Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Fasti

    Book 5

    Ovid

    42 min
    1. Quaeritis, unde putem Maio data nomina mensi?

    non satis est liquido cognita causa mihi.

    ut stat et incertus qua sit sibi nescit eundum,

    cum videt ex omni parte viator iter:

    sic, quia posse datur diversas reddere causas,

    qua ferar, ignoro, copiaque ipsa nocet,

    dicite, quae fontes Aganippidos Hippocrenes

    grata Medusaei signa tenetis equi.

    dissensere deae, quarum Polyhymnia coepit

    prima; silent aliae dictaque mente notant.

    ‘post chaos ut primum data sunt tria corpora mundo,

    inque novas species omne recessit opus,

    pondere terra suo subsedit et aequora traxit,

    at caelum levitas in loca summa tulit;

    sol quoque cum stellis nulla gravitate retentus

    et vos lunares exiluistis equi.

    sed neque Terra diu Caelo, nec cetera Phoebo

    sidera cedebant; par erat omnis honos,

    saepe aliquis solio, quod tu, Saturne, tenebas,

    ausus de media plebe sedere deus,

    nec latus Oceano quisquam deus advena iunxit,1

    et Themis extremo saepe recepta loco est,

    donec Honor placidoque decens Reverentia voltu

    corpora legitimis inposuere toris.2

    hinc sata Maiestas, quae mundum temperat omnem.

    quaque die partu est edita, magna fuit.

    nec mora, consedit medio sublimis Olympo

    aurea purpureo conspicienda sinu.

    consedere simul Pudor et Metus: omne videres

    numen ad hanc voltus composuisse suos.

    protinus intravit mentes suspectus honorum:

    fit pretium dignis, nec sibi quisque placet.

    hic status in caelo multos permansit in annos,

    dum senior fatis excidit arce deus.

    Terra feros partus, immania monstra, Gigantas

    edidit ausuros in Iovis ire domum;

    mille manus illis dedit et pro cruribus angues,

    atque ait in magnos arma movete deos.

    extruere hi montes ad sidera summa parabant

    et magnum bello sollicitare Iovem;

    fulmina de caeli iaculatus Iuppiter arce

    vertit in auctores pondera vasta suos.

    his bene Maiestas armis defensa deorum

    restat et ex illo tempore culta manet;

    assidet inde Iovi, Iovis est fidissima custos

    et praestat sine vi sceptra tenenda Iovi.

    venit et in terras: coluerunt Romulus illam

    et Numa, mox alii, tempore quisque suo.

    illa patres in honore pio matresque tuetur,

    illa comes pueris virginibusque venit,

    illa datos fasces commendat eburque curule,

    illa coronatis alta triumphat equis.’

    finierat voces Polyhymnia: dicta probarunt

    Clioque et curvae scita Thalia lyrae.

    excipit Uranie: fecere silentia cunctae,

    et vox audiri nulla nisi illa potest.

    ‘magna fuit quondam capitis reverentia cani,

    inque suo pretio ruga senilis erat.

    Martis opus iuvenes animosaque bella gerebant

    et pro dis aderant in statione suis:

    viribus illa minor nec habendis utilis armis

    consilio patriae saepe ferebat opem.

    nec nisi post annos patuit tunc curia seros,

    nomen et aetatis mite senatus erat.

    iura dabat populo senior, finitaque certis

    legibus est aetas, unde petatur honor;

    et medius iuvenum, non indignantibus ipsis,

    ibat et interior, si comes unus erat.

    verba quis auderet coram sene digna rubore

    dicere? censuram longa senecta dabat.

    Romulus hoc vidit selectaque pectora patres

    dixit: ad hos urbis summa relata novae,

    hinc sua maiores tribuisse vocabula Maio

    tangor et aetati consuluisse suae.

    et Numitor dixisse potest ‘da, Romule, mensem

    hunc senibus’ nec avum sustinuisse nepos,

    nec leve propositi pignus successor honoris

    Iunius, a iuvenum nomine dictus, habet.’

    tunc sic, neglectos hedera redimita capillos,

    prima sui coepit Calliopea chori:

    ‘duxerat Oceanus quondam Titanida Tethyn,

    qui terram liquidis, qua patet, ambit aquis,

    hinc sata Pleione cum caelifero Atlante

    iungitur, ut fama est, Pleiadasque parit.

    quarum Maia suas forma superasse sorores

    traditur et summo concubuisse Iovi.

    haec enixa iugo cupressiferae Cyllenes,

    aetherium volucri qui pede carpit iter.

    Arcades hunc Ladonque rapax et Maenalus ingens

    rite colunt, luna credita terra prior,

    exul ab Arcadia Latios Evander in agros

    venerat, impositos attuleratque deos.

    hic, ubi nunc Roma est, orbis caput, arbor et herbae

    et paucae pecudes et casa rara fuit.

    quo postquam ventum est, consistite! praescia mater

    nam locus imperii rus erit istud ait.

    et matri et vati paret Nonacrius heros

    inque peregrina constitit hospes humo,

    sacraque multa quidem sed Fauni prima bicornis

    has docuit gentes alipedisque dei.

    semicaper, coleris cinctutis, Faune, Lupercis,

    cum lustrant celebres vellera secta vias.

    at tu materno donasti nomine mensem,

    inventor curvae, finibus apte, fidis.

    nec pietas haec prima tua est: septena putaris,

    Pleiadum numerum, fila dedisse lyrae.’

    haec quoque desierat: laudata est voce sororum.

    quid faciam? turbae pars habet omnis idem.

    gratia Pieridum nobis aequaliter adsit,

    nullaque laudetur plusve minusve mihi.

    Ab Iove surgat opus. prima mihi nocte videnda

    stella est in cunas officiosa Iovis:

    nascitur Oleniae signum pluviale Capellae;

    illa dati caelum praemia lactis habet.

    Nais Amalthea, Cretaea nobilis Ida,

    dicitur in silvis occuluisse Iovem,

    huic fuit haedorum mater formosa duorum,

    inter Dictaeos conspicienda greges,

    cornibus aeriis atque in sua terga recurvis,

    ubere, quod nutrix posset habere Iovis,

    lac dabat illa deo. sed fregit in arbore cornu

    truncaque dimidia parte decoris erat.

    sustulit hoc nymphe cinxitque recentibus herbis

    et plenum pomis ad Iovis ora tulit.

    ille ubi res caeli tenuit solioque paterno

    sedit, et invicto nil Iove maius erat,

    sidera nutricem, nutricis fertile cornu

    fecit, quod dominae nunc quoque nomen habet,

    praestitibus Maiae Laribus videre Kalendae

    aram constitui parvaque signa deum:

    voverat illa quidem Curius: sed multa 1 vetustas

    destruit, et saxo longa senecta nocet,

    causa tamen positi fuerat cognominis illis,

    quod praestant oculis omnia tuta suis.

    stant quoque pro nobis et praesunt moenibus urbis

    et sunt praesentes auxiliumque ferunt,

    at canis ante pedes saxo fabricatus eodem

    stabat: quae standi cum Lare causa fuit?

    servat uterque domum, domino quoque fidus uterque:

    compita grata deo, compita grata cani.

    exagitant et Lar et turba Diania fures:

    pervigilantque Lares pervigilantque canes,

    bina gemellorum quaerebam signa deorum

    viribus annosae facta caduca morae:

    mille Lares Geniumque ducis, qui tradidit illos,

    urbs habet, et vici numina trina colunt,

    quo feror? Augustus mensis mihi carminis huius

    ius habet: interea Diva canenda Bona est.

    est moles nativa loco, res nomina fecit:

    appellant Saxum; pars bona montis ea est.

    huic Remus institerat frustra, quo tempore fratri

    prima Palatinae signa dedistis aves.

    templa Patres illic oculos exosa viriles

    leniter acclini constituere iugo.

    dedicat haec veteris Clausorum nominis heres,

    virgineo nullum corpore passa virum:

    Livia restituit, ne non imitata maritum

    esset et ex omni parte secuta suum.

    Postera cum roseam pulsis Hyperionis astris

    in matutinis lampada tollet equis,

    frigidus Argestes summas mulcebit aristas,

    candidaque a Calabris vela dabuntur aquis,

    at simul inducent obscura crepuscula noctem,

    pars Hyadum toto de grege nulla latet.

    ora micant Tauri septem radiantia flammis,

    navita quas Hyadas Graius ab imbre vocat;

    pars Bacchum nutrisse putat, pars credidit esse

    Tethyos has neptes Oceanique senis.

    nondum stabat Atlas humeros oneratus Olympo,

    cum satus est forma conspiciendus Hyas;

    hunc stirps Oceani maturis nixibus Aethra

    edidit et nymphas, sed prior ortus Hyas.

    dum nova lanugo est, pavidos formidine cervos

    terret, et est illi praeda benigna lepus.

    at postquam virtus annis adolevit, in apros

    audet et hirsutas comminus ire leas,

    dumque petit latebras fetae catulosque leaenae,

    ipse fuit Libycae praeda cruenta ferae,

    mater Hyan et Hyan maestae flevere sorores

    cervicemque polo suppositurus Atlas,

    victus uterque parens tamen est pietate sororum:

    illa dedit caelum, nomina fecit Hyas.

    ‘Mater, ades, florum, ludis celebranda iocosis!

    distuleram partes mense priore tuas.

    incipis Aprili, transis in tempora Mai:

    alter te fugiens, cum venit, alter habet,

    cum tua sint cedantque tibi confinia mensum,

    convenit in laudes ille vel ille tuas.

    Circus in hunc exit clamataque palma theatris:

    hoc quoque cum Circi munere carmen eat.

    ipsa doce, quae sis. hominum sententia fallax:

    optima tu proprii nominis auctor eris.’

    sic ego. sic nostris respondit diva rogatis (

    dum loquitur, vernas emat ab ore rosas):

    ‘Chloris eram, quae Flora vocor: corrupta Latino

    nominis est nostri littera Graeca sono.

    Chloris eram, nymphe campi felicis, ubi audis

    rem fortunatis ante fuisse viris,

    quae fuerit mihi forma, grave est narrare modestae

    sed generum matri repperit illa deum.

    ver erat, errabam: Zephyrus conspexit, abibam.

    insequitur, fugio: fortior ille fuit,

    et dederat fratri Boreas ius omne rapinae

    ausus Erechthea praemia ferre domo.

    vim tamen emendat dando mihi nomina nuptae,

    inque meo non est ulla querella toro

    . vere fruor semper: semper nitidissimus annus,

    arbor habet frondes, pabula semper humus,

    est mihi fecundus dotalibus hortus in agris:

    aura fovet, liquidae fonte rigatur aquae,

    hunc meus implevit generoso flore maritus

    atque ait arbitrium tu, dea, floris habe.

    saepe ego digestos volui numerare colores

    nec potui: numero copia maior erat.

    roscida cum primum foliis excussa pruina est,

    et variae radiis intepuere comae,

    conveniunt pictis incinctae vestibus Horae

    inque leves calathos munera nostra legunt.

    protinus accedunt Charites nectuntque coronas

    sertaque caelestes implicitura comas.

    prima per immensas sparsi nova semina gentes!

    unius tellus ante coloris erat.

    prima Therapnaeo feci de sanguine florem,

    et manet in folio scripta querella suo.

    tu quoque nomen habes cultos, Narcisse, per hortos,

    infelix, quod non alter et alter eras.

    quid Crocon aut Attin referam Cinyraque creatum,

    de quorum per me volnere surgit honor?

    Mars quoque, si nescis, per nostras editus artes:

    Iuppiter hoc, ut adhuc, nesciat usque, precor,

    sancta Iovem Iuno, nata sine matre Minerva,

    officio doluit non eguisse suo.

    ibat, ut Oceano quereretur facta mariti;

    restitit ad nostras fessa labore fores.

    quam simul aspexi, quid te, Saturnia, dixi

    attulit? exponit, quem petat illa locum,

    addidit et causam, verbis solabar amicis:

    non inquit ‘verbis cura levanda mea est,

    si pater est factus neglecto coniugis usu

    Iuppiter et solus nomen utrumque tenet,

    cur ego desperem fieri sine coniuge mater

    et parere intacto, dummodo casta, viro?

    omnia temptabo latis medicamina terris

    et freta Tartareos excutiamque sinus.’

    vox erat in cursu: voltum dubitantis habebam. ‘nescio

    quid, nymphe, posse videris’ ait.

    ter volui promittere opem, ter lingua retenta est:

    ira Iovis magni causa timoris erat.

    fer, precor, auxilium! dixit ‘celabitur auctor

    et Stygiae numen testificabor aquae.’

    quod petis, Oleniis inquam ‘mihi missus ab arvis

    flos dabit: est hortis unicus ille meis.

    qui dabat, hoc dixit ‘sterilem quoque tange iuvencam,

    mater erit.’ tetigi, nec mora, mater erat.

    protinus haerentem decerpsi pollice florem:

    tangitur et tacto concipit illa sinu.

    iamque gravis Thracen et laeva Propontidos intrat

    fitque potens voti, Marsque creatus erat.

    qui memor accepti per me natalis ‘habeto

    tu quoque Romulea’ dixit in urbe locum.

    forsitan in teneris tantum mea regna coronis

    esse putes? tangit numen et arva meum.

    si bene floruerint segetes, erit area dives;

    si bene floruerit vinea, Bacchus erit;

    si bene floruerint oleae, nitidissimus annus,

    pomaque proventum temporis huius habent.

    flore semel laeso pereunt viciaecque fabaeque,

    et pereunt lentes, advena Nile, tuae.

    vina quoque in magnis operose condita cellis

    florent, et nebulae dolia summa tegunt.

    mella meum munus: volucres ego mella daturas

    ad violam et cytisos et thyma cana voco.

    talia dicentem tacitus mirabar, at illa

    ius tibi discendi, si qua requiris ait.

    dic, dea, respondi ludorum quae sit origo.

    vix bene desieram, rettulit illa mihi:

    ‘cetera luxuriae nondum instrumenta vigebant,

    aut pecus aut latam dives habebat humum;

    hinc etiam locuples, hinc ipsa pecunia dicta est.

    sed iam de vetito quisque parabat opes:

    venerat in morem populi depascere saltus,

    idque diu licuit, poenaque nulla fuit.

    vindice servabat nullo sua publica volgus;

    iamque in privato pascere inertis erat.

    plebis ad aediles perducta licentia talis

    Publicios: animus defuit ante viris.

    rem populus recipit, multam subiere nocentes:

    vindicibus laudi publica cura fuit.

    multa data est ex parte mihi, magnoque favore

    victores ludos instituere novos.

    parte locant clivum, qui tunc erat ardua rupes:

    utile nunc iter est, Publiciumque vocant.’

    annua credideram spectacula facta, negavit,

    addidit et dictis altera verba suis:

    ‘nos quoque tangit honor: festis gaudemus et aris,

    turbaque caelestes ambitiosa sumus.

    saepe deos aliquis peccando fecit iniquos,

    et pro delictis hostia blanda fuit;

    saepe Iovem vidi, cum iam sua mittere vellet

    fulmina, ture dato sustinuisse manum,

    at si neglegimur, magnis iniuria poenis

    solvitur, et iustum praeterit ira modum.

    respice Thestiaden: flammis absentibus arsit;

    causa est, quod Phoebes ara sine igne fuit.

    respice Tantaliden: eadem dea vela tenebat;

    virgo est, et spretos bis tamen ulta focos,

    Hippolyte infelix, velles coluisse Dionen,

    cum consternatus diripereris equis.

    longa referre mora est correcta oblivia damnis.

    me quoque Romani praeteriere patres,

    quid facerem, per quod Aerem manifesta doloris?

    exigerem nostrae qualia damna notae?

    excidit officium tristi mihi. nulla tuebar

    rura, nec in pretio fertilis hortus erat:

    lilia deciderant, violas arere videres,

    filaque punicei languida facta croci,

    saepe mihi Zephyrus ‘dotes corrumpere noli

    ipsa tuas’ dixit: dos mihi vilis erat.

    florebant oleae; venti nocuere protervi:

    florebant segetes; grandine laesa seges:

    in spe vitis erat; caelum nigrescit ab Austris,

    et subita frondes decutiuntur aqua.

    nec volui fieri nec sum crudelis in ira,

    cura repellendi sed mihi nulla fuit.

    convenere patres et, si bene floreat annus,

    numinibus nostris annua festa vovent. annuimus

    voto. consul cum consule ludos

    Postumio Laenas persoluere mihi.’

    quaerere conabar, quare lascivia maior

    his foret in ludis liberiorque iocus,

    sed mihi succurrit numen non esse severum

    aptaque deliciis munera ferre deam.

    tempora sutilibus cinguntur pota coronis,

    et latet iniecta splendida mensa rosa;

    ebrius incinctis philyra conviva capillis

    saltat et imprudens utitur arte meri;

    ebrius ad durum formosae limen amicae

    cantat, habent unctae mollia serta comae,

    nulla coronata peraguntur seria fronte,

    nec liquidae vinctis flore bibuntur aquae;

    donec eras mixtus nullis, Acheloe, racemis,

    gratia sumendae non erat ulla rosae.

    Bacchus amat flores: Baccho placuisse coronam

    ex Ariadneo sidere nosse potes,

    scaena levis decet hanc: non est, mihi credite, non est

    illa coturnatas inter habenda deas.

    turba quidem cur hos celebret meretricia ludos,

    non ex difficili causa petita subest.

    non est de tetricis, non est de magna professis,

    volt sua plebeio sacra patere choro,

    et monet aetatis specie, dum floreat, uti;

    contemni spinam, cum cecidere rosae.

    cur tamen, ut dantur vestes Cerialibus albae,

    sic haec est cultu versicolore decens?

    an quia maturis albescit messis aristis,

    et color et species floribus omnis inest?

    annuit, et motis flores cecidere capillis,

    accidere in mensas ut rosa missa solet,

    lumina restabant, quorum me causa latebat,

    cum sic errores abstulit illa meos:

    ‘vel quia purpureis collucent floribus agri,

    lumina sunt nostros visa decere dies;

    vel quia nec flos est hebeti nec flamma colore,

    atque oculos in se splendor uterque trahit;

    vel quia deliciis nocturna licentia nostris

    convenit, a vero tertia causa venit.’

    ‘est breve praeterea, de quo mihi quaerere restat,

    si liceat’ dixi: dixit et illa licet.

    ‘cur tibi pro Libycis clauduntur rete leaenis

    imbelles capreae sollicitusque lepus?’

    non sibi, respondit, silvas cessisse, sed hortos

    arvaque pugnaci non adeunda ferae.

    omnia finierat: tenues secessit in auras,

    mansit odor: posses scire fuisse deam.

    floreat ut toto carmen Nasonis in aevo,

    sparge, precor, donis pectora nostra tuis.

    Nocte minus quarta promet sua sidera Chiron

    semivir et flavi corpore mixtus equi.

    Pelion Haemoniae mons est obversus in Austros:

    summa virent pinu, cetera quercus habet.

    Phillyrides tenuit, saxo stant antra vetusto,

    quae iustum memorant incoluisse senem.

    ille manus olim missuras Hectora leto

    creditur in lyricis detinuisse modis,

    venerat Alcides exhausta parte laborum,

    iussaque restabant ultima paene viro.

    stare simul casu Troiae duo fata videres:

    hinc puer Aeacides, hinc Iove natus erat.

    excipit hospitio iuvenem Philyreius heros,

    et causam adventus hic rogat, ille docet,

    respicit interea clavam spoliumque leonis,

    vir que ait his armis, armaque digna viro!

    nec se, quin horrens auderent tangere saetis

    vellus, Achilleae continuere manus,

    dumque senex tractat squalentia tela venenis,

    excidit et laevo fixa sagitta pede est,

    ingemuit Chiron traxitque e corpore ferrum,

    et gemit Alcides Haemoniusque puer,

    ipse tamen lectas Pagasaeis collibus herbas

    temperat et vana volnera mulcet ope:

    virus edax superabat opem, penitusque recepta

    ossibus et toto corpore pestis erat,

    sanguine centauri Lernaeae sanguis echidnae

    mixtus ad auxilium tempora nulla dabat,

    stabat, ut ante patrem, lacrimis perfusus Achilles:

    sic flendus Peleus, si moreretur, erat.

    saepe manus aegras manibus Angebat amicis

    (morum, quos fecit, praemia doctor habet),

    oscula saepe dedit, dixit quoque saepe iacenti

    vive, precor, nec me, care, relinque, pater!

    nona dies aderat, cum tu, iustissime Chiron,

    bis septem stellis corpora cinctus eras.

    Hunc Lyra curva sequi cuperet, sed idonea nondum

    est via: nox aptum tertia tempus erit.

    Scorpios in caelo, cum cras lucescere Nonas

    dicimus, a media parte notandus erit.

    Hinc ubi protulerit formosa ter Hesperus ora,

    ter dederint Phoebo sidera victa locum,

    ritus erit veteris, nocturna Lemuria, sacri:

    inferias tacitis manibus illa dabunt,

    annus erat brevior, nec adhuc pia februa norant,

    nec tu dux mensum, Iane biformis, eras:

    iam tamen extincto cineri sua dona ferebant,

    compositique nepos busta piabat avi.

    mensis erat Maius, maiorum nomine dictus,

    qui partem prisci nunc quoque moris habet,

    nox ubi iam media est somnoque silentia praebet,

    et canis et variae conticuistis aves,

    ille memor veteris ritus timidusque deorum

    surgit (habent gemini vincula nulla pedes)

    signaque dat digitis medio cum pollice iunctis,

    occurrat tacito ne levis umbra sibi.

    cumque manus puras fontana perluit unda,

    vertitur et nigras accipit ante fabas

    aversusque iacit; sed dum iacit, ‘haec ego mitto,

    his’ inquit redimo meque meosque fabis.

    hoc novies dicit nec respicit: umbra putatur

    colligere et nullo terga vidente sequi.

    rursus aquam tangit Temesaeaque concrepat aera

    et rogat, ut tectis exeat umbra suis.

    cum dixit novies Manes exite paterni,

    respicit et pure sacra peracta putat.

    dicta sit unde dies, quae nominis extet origo,

    me fugit: ex aliquo est invenienda deo.

    Pleiade nate, mone, virga venerande potenti:

    saepe tibi est Stygii regia visa Iovis,

    venit adoratus Caducifer, accipe causam

    nominis: ex ipso est cognita causa deo.

    Romulus ut tumulo fraternas condidit umbras,

    et male veloci iusta soluta Remo,

    Faustulus infelix et passis Acca capillis

    spargebant lacrimis ossa perusta suis.

    inde domum redeunt sub prima crepuscula maesti,

    utque erat, in duro procubuere toro.

    umbra cruenta Remi visa est assistere lecto

    atque haec exiguo murmure verba loqui:

    ‘en ego dimidium vestri parsque altera voti,

    cernite, sim qualis, qui modo qualis eram!

    qui modo, si volucres habuissem regna iubentes,

    in populo potui maximus esse meo,

    nunc sum elapsa rogi flammis et inanis imago:

    haec est ex illo forma relicta Remo!

    heu ubi Mars pater est? si vos modo vera locuti,

    uberaque expositis ille ferina dedit,

    quem lupa servavit, manus hunc temeraria civis

    perdidit, o quanto mitior illa fuit!

    saeve Celer, crudelem animam per volnera reddas,

    utque ego, sub terras sanguinulentus eas.

    noluit hoc frater, pietas aequatis in illo est:

    quod potuit, lacrimas manibus ille dedit,

    hunc vos per lacrimas, per vestra alimenta rogate,

    ut celebrem nostro signet honore diem.’

    mandantem amplecti cupiunt et bracchia tendunt:

    lubrica prensantes effugit umbra manus,

    ut secum fugiens somnos abduxit imago,

    ad regem voces fratris uterque ferunt.

    Romulus obsequitur, lucemque Remuria dicit

    illam, qua positis iusta feruntur avis.

    aspera mutata est in lenem tempore longo

    littera, quae toto nomine prima fuit;

    mox etiam lemures animas dixere silentum:

    hic sensus verbi, vis ea vocis erat.

    fana tamen veteres illis clausere diebus,

    ut nunc ferali tempore operta vides,

    nec viduae taedis eadem nec virginis apta

    tempora: quae nupsit, non diuturna fuit.

    hac quoque de causa, si te proverbia tangunt,

    mense malum Maio nubere volgus ait.

    sed tamen haec tria sunt sub eodem tempore festa

    inter se nulla continuata die.

    Quorum si mediis Boeotum Oriona quaeres,

    falsus eris. signi causa canenda mihi.

    Iuppiter et lato qui regnat in aequore frater

    carpebant socias Mercuriusque vias.

    tempus erat, quo versa iugo referuntur aratra,

    et pronus saturae lac bibit agnus ovis.

    forte senex Hyrieus, angusti cultor agelli,

    hos videt, exiguam stabat ut ante casam;

    atque ita longa via est, nec tempora longa supersunt,

    dixit et hospitibus ianua nostra patet.

    addidit et voltum verbis iterumque rogavit:

    parent promissis dissimulantque deos.

    tecta senis subeunt nigro deformia fumo;

    ignis in hesterno stipite parvus erat.

    ipse genu nixus flammas exsuscitat aura

    et promit quassas comminuitque faces,

    stant calices; minor inde fabas, holus alter habebat,

    et spumat testu pressus uterque suo.

    dumque mora est, tremula dat vina rubentia dextra:

    accipit aequoreus pocula prima deus.

    quae simul exhausit, da nunc bibat ordine dixit

    Iuppiter. audito palluit ille Iove.

    ut rediit animus, cultorem pauperis agri

    immolat et magno torret in igne bovem;

    quaeque puer quondam primis diffuderat annis,

    promit fumoso condita vina cado.

    nec mora, flumineam Iino celantibus ulvam,

    sic quoque non altis, incubuere toris.

    nunc dape, nunc posito mensae nituere Lyaeo:

    terra rubens crater, pocula fagus erant,

    verba fuere Iovis: ‘siquid fert impetus, opta:

    omne feres.’ placidi verba fuere senis:

    ‘cara fuit coniunx, primae mihi flore iuventae

    cognita, nunc ubi sit, quaeritis? urna tegit,

    huic ego iuratus, vobis in verba vocatis,

    coniugio dixi sola fruere meo.

    et dixi et servo, sed enim diversa voluntas

    est mihi; nec coniunx, sed pater esse volo.’

    annuerant omnes: omnes ad terga iuvenci

    constiterant — pudor est ulteriora loqui —

    tum superiniecta texere madentia terra;

    iamque decem menses, et puer ortus erat.

    hunc Hyrieus, quia sic genitus, vocat Uriona:

    perdidit antiquum littera prima sonum,

    creverat immensum; comitem sibi Delia sumpsit,

    ille deae custos, ille satelles erat.

    verba movent iram non circumspecta deorum:

    quam nequeam dixit vincere, nulla fera est.

    scorpion immisit Tellus: fuit impetus illi

    curva gemelliparae spicula ferre deae;

    obstitit Orion. Latona nitentibus astris

    addidit et meriti praemia dixit habe.

    Sed quid et Orion et cetera sidera mundo

    cedere festinant, noxque coartat iter?

    quid solito citius liquido iubar aequore tollit

    candida, Lucifero praeveniente, dies?

    fallor, an arma sonant? non fallimur, arma sonabant:

    Mars venit et veniens bellica signa dedit.

    Ultor ad ipse suos caelo descendit honores

    templaque in Augusto conspicienda foro.

    et deus est ingens et opus: debebat in urbe

    non aliter nati Mars habitare sui.

    digna Giganteis haec sunt delubra tropaeis:

    hinc fera Gradivum bella movere decet,

    seu quis ab Eoo nos impius orbe lacesset,

    seu quis ab occiduo sole domandus erit.

    prospicit armipotens operis fastigia summi

    et probat invictos summa tenere deos.

    prospicit in foribus diversae tela figurae

    armaque terrarum milite victa suo.

    hinc videt Aenean oneratum pondere caro

    et tot Iuleae nobilitatis avos:

    hinc videt Iliaden humeris ducis arma ferentem,

    claraque dispositis acta subesse viris,

    spectat et Augusto praetextum nomine templum,

    et visum lecto Caesare maius opus.

    voverat hoc iuvenis tunc, cum pia sustulit arma:

    a tantis Princeps incipiendus erat.

    ille manus tendens, hinc stanti milite iusto,

    hinc coniuratis, talia dicta dedit:

    ‘si mihi bellandi pater est Vestaeque sacerdos

    auctor, et ulcisci numen utrumque paro:

    Mars, ades et satia scelerato sanguine ferrum,

    stetque favor causa pro meliore tuus.

    templa feres et, me victore, vocaberis Ultor.’

    voverat et fuso laetus ab hoste redit,

    nec satis est meruisse semel cognomina Marti:

    persequitur Parthi signa retenta manu.

    gens fuit et campis et equis et tuta sagittis

    et circumfusis invia fluminibus,

    addiderant animos Crassorum funera genti,

    cum periit miles signaque duxque simul.

    signa, decus belli, Parthus Romana tenebat,

    Romanaeque aquilae signifer hostis erat.

    isque pudor mansisset adhuc, nisi fortibus armis

    Caesaris Ausoniae protegerentur opes.

    ille notas veteres et longi dedecus aevi

    sustulit: agnorunt signa recepta suos.

    quid tibi nunc solitae mitti post terga sagittae,

    quid loca, quid rapidi profuit usus equi,

    Parthe? refers aquilas, victos quoque porrigis arcus:

    pignora iam nostri nulla pudoris habes.

    rite deo templumque datum nomenque bis ulto,

    et meritus voti debita solvit honor,

    sollemnes ludos Circo celebrate, Quirites!

    non visa est fortem scaena decere deum.

    Pliadas aspicies omnes totumque sororum

    agmen, ubi ante Idus nox erit una super.

    tum mihi non dubiis auctoribus incipit aestas,

    et tepidi finem tempora veris habent.

    Idibus ora prior stellantia tollere Taurum

    indicat, huic signo fabula nota subest.

    praebuit, ut taurus, Tyriae sua terga puellae

    Iuppiter et falsa cornua fronte tulit,

    illa iubam dextra, laeva retinebat amictus,

    et timor ipse novi causa decoris erat.

    aura sinus implet, flavos movet aura capillos:

    Sidoni, sic fueras aspicienda Iovi.

    saepe puellares subduxit ab aequore plantas

    et metuit tactus assilientis aquae:

    saepe deus prudens tergum demisit in undas,

    haereat ut collo fortius illa suo.

    litoribus tactis stabat sine cornibus ullis

    Iuppiter inque deum de bove versus erat.

    taurus init caelum: te, Sidoni, Iuppiter implet,

    parsque tuum terrae tertia nomen habet,

    hoc alii signum Phariam dixere iuvencam, ,

    quae bos ex homine est, ex bove facta dea.

    tum quoque priscorum virgo simulacra virorum

    mittere roboreo scirpea ponte solet.

    fama vetus tunc, cum Saturnia terra vocata est, talia fati dici dicta fuisse Iovis:

    ‘falcifero libata seni duo corpora, gentes,

    mittite, quae Tuscis excipiantur aquis:’

    donec in haec venit Tirynthius arva, quotannis

    tristia Leucadio sacra peracta modo;

    illum stramineos in aquam misisse Quirites:

    Herculis exemplo corpora falsa iaci.

    pars putat, ut ferrent iuvenes suffragia soli,

    pontibus infirmos praecipitasse senes.

    corpora post decies senos qui credidit annos

    missa neci, sceleris crimine damnat avos.

    Thybri, doce verum, tua ripa vetustior urbe est,

    principium ritus tu bene nosse potes.

    Thybris harundiferum medio caput extulit alveo

    raucaque dimovit talibus ora sonis:

    ‘haec loca desertas vidi sine moenibus herbas:

    pascebat sparsas utraque ripa boves,

    et quem nunc gentes Tiberim noruntque timentque,

    tunc etiam pecori despiciendus eram.

    Arcadis Evandri nomen tibi saepe refertur:

    ille meas remis advena torsit aquas.

    venit et Alcides, turba comitatus Achiva (

    Albula, si memini, tunc mihi nomen erat):

    excipit hospitio iuvenem Pallantius heros,

    et tandem Caco debita poena venit,

    victor abit secumque boves, Erytheida praedam,

    abstrahit. at comites longius ire negant (

    magnaque pars horum desertis venerat Argis):

    montibus his ponunt spemque laremque suum.

    saepe tamen patriae dulci tanguntur amore,

    atque aliquis moriens hoc breve mandat opus:

    ‘mittite me in Tiberim, Tiberinis vectus ut undis

    litus ad Inachium pulvis inanis eam.’

    displicet heredi mandati cura sepulchri:

    mortuus Ausonia conditur hospes humo,

    scirpea pro domino Tiberi iactatur imago,

    ut repetat Graias per freta longa domos.’

    hactenus, et subiit vivo rorantia saxo

    antra: leves cursum sustinuistis aquae. 15 G EID — NP 16. HF 17. AC 18. BC 19. CC

    Clare nepos Atlantis, ades, quem montibus olim

    edidit Arcadiis Pleias una Iovi,

    pacis et armorum superis imisque deorum

    arbiter, alato qui pede carpis iter,

    laete lyrae pulsu, nitida quoque laete palaestra,

    quo didicit culte lingua docente loqui,

    templa tibi posuere patres spectantia Circum

    Idibus: ex illo est haec tibi festa dies.

    te, quicumque suas profitentur vendere merces,

    ture dato, tribuas ut sibi lucra, rogant,

    est aqua Mercurii portae vicina Capenae;

    si iuvat expertis credere, numen habet.

    huc venit incinctus tunica mercator et urna

    purus suffita, quam ferat, haurit aquam,

    uda fit hinc laurus, lauro sparguntur ab uda

    omnia, quae dominos sunt habitura novos;

    spargit et ipse suos lauro rorante capillos

    et peragit solita fallere voce preces:

    ablue praeteriti periuria temporis, inquit

    ‘ablue praeteritae perfida verba die.

    sive ego te feci testem falsove citavi

    non audituri numina magna Iovis,

    sive deum prudens alium divamve fefelli,

    abstulerint celeres improba verba Noti,

    et pateant veniente die periuria nobis,

    nec curent superi si qua locutus ero.

    da modo lucra mihi, da facto gaudia lucro,

    et fac, ut emptori verba dedisse iuvet.’

    talia Mercurius poscentem ridet ab alto,

    se memor Ortygias surripuisse boves.

    At mihi pande, precor, tanto meliora petenti,

    in Geminos ex quo tempore Phoebus eat.

    ‘cum totidem de mense dies superesse videbis,

    quot sunt Herculei facta laboris’ ait.

    dic ego respondi causam mihi sideris huius.

    causam facundo reddidit ore deus:

    ‘abstulerant raptas Phoeben Phoebesque sororem

    Tyndaridae fratres, hic eques, ille pugil.

    bella parant repetuntque suas et frater et Idas,

    Leucippo fieri pactus uterque gener.

    his amor, ut repetant, illis, ut reddere nolint,

    suadet; et ex causa pugnat uterque pari.

    effugere Oebalidae cursu potuere sequentes,

    sed visum celeri vincere turpe fuga.

    Uber ab arboribus locus est, apta area pugnae:

    constiterant illic: nomen Aphidna loco.

    pectora traiectus Lynceo Castor ab ense

    non expectato volnere pressit humum,

    ultor adest Pollux et Lyncea perforat hasta,

    qua cervix humeros continuata premit,

    ibat in hunc Idas vixque est Iovis igne repulsus,

    tela tamen dextrae fulmine rapta negant.

    iamque tibi, Pollux, caelum sublime patebat,

    cum mea dixisti ‘percipe verba, pater:

    quod mihi das uni caelum, partire duobus:

    dimidium toto munere maius erit.’

    dixit et alterna fratrem statione redemit.

    utile sollicitae sidus utrumque rati.’

    Ad Ianum redeat, qui quaerit, Agonia quid sint:

    quae tamen in fastis hoc quoque tempus habent.

    Nocte sequente diem canis Erigoneius exit:

    est alio signi reddita causa loco.

    Proxima Volcani lux est, Tubilustria dicunt:

    lustrantur purae, quas facit ille, tubae.

    Quattuor inde notis locus est, quibus ordine lectis

    vel mos sacrorum vel fuga regis inest.

    Nec te praetereo, populi Fortuna potentis

    Publica, cui templum luce sequente datum est.

    hanc ubi dives aquis acceperit Amphitrite,

    grata Iovi fulvae rostra videbis avis.

    Auferet ex oculis veniens aurora Booten,

    continuaque die sidus Hyantis erit.