eventum viridis quo colligo panni.

    nam si deficeret, maestam attonitamque videres

    hanc urbem veluti Cannarum in pulvere victis

    consulibus, spectent iuvenes, quos clamor et audax

    sponsio, quos cultae decet assedisse puellae:

    nostra bibat vernum contracta cuticula solem

    effugiatque togam, iam nunc in balnea salva

    fronte licet vadas, quamquam solida hora supersit

    ad sextam, facere hoc non possis quinque diebus

    continuis, quia sunt talis quoque taedia vitae

    magna: voluptates commendat rarior usus.

    1. Satura XII natali, Corvine, die mihi dulcior haec lux,,

    qua festus promissa deis animalia caespes

    expectat, niveam reginae ducimus agnam,

    par vellus dabitur pugnanti Gorgone Maura;

    sed procul extensum petulans quatit hostia funem

    Tarpeio servata Iovi frontemque coruscat,

    quippe ferox vitulus templis maturus et arae

    spargendusque mero, quem iam pudet ubera matris

    ducere, qui vexat nascenti robora cornu,

    si res ampla domi similisque adfectibus esset,

    pinguior Hispulla traheretur taurus et ipsa

    mole piger nec finitima nutritus in herba,

    laeta sed ostendens Clitumni pascua sanguis

    iret et a grandi cervix ferienda ministro

    ob reditum trepidantis adhuc horrendaque passi

    nuper et incolumem sese mirantis amici.

    Nam praeter pelagi casus et fulminis ictus

    evasit: densae caelum abscondere tenebrae

    nube una subitusque antemnas inpulit ignis,

    cum se quisque illo percussum crederet et mox

    attonitus nullum conferri posse putaret

    naufragium velis ardentibus, omnia fiunt

    talia, tam graviter, si quando poetica surgit

    tempestas, genus ecce aliud discriminis audi

    et miserere iterum, quamquam sint cetera sortis

    eiusdem pars dira quidem, sed cognita multis

    et quam votiva testantur fana tabella

    plurima; pictores quis nescit ab Iside pasci?

    Accidit et nostro similis fortuna Catullo.

    cum plenus fluctu medius foret alveus et iam,

    alternum puppis latus evertentibus undis,

    arbori incertae, nullam prudentia cani

    rectoris cum ferret opem, decidere iactu

    coepit cum ventis, imitatus castora, qui se

    eunuchum ipse facit cupiens evadere damno

    testiculi; adeo medicatum intellegit inguen.

    fundite quae mea sunt, dicebat cuncta Catullus,

    praecipitare volens etiam pulcherrima, vestem

    purpuream teneris quoque Maecenatibus aptam,

    atque alias quarum generosi graminis ipsum

    infecit natura pecus, sed et egregius fons

    viribus occultis et Baeticus adiuvat aer.

    ille nec argentum dubitabat mittere, lances

    Parthenio factas, urnae cratera capacem

    et dignum sitiente Pholo vel coniuge Fusci;

    adde et bascaudas et mille escaria, multum

    caelati, biberat quo callidus emptor Olynthi.

    sed quis nunc alius qua mundi parte, quis audet

    argento praeferre caput rebusque salutem?

    Iactatur rerum utilium pars maxima, sed nec

    damna levant, tunc adversis urguentibus illuc

    reccidit ut malum ferro summitteret; ac se

    explicat angustum: discriminis ultima, quando

    praesidia adferimus navem factura minorem,

    i nunc et ventis animam committe dolato

    confisus ligno, digitis a morte remotus

    quattuor aut septem, si sit latissima, taedae;

    mox cum reticulis et pane et ventre lagonae,

    aspice sumendas in tempestate secures.

    Sed postquam iacuit planum mare, tempora postquam

    prospera vectoris fatumque valentius Euro

    et pelago, postquam Parcae meliora benigna

    pensa manu ducunt hilares et staminis albi

    lanificae, modica nec multum fortior aura

    ventus adest, inopi miserabilis arte cucurrit

    vestibus extentis et quod superaverat unum

    velo prora suo. iam deficientibus Austris

    spes vitae cum sole redit, tunc gratus Iulo

    atque novercali sedes praelata Lavino

    conspicitur sublimis apex, cui candida nomen

    scrofa dedit, laetis Phrygibus mirabile sumen,

    et numquam visis triginta clara mamillis.

    Tandem intrat positas inclusa per aequora moles

    Tyrrhenamque pharon porrectaque brachia rursum

    quae pelago occurrunt medio longeque relinquunt

    Italiam; non sic igitur mirabere portus

    quos natura dedit, sed trunca puppe magister

    interiora petit, Baianae pervia cumbae,

    tuti stagna sinus, gaudent ibi vertice raso

    garrula securi narrare pericula nautae.

    Ite igitur, pueri, linguis animisque faventes

    sertaque delubris et farra inponite cultris

    ac mollis ornate focos glaebamque virentem.

    iam sequar et sacro, quod praestat, rite peracto

    inde domum repetam, graciles ubi parva coronas

    accipiunt fragili simulacra nitentia cera.

    hic nostrum placabo Iovem Laribusque paternis

    tura dabo atque omnis violae iactabo colores.

    cuncta nitent, longos erexit ianua ramos

    et matutinis operatur festa lucernis.

    Nec suspecta tibi sint haec, Corvine: Catullus,

    pro cuius reditu tot pono altaria, parvos

    tres habet heredes, libet expectare quis aegram

    et claudentem oculos gallinam inpendat amico

    tam sterili; verum haec nimia est inpensa: coturnix

    nulla umquam pro patre cadet, sentire calorem

    si coepit locuples Gallitta et Pacius orbi,

    legitime fixis vestitur tota libellis

    porticus, existunt qui promittant hecatomben,

    quatenus hic non sunt nec venales elephanti,

    nec Latio aut usquam sub nostro sidere talis

    belua concipitur, sed furva gente petita

    arboribus Rutulis et Turni pascitur agro,

    Caesaris armentum nulli servire paratum

    privato, siquidem Tyrio parere solebant

    Hannibali et nostris ducibus regique Molosso

    horum maiores ac dorso ferre cohortis,

    partem aliquam belli, et euntem in proelia turrem.

    nulla igitur mora per Novium, mora nulla per Histrum

    Pacuvium, quin illud ebur ducatur ad aras

    et cadat ante Lares Gallittae victima sola

    tantis digna deis et captatoribus horum.

    alter enim, si concedas, mactare vovebit

    de grege servorum magna et pulcherrima quaeque

    corpora, vel pueris et frontibus ancillarum

    inponet vittas, et siqua est nubilis illi

    Iphigenia domi, dabit hanc altaribus, etsi

    non sperat tragicae furtiva piacula cervae.

    Laudo meum civem, nec comparo testamento

    mille rates; nam si Libitinam evaserit aeger,

    delebit tabulas inclusus carcere nassae

    post meritum sane mirandum atque omnia soli

    forsan Pacuvio breviter dabit, ille superbus

    incedet victis rivalibus. ergo vides quam

    grande operae pretium faciat iugulata Mycenis.

    vivat Pacuvius quaeso vel Nestora totum,

    possideat quantum rapuit Nero, montibus aurum

    exaequet, nec amet quemquam nec ametur ab ullo.