Letter 89
Imperial Seneca, Lucius Annaeus Latin- Rem utilem desideras et ad sapientiam properanti necessariam, dividi philosophiam et ingens corpus eius in membra disponi. Facilius enim per partes in cognitionem
- Sapientis quidem animus totam molem eius amplectitur nec minus illam velociter obit quam caelum acies nostra; nobis autem, quibus perrumpenda caligo est et quorum visus in proximo deficit, singula quaeque ostendi facilius possunt universi nondum capacibus. Faciam ergo quod exigis, et philosophiam in partes, non in frusta,
- Discribitur in tribus populus, in centurias exercitus. Quicquid in maius crevit, facilius agnoscitur, si discessit in partes, quas, ut dixi, innumerabiles esse et parvulas non oportet. Idem enim vitii habet nimia quod nulla divisio; simile confuso est, quidquid usque in pulverem sectum est.
- Primum itaque, si videtur
- Sapientiam quidam ita finierunt, ut dicerent divinorum et humanorum scientiam. Quidam ita: sapientia est nosse divina et humana et horum causas. Supervacua mihi haec videtur adiectio, quia causae divinorum humanorumque pars divinorum sunt. Philosophiam quoque fuerunt qui aliter atque aliter finirent. Alii studium illam virtutis esse dixerunt, alii studium corrigendae mentis, a quibusdam dicta est adpetitio rectae rationis.
- Illud quasi constitit, aliquid inter philosophiam et sapientiam interesse. Neque enim fieri potest ut idem sit quod adfectatur et quod adfectat. Quomodo multum inter avaritiam et pecuniam interest, cum illa cupiat, haec concupiscatur, sic inter philosophiam et sapientiam. Haec enim illius effectus ac praemium est; illa venit, ad hanc venitur.
- Sapientia est, quam Graeci σοφίαν vocant. Hoc verbo Romani quoque utebantur, sicut philosophia nunc quoque utuntur. Quod et togatae tibi antiquae probabunt et inscriptus Dossenni monumento titulus: Hospes resiste et sophian Dossenni lege.
- Quidam ex nostris, quamvis philosophia studium virtutis esset et haec peteretur, illa peteret, tamen non putaverunt illas distrahi posse. Nam nec philosophia sine virtute est nec sine philosophia virtus. Philosophia studium virtutis est, sed per ipsam virtutem; nec virtus autem esse sine studio sui potest nec virtutis studium sine ipsa. Non enim quemadmodum in iis, qui aliquid ex distanti loco ferire conantur, alibi est qui petit, alibi quod petitur. Nec quemadmodum itinera quae ad urbes perducunt, sic viae ad virtutem sunt
- Philosophiae tres partes esse dixerunt et maximi et plurimi auctores: moralem, naturalem, rationalem. Prima conponit animum. Secunda rerum naturam scrutatur. Tertia proprietates verborum exigit et structuram et argumentationes, ne pro vero falsa subrepant. Ceterum inventi sunt et qui in pauciora philosophiam et qui in plura diducerent.
- Quidam ex Peripateticis quartam partem adiecerunt circa aliam materiam occupata sit. Quidam adfecerunt his partem, quam οἰκονομικὴν vocant, administrandae familiaris rei scientiam. Quidam et de generibus vitae locum separaverunt. Nihil autem horum non in illa
- Epicurei duas partes philosophiae putaverunt esse, naturalem atque moralem; rationalem removerunt. Deinde cum ipsis rebus cogerentur ambigua secernere, falsa sub specie veri latentia coarguere, ipsi quoque locum, quem de iudicio et regula appellant, alio nomine rationalem induxerunt, sed eum accessionem esse naturalis partis existimant.
- Cyrenaici naturalia cum rationalibus sustulerunt et contenti fuerunt monilibus, sed hi quoque quae removent, aliter inducunt. In quinque enim partes moralia dividunt, ut una sit de fugiendis et petendis, altera de adfectibus, tertia de actionibus, quarta de causis, quinta de argumentis. Causae rerum ex naturali parte sunt, argumenta ex rationali.
- Ariston Chius non tantum supervacuas esse dixit naturalem et rationalem, quoque, quam solam reliquerat, circumcidit; nam eum locum, qui monitiones continet, sustulit et paedagogi esse dixit, non philosophi, tamquam quidquam aliud sit sapiens quam humani generis paedagogus.
- Ergo cum tripertita sit philosophia, moralem eius partem primum incipiamus disponere. Quam in tria rursus dividi placuit, ut prima esset inspectio suum cuique distribuens et aestimans quanto quidque dignum sit, maxime utilis. Quid enim est tam necessarium quam pretia rebus inponere? Secunda de impetu, de actionibus tertia.
- Quicquid ex tribus defuit, turbat et cetera. Quid enim prodest inter se cuiusque concipitur proinde remissus vel acrior,
- Naturalis pars philosophiae in duo scinditur: corporalia et incorporalia. Utraque dividuntur in suos, ut ita dicam, gradus. Corporum locus in hos primum, in ea quae faciunt et quae ex his gignuntur; gignuntur autem elementa. Ipse de
- Superest ut rationalem partem philosophiae dividam. Omnis oratio aut continua est aut inter respondentem et interrogantem discissa. Hanc διαλεκτικήν, illam ῥητορικὴν placuit vocari. Ῥητορικὴ verba curat et sensus et ordinem; διαλεκτικὴ in duas partes dividitur, in verba et significationes, id est in res quae dicuntur et vocabula quibus dicuntur. Ingens deinde sequitur utriusque divisio. Itaque hoc loco finem faciam et Summa sequar fastigia rerum; alioqui si voluero facere partium partes, quaestionum liber fiet.
- Haec, Lucili virorum optime, quo minus legas non deterreo, dummodo quicquid legeris, Illos conpesce, marcentia in te excita, soluta constringe, contumacia doma, cupiditates tuas publicasque quantum potes vexa; et istis dicentibus quo usque eadem? responde:
- ego debebam dicere quo usque eadem peccabitis? Remedia ante vultis quam vitia desinere? Ego vero eo magis dicam et, quia recusatis, perseverabo. Tunc incipit medicina proficere, ubi in corpore alicnato alienato dolorem tactus expressit. Dicam etiam invitis profutura. Aliquando aliqua ad vos non blanda vox veniat, et quia verum singuli audire non vultis, publice audite.
- Quo usque fines possessionum propagabitis? Ager uni domino, qui populum cepit, angustus est. Quo usque arationes vestras
- Nunc vobiscum loquor, quorum aeque spatiose luxuria quam illorum avaritia diffunditur. Vobis dico: quo usque nullus erit lacus cui non villarum vestrarum fastigia immineant? Nullum flumen cuius non ripas aedificia vestra praetexant? Ubicumque scatebunt aquarum calentium venae, ibi nova deversoria luxuriae excitabuntur. Ubicumque in aliquem sinum litus curvabitur, vos protinus fundamenta iacietis
- Ad vos deinde transeo, quorum profunda et insatiabilis gula hinc maria scrutatur, hinc terras, alia hamis, alia laqueis, alia retium variis generibus cum magno labore persequitur; nullis animalibus nisi ex fastidio pax est. Quantulum
- Haec aliis dic, ut dum dicis, audias ipse; scribe, ut dum scribis, legas, omnia ad mores et ad sedandam rabiem adfectuum referens. Stude, non ut plus aliquid scias, sed ut melius. Vale.