Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Silvae

    Book 1

    Statius

    1 hr 6 min

    pr. Diu multumque dubitavi, Stella, iuvenis optime et in studiis nostris eminentissime, qua parte voluisti, an hos libellos, qui mihi subito calore et quadam festinandi voluptate fluxerunt, cum singuli de sinu meo prodierint, congregatos ipse dimitterem. Quid enim oportet me huius quoque auctoritate editionis onerari, qui adhuc pro Thebaide mea, quamvis me reliquerit, timeo? Sed et Culicem legimus et Batrachomachiam etiam agnoscimus, nec quisquam est inlustrium poetarum qui non aliquid operibus suis stilo remissiore praeluserit. Quid? Quod haec serum erat continere, cum illa vos certe, quorum honori data sunt, haberetis? Sed apud ceteros necesse est multum illis pereat ex venia, cum amiserint quam solam habuerunt gratiam

    celeritatis. Nullum enim ex illis biduo longius tractum, quaedam et in singulis diebus effusa; quam timeo, ne verum istuc versus quoque ipsi de se probent! Primus libellus sacrosanctum habet testem: sumendum enim erat a Iove principium. Centum hos versus, quos in equum maximum feci, indulgentissimo imperatori postero die, quam dedicaverat opus, tradere iussus sum. Potuisti illud dicet aliquis et ante vidisse. Respondebis illi tu, Stella carissime, qui epithalamion tuum, quod mihi iniunxeras, scis biduo scriptum. Audacter mehercles, sed ter centum tamen hexametros habet, et fortasse tu pro collega mentions. Manilius certe Vopiscus, vir eruditissimus et qui praecipue vindicat a situ litteras iam paene fugientes, solet ultro quoque nomine meo gloriari, villam Tiburtinam suam descriptam a nobis uno die. Sequitur libellus Rutilio Gallico convalescenti dedicatus, de quo nihil dico, ne videar defuncti testis occasione mentiri. Nam Claudi Etrusci testimonium documentum est, qui balneolum a me suum intra moram cenae recepit. In fine sunt Kalendae Decembres, quibus utique creditur: noctem enim illam felicissimam et voluptatibus publicis in-expertam . . .

    1. equus maximus Domitiani Imp. Quae superimposito moles geminata colosso

    stat Latium complexa forum? caelone peractum

    fluxit opus? Siculis an conformata caminis

    effigies lassum Steropem Brontemque reliquit?

    an te Palladiae talem, Germanice, nobis

    effinxere manus, qualem modo frena tenentem

    Rhenus et attoniti vidit domus ardua Daci?

    Nunc age Fama prior notum per saecula nomen

    Dardanii miretur equi, cui vertice sacro

    Dindymon et caesis decrevit frondibus Ide:

    hunc neque discissis cepissent Pergama muris

    nec grege permixto pueri innuptaeque puellae

    ipse nec Aeneas nec magnus duceret Hector!

    adde, quod ille nocens saevosque amplexus Achivos,

    hunc mitis commendat eques: iuvat ora tueri

    mixta notis belli placidamque gerentia pacem,

    nec veris maiora putes: par forma decorque,

    par honor, exhaustis Martem non altius armis

    Bistonius portat sonipes magnoque superbit

    pondere nec tardo raptus prope flumina cursu

    fumat et ingenti propellit Strymona flatu.

    Par operi sedes, hinc obvia limina pandit,

    qui fessus bellis adscitae munere prolis

    primus iter nostris ostendit in aethera divis;

    discit et e vultu, quantum tu mitior armis,

    qui nec in externos facilis saevire furores

    das Cattis Dacisque iidem, te signa ferente

    et minor in leges gener et Cato Caesaris iret.

    at laterum passus hinc Iulia tecta tuentur,

    illinc belligeri sublimis regia Pauli,

    terga Pater, blandoque videt Concordia vultu.

    Ipse autem puro celsum caput aere saeptus

    templa superfulges et prospectare videris,

    an nova contemptis surgant Palatia flammis

    pulchrius, an tacita vigilet face Troicus ignis

    atque exploratas iam laudet Vesta ministras.

    dextra vetat pugnas, laevam Tritonia virgo

    non gravat et sectae praetendens colla Medusae:

    ceu stimulis accendit equum; nec dulcior usquam

    lecta deae sedes nec si, Pater, ipse teneres.

    pectora, quae mundi valeant evolvere curas,

    et quis se totis Temese dedit hausta metallis;

    it tergo demissa chlamys: latus ense quieto

    securum, magnus quanto mucrone minatur

    noctibus hibernis et sidera terret Orion.

    at sonipes habitus animosque imitatus equestres

    aerius attollit vultus cursumque minatur;

    cui rigidis stant colla iubis vivusque per armos

    impetus et tantis calcaribus ilia late

    suffectura patent; vacuae pro caespite terrae

    aerea captivi crinem tegit ungula Rheni.

    hune et Adrasteus visum extimuisset Arion

    et pavet aspiciens Ledaeus ab aede propinqua

    Cyllarus. hic domini numquam mutabit habenas

    perpetuus frenis atque uni serviet astro!

    vix sola sufficiunt insessaque pondere tanto

    subter anhelat humus; nec ferro aut aere: laborant

    sub genio, teneat quamvis aeterna crepido,

    quae superingesti portaret culmina montis

    caeliferique attrita genu durasset Atlantis.

    Nec longae traxere morae, iuvat ipsa labores

    forma dei praesens operique intenta iuventus

    miratur plus posse manus, strepit ardua pulsu

    machina: continuus septem per culmina Martis

    it fragor et magnae vincit vaga murmura Romae.

    Ipse loci custos, cuius sacrata vorago

    famosique lacus nomen memorabile servant,

    innumeros aeris sonitus et verbere crudo

    ut sensit mugire forum, movet horrida sancto

    ora situ meritaque caput venerabile quercu.

    ac primum ingentes habitus lucemque coruscam

    expavit maioris equi terque ardua mersit

    colla lacu trepidans, laetus mox praeside viso:

    ‘salve, magnorum proles genitorque deorum,

    auditum longe numen mihi! nunc mea felix,

    nunc veneranda palus, cum te prope nosse tuumque

    immortale iubar vicina sede tueri

    concessum, semel auctor ego inventorque salutis

    Romuleae: tu bella Iovis, tu proelia Rheni,

    tu civile nefas, tu tardum in foedera montem

    longo Marte domas. quod si te nostra tulissent

    saecula, temptasses me non audente profundo

    ire lacu. sed Roma tuas tenuisset habenas.’

    Cedat equus, Latiae qui contra templa Diones

    Caesarei stat sede fori—quem traderis ausus

    Pellaeo, Lysippe. duci, mox Caesaris ora

    mirata cervice tulit—vix lumine fesso

    explores, quam longus in hunc despectus ab illo.

    quis rudis usque adeo, qui non, ut viderit ambos,

    tantum dicat equos quantum distare regentes?

    Non hoc imbriferas hiemes opus aut Iovis ignem

    tergeminum, Aeolii non agmina carceris horret

    annorumve moras: stabit, dum terra polusque,

    dum Romana dies. huc et sub nocte silenti,

    cum superis terrena placent, tua turba relicto

    labetur caelo miscebitque oscula iuxta,

    ibit in amplexus natus fraterque paterque

    et soror: una locum cervix dabit omnibus astris.

    Utere perpetuum populi magnique senatus

    munere. Apelleae cuperent te scribere cerac

    optassetque novo similem te ponere templo

    Atticus Elei senior Iovis, et tua mitis

    ora Tarans, tua sidereas imitantia flammas

    lumina contempto mallet Rhodos aspera Phoebo,

    certus ames terras et quae tibi templa dicamus,

    ipse colas; nec te caeli iuvet aula, tuosque

    laetus huic dono videas dare tura nepotes.

    1. epithalamion in Stellam et Violentillam Unde sacro Latii sonuerunt carmine montes?

    cui, Paean, nova plectra moves umeroque comanti

    facundum suspendio ebur? procul ecce canoro

    demigrant Helicone deae quatiuntque novena

    lampade solemnem thalamis coeuntibus ignem

    et de Pieriis vocalem fontibus undam,

    quas inter vultu petulans Elegea propinquat

    celsior adsueto divasque hortatur et ambit

    alternum fultura pedem decimamque videri

    se cupit et medias fallit permixta sorores.

    ipsa manu nuptam genetrix Aeneia duxit

    lumina demissam et dulci probitate rubentem,

    ipsa toros et sacra parat cinctuque Latino

    dissimulata deam crinem vultusque genasque

    temperat atque nova gestit minor ire marita.

    Nosco diem causasque sacri: te concinit iste—

    pande fores!—te. Stella, chorus; tibi Phoebus et Euhan

    et de Maenalia volucer Tegeaticus umbra

    serta ferunt, nec blandus Amor nec Gratia cessat

    amplexum niveos optatae coniugis artus

    floribus innumeris et olenti spargere nimbo.

    tu modo fronte rosas, violis modo lilia mixta

    excipis et dominae niveis a vultibus obstas.

    Ergo dies aderat Parcarum conditus albo

    vellere, quo Stellae Violentillaeque professus

    ciamaretur hymen, cedant curaeque metusque,

    cessent mendaces obliqui carminis astus,

    Fama tace: subiit leges et frena momordit

    ille solutus amor: consumpta est fabula vulgi

    et narrata diu viderunt oscula cives.

    tu tamen attonitus, quamvis data copia tantae

    noctis, adhuc optas permissaque numine dextro

    vota paves, pone, o dulcis, suspiria, vates,

    pone: tua est. licet expositum per limen aperto

    ire, redire gradu: iam nusquam ianitor aut lex

    aut pudor, amplexu tandem satiare petito—

    contigit!—et duras pariter reminiscere noctes.

    Digna quidem merces, et si tibi Iuno labores

    Herculeos, Stygiis et si concurrere monstris

    Fata darent, si Cyaneos raperere per aestus.

    hanc propter tanti Pisaea lege trementem

    currere et Oenomai fremitus audire sequentis,

    nec si Dardania pastor temerarius Ida

    sedisses. haec dona forent, nec si alma per auras

    te potius prensum aveheret Tithonia biga.

    Sed quae causa toros inopinaque gaudia vati

    attulit? hic mecum, dum fervent agmine postes

    atriaque et multa pulsantur limina virga,

    hic. Erato iocunda, doce. vacat apta movere

    colloquia et docti norunt audire penates.

    Forte, serenati qua stat plaga lactea caeli,

    alma Venus thalamo pulsa modo nocte iacebat

    amplexu duro Getici resoluta mariti.

    fulcra torosque deae tenerum premit agmen Amorum;

    signa petunt qua ferre faces, quae pectora figi

    imperet; an terris saevire an malit in undis,

    an miscere deos an adhuc vexare Tonantem.

    ipsi animus nondum nec cordi fixa voluntas,

    fessa iacet stratis, ubi quondam conscia culpae

    Lemnia deprenso repserunt vincula lecto.

    hic puer e turba volucrum, cui plurimus ignis

    ore manuque levi numquam frustrata sagitta,

    agmine de medio tenera sic dulce profatur

    voce—pharetrati pressere silentia fratres.

    ‘Scis ut, mater," ait " nulla mihi dextera segnis

    militia; quemcumque hominum divumque dedisti,

    uritur, at quondam lacrimis et supplice dextra

    et votis precibusque virum concede moveri,

    o genetrix: duro nec enim ex adamante creati,

    sed tua turba sumus, clarus de gente Latina

    est iuvenis, quem patriciis maioribus ortum

    nobilitas gavisa tulit praesagaque formae

    protinus c nostro posuit cognomina caelo,

    hunc egomet tota quondam—tibi dulce—pharetra

    improbus et densa trepidantem cuspide fixi.

    quamvis Ausoniis multum gener ille petitus

    matribus, edomui victum dominaeque potentis

    ferre iugum et longos iussi sperare per annos,

    ast illam summa leviter—sic namque iubebas—

    lampade parcentes et inerti strinximus arcu.

    ex illo quantos iuvenis premat anxius ignes,

    testis ego attonitus, quantum me nocte dieque

    urgentem ferat, haud ulli vehementior umquam

    incubui, genetrix, iterataque vulnera fodi.

    vidi ego et immiti cupidum decurrere campo

    Hippomenes, nec sic meta pallebat in ipsa;

    vidi et Abydeni iuvenis certantia remis

    bracchia laudavique manus et saepe natanti

    praeluxi: minor ille calor, quo saeva tepebant

    aequora: tu veteres, iuvenis, transgressus amores,

    ipse ego te tantos stupui durasse per aestus

    firmavique animos blandisque madentia plumis

    lumina detersi. quotiens mihi questus Apollo,

    sic vatem maerere suum! iam, mater, amatos

    indulge thalamos, noster comes ille piusque

    signifer; armiferos poterat memorare labores

    claraque facta virum et torrentes sanguine campos,

    sed tibi plectra dedit mitisque incedere vates

    maluit et nostra laurum subtexere myrto.

    hic iuvenum lapsus suaque aut externa revolvit

    vulnera; pro! quanta est Paphii reverentia, mater,

    numinis: hic nostrae deflevit fata columbae.’

    Finierat 1; tenera matris cervice pependit

    blandus et admotis tepefecit pectora pennis,

    illa refert vultu non aspernata rogari:

    ‘grande quidem rarumque viris, quos ipsa probavi.

    Pierius votum iuvenis cupit, hanc ego formae

    egregium mirata decus, cui gloria patrum

    et generis certabat honos, tellure cadentem

    excepi fovique sinu nec colla genasque

    contere nec pingui crinem deducere amomo

    cessavit mea, nate, manus, mihi dulcis imago

    prosiluit. celsae procul aspice frontis honores

    suggestumque comae. Latias metire quid ultra

    emineat matres: quantum Latonia nymphas

    virgo premit quantumque egomet Nereidas exsto.

    haec et caeruleis mecum consurgere digna

    fluctibus et nostra potuit considere concha;

    et si flammigeras potuisset scandere sedes

    hasque intrare domos, ipsi erraretis, Amores.

    huic quamvis census dederim largita beatos,

    vincit opes animo, querimur iam Seras avaros

    angustum spoliare nemus Clymenaeaque deesse

    germina nec virides satis inlacrimare sorores,

    vellera Sidonio iam pauca rubescere tabo

    raraque longaevis nivibus crystalla gelari.

    huic Hermum fulvoque Tagum decurrere limo,

    —nec satis ad cultus—huic Inda monilia Glaucum

    Proteaque atque omnem Nereida quaerere iussi,

    hanc si Thessalicos vidisses, Phoebe, per agros

    erraret secura Daphne, si in litore Naxi

    Theseum iuxta foret haec conspecta cubile,

    Gnosida desertam profugus liquisset et Euhan.

    quod nisi me longis placasset Iuno querelis,

    falsus huic pennas et cornua sumeret aethrae

    rector, in hanc vero cecidisset Iuppiter auro.

    sed dabitur iuveni, cui tu, mea summa potestas,

    nate. cupis, thalami quamvis iuga ferre secundi

    saepe neget maerens, ipsam iam cedere sensi

    inque vicem tepuisse viro.’Sic fata levavit

    sidereos artus thalamique egressa superbum

    limen Amyclaeos ad frena citavit olores.

    iungit Amor laetamque vehens per nubila matrem

    geminato temone sedet, iam Thybridis arces

    Iliaeae: pandit nitidos domus alta penates

    claraque gaudentes plauserunt limina cygni.

    digna deae sedes, nitidis nec sordet ab astris.

    hic Libycus Phrygiusque silex, hic dura Laconum

    saxa virent. hic flexus onyx et concolor alto

    vena mari rupesque nitent. quis purpura saepe

    Oebalis et Tyrii moderator livet aeni.

    pendent innumeris fastigia nixa columnis,

    robora Dalmatico lucent satiata metallo.

    excludunt radios silvis demissa vetustis

    frigora, perspicui vivunt in marmore fontes.

    nec servat natura vices: hic Sirius alget,

    bruma tepet versumque domus sibi temperat annum.

    Exsultat visu tectisque potentis alumnae

    non secus alma Venus, quam si Paphon aequore ab alto

    Idaliasque domos Erycinaque templa subiret.

    tunc ipsam solo reclinem adfata cubili:

    ‘Quonam hic usque sopor vacuique modestia lecti,

    o mihi Laurentes inter dilecta puellas?

    quis morum fideique modus? numquamne virili

    summittere iugo? veniet iam tristior aetas.

    exerce formam et fugientibus utere donis,

    non ideo tibi tale decus vultusque superbos

    meque dedi, viduos ut transmittare per annos

    ceu non cara mihi. satis o nimiumque priores

    despexisse procos, etenim hic tibi sanguine toto

    deditus unam omnes inter miratur amatque

    nec formae nec stirpis egens, nam docta per urbem

    carmina qui iuvenes, quae non didicere puellae?

    hunc et bissenos—sic indulgentia pergat

    praesidis Ausonii—cernes attollere fasces

    ante diem; certe iam nunc Cybeleia movit

    limina et Euboicae carmen legit ille Sibyllae,

    iamque parens Latius, cuius praenoscere mentem

    fas mihi, purpureos habitus iuvenique curule

    indulgebit ebur Dacasque—haec gloria maior—

    exuvias laurosque dabit celebrare recentes.

    ergo age, iunge toros atque otia deme iuventae,

    quas ego non gentes, quae non face corda iugavi 2?

    alituum pecudumque mihi durique ferarum

    non renuere greges, ipsum in conubia terrae

    aethera, eum pluviis rarescunt nubila, solvo,

    sic rerum series mundique revertitur aetas,

    unde novum Troiae decus ardentumque deorum

    raptorem, Phrygio si non ego iuncta marito,

    Lydius unde meos iterasset Thybris Iulos?

    quis septemgeminae posuisset moenia Romae

    imperii Latiale caput, nisi Dardana furto

    cepisset Martem, nec me prohibente, sacerdos?’

    His mulcet dictis tacitaeque inspirat honorem

    conubii, redeunt animo iam dona precesque

    et lacrimae vigilesque viri prope limina questus,

    Asteris et vatis totam cantata per urbem,

    Asteris ante dapes, nocte Asteris, Asteris ortu,

    quantum non clamatus Hylas, iamque aspera coepit

    flectere corda libens et iam sibi dura videri.

    Macte toris. Latios inter placidissime vates,

    quod durum permensus iter coeptique labores

    prendisti portus, nitidae sic transfuga Pisae

    amnis in externos longe flammatus amores

    flumina demerso trahit intemerata canali.

    donec Sicanios tandem prolatus anhelo

    ore bibat fontes; miratur dulcia Nais

    oscula nec credit pelago venisse maritum.

    Quis tibi tunc alacri caelestum in munere claro,

    Stella, dies, quanto salierunt pectora voto,

    dulcia cum dominae dexter conubia vultus

    adnuit! ire polo nitidosque errare per axes

    visus. Amyclaeis minus exsultavit harenis

    pastor ad Idaeas Helena veniente carinas;

    Thessala nec talem viderunt Pelea Tempe,

    cum Thetin Haemoniis Chiron accedere terris

    erecto prospexit equo. quam longa morantur

    sidera! quam segnis votis Aurora mariti!

    At procul ut Stellae thalamos sensere parari

    Letous vatum pater et Semeleius Euhan,

    hic movet Ortygia, movet hic rapida agmina Nysa.

    huic Lycii montes gelidaeque umbracula Thymbrae

    et Parnase, sonas 1; illi Pangaea resultant

    Ismaraque et quondam genialis litora Naxi.

    tunc caras iniere fores comitique canoro

    hic chelyn, hic flavam maculoso nebrida tergo,

    hic thyrsos, hic plectra ferunt; hic enthea lauro

    tempora, Minoa crinem premit ille corona.

    Vixdum emissa dies, et iam socialia praesto

    omina, iam festa fervet domus utraque pompa.

    fronde virent postes, effulgent compita flammis,

    et pars immensae gaudet celeberrima Romae.

    omnis honos, cuncti veniunt ad limina fasces,

    omnis plebeio teritur praetexta tumultu:

    hinc eques, hinc iuvenum coetu stola mixta laborat.

    felices utrosque vocant, sed in agmine, plures

    invidere viro. iamdudum poste reclinis

    quaerit Hymen thalamis intactum dicere carmen,

    quo vatem mulcere queat, dat Iuno verenda

    vincula et insignit gemina Concordia taeda.

    hic fuit ille dies: noctem canat ipse maritus!

    quantum nosse licet, sic victa sopore doloso

    Martia fluminea posuit latus Ilia ripa;

    non talis niveos tinxit Lavinia vultus,

    cum Turno spectante rubet: non Claudia talis

    respexit populos mota iam virgo carina.

    Nunc opus. Aonidum comites tripodumque ministri,

    diversis certare modis: eat enthea vittis

    atque hederis redimita cohors, ut pollet ovanti

    quisque lyra. sed praecipui, qui nobile gressu

    extremo fraudatis opus. date carmina festis

    digna toris, hunc ipse Coo plaudente Philetas

    Callimachusque senex Umbroque Propertius antro

    ambissent laudare diem, nec tristis in ipsis

    Naso Tomis divesque foco lucente Tibullus.

    Me certe non unus amor simplexque canendi

    causa trahit: tecum similes iunctaeque Camenae,

    Stella, mihi, multumque pares bacchamur ad aras

    et sociam doctis haurimus ab amnibus undam;

    at te nascentem gremio mea prima recepit

    Parthenope, dulcisque solo tu gloria nostro

    reptasti. nitidum consurgat ad aethera tellus

    Eubois et pulchra tumeat Sebethos alumna;

    nec sibi sulpureis Lucrinae Naides antris

    nec Pompeiani placeant magis otia Sarni.

    Heia age, praeclaros Latio properate nepotes,

    qui leges, qui castra regant, qui carmina ludant.

    acceleret partu decimum bona Cynthia mensem,

    sed parcat Lucina precor: tuque ipse parenti

    parce, puer, ne mollem uterum, ne stantia laedas

    pectora; cumque tuos tacito natura recessu

    formarit vultus, multum de patre decoris,

    plus de matre feras, at tu, pulcherrima forma

    Italidum, tandem merito possessa marito,

    vincla diu quaesita fove: sic damna decoris

    nulla tibi; longae viridis sic flore iuventae

    perdurent vultus,-tardeque haec forma senescat.

    1. Villa Tiburtina Manilii Vopisci Cernere facundi Tibur glaciale Vopisci

    si quis et inserto geminos Aniene penates

    aut potuit sociae commercia noscere ripae

    certantesque sibi dominum defendere villas,

    illum nec calido latravit Sirius astro,

    nec gravis aspexit Nemeae frondentis alumnus:

    talis hiems tectis, frangunt sic improba solem

    frigora, Pisaeumque domus non aestuat annum.

    Ipsa manu tenera tecum scripsisse Voluptas

    tunc Venus Idaliis unxit fastigia sucis

    permulsitque comis blandumque reliquit honorem

    sedibus, et volucres vetuit discedere natos.

    O longum memoranda dies! quae mente reporto

    gaudia, quam lassos per tot miracula visus!

    ingenium quam mite solo! quae forma beatis

    ante manus artemque locis! non largius usquam

    indulsit Natura sibi. nemora alta citatis

    incubuere vadis: fallax responsat imago

    frondibus, et longas eadem fugit umbra per undas,

    ipse Anien—miranda fides—infraque superque

    saxeus hic tumidam rabiem spumosaque ponit

    murmura, ceu placidi veritus turbare Vopisci

    Pieriosque dies et habentes carmina somnos,

    litus utrumque domi, nec te mitissimus amnis

    dividit, alternas servant, praetoria ripas,

    non externa sibi fluviumve obstare queruntur.

    Sestiacos nunc Fama sinus pelagusque natatum

    iactet et audaci victos delphinas ephebo!

    hic aeterna quies, nullis hic iura procellis,

    numquam fervor aquis, datur hic transmittere visus

    et voces et paene manus, sic Chalcida fluetus

    expellunt reflui. sic dissociata profundo

    Bruttia Sicanium circumspicit ora Pelorum.

    Quid primum mediumve canam, quo fine quiescam?

    auratasne trabes an Mauros undique postes

    an picturata lucentia marmora vena

    mirer. an emissas per cuncta cubilia nymphas?

    huc oculis, huc mente trahor. venerabile dicam

    lucorum senium? te, quae vada fluminis infra

    cernis, an ad silvas quae respicis, aula, tacentis,

    qua tibi tota quies offensaque turbine nullo

    nox silet et teneros invitant murmura somnos?

    an quae graminea suscepta crepidine fumant

    balnea et impositum ripis algentibus ignem?

    duaque vaporiferis iunctus fornacibus amnis

    ridet anhelantes vicino flumine nymphas?

    Vidi artes veterumque manus variisque metalla

    viva modis, labor est auri memorare figuras

    aut ebur aut dignas digitis contingere gemmas,

    quicquid et argento primum, vel in aere minori

    lusit et enormes manus est experta colossos.

    cum vagor aspectu visusque per omnia duco,

    calcabam necopinus opes. nam splendor ab alto

    defluus et nitidum referentes aera testae

    monstravere solum, varias ubi picta per artes

    gaudet humus superatque novis asarota figuris:

    expavere gradus.Quid nunc iungentia mirer

    aut quid partitis distantia tecta trichoris?

    quid te, quae mediis servata penatibus arbor

    tecta per et postes liquidas emergis in auras,

    quo non sub domino saevas passura bipennes?

    et nunc ignaro forsan vel lubrica Nais

    vel non abruptos tibi debet Hamadryas annos.

    Quid referam alternas gemino super aggere mensas

    albentesque lacus altosque in gurgite fontes

    teque, per obliquum penitus quae laberis amnem,

    Marcia, et audaci transcurris flumina plumbo?

    an solum Ioniis sub fluctibus Elidis amnem

    dulcis ad Aetnaeos deducat semita portus?

    illic ipse antris Anien et fonte relicto

    nocte sub arcana glaucos exutus amictus

    huc illuc fragili prosternit pectora musco,

    aut ingens in stagna cadit vitreasque natatu

    plaudit aquas, illa recubat Tiburnus in umbra,

    illic sulpureos cupit Albula mergere crines:

    haec domus Egeriae nemoralem abiungere Phoeben

    et Dryadum viduare choris algentia possit

    Taygeta et silvis accersere Pana Lycaeis.

    quod ni templa darent alias Tirynthia sortes,

    et Praenestinae poterant migrare sorores.

    quid hi fera Alcinoi laudem pomaria vosque,

    qui numquam vacui proditis in aethera, rami?

    cedant Telegoni, cedant Laurentia Turni

    iugera Lucrinaeque domus litusque cruenti

    Antiphatae, cedant vitreae iuga perfida Circes

    Dulichiis ululata lupis arcemque superbae

    Anxuris et sedes. Phrygio quas mitis alumno

    debet anus; cedant,quae te iam solibus artis

    Antia nimbosa revocabunt litora bruma

    Scilicet hic illi meditantur pondera mores,

    hic premitur fecunda quies virtusque serena

    fronte gravis sanusque nitor luxuque carentes

    deliciae, quas ipse suis digressus Athenis

    mallet deserto senior Gargettius horto:

    haec per et Aegaeas hiemes Hyadumque nivosum

    sidus et Oleniis dignum petiisse sub astris,

    si Maleae credenda ratis Siculosque per aestus

    sit via: cur oculis sordet vicina voluptas?

    hic tua Tiburtes Faunos chelys et iuvat ipsum

    Alciden dictumque lyra maiore Catillum,

    seu tibi Pindaricis animus contendere plectris

    sive chelyn tollas heroa ad robora sive

    liventem satiram nigra rubigine turbes

    seu tua non alia splendescat epistola cura.

    Digne Midae Croesique bonis et Perside gaza,

    macte bonis animi, cuius stagnantia rura

    debuit et flavis Hermus transcurrere ripis

    et limo splendente Tagus! sic docta frequentes

    otia, sic omni detectus pectora nube

    finem Nestoreae precor egrediare senectae.

    1. soteria Rutili Gallici Estis, io, superi, nec inexorabile Clotho

    volvit opus, videt alma pios Astraea Iovique

    conciliata redit dubitataque sidera cernit

    Gallicus, es caelo. dive. es, Germanice. cordi

    —quis neget?—: erubuit tanto spoliare ministro

    imperium Fortuna tuum. stat proxima cervix

    ponderis immensi damnosaque fila senectae

    exuit atque alios melior revirescit in annos,

    ergo alacres, quae signa colunt urbana, cohortes

    inque sinum quae saepe tuum fora turbida questum

    confugiunt, leges urbesque ubicumque togatae.

    quae tua longinquis implorant iura querelis,

    certent laetitia, nosterque ex ordine collis

    confremat et sileant peioris murmura famae!

    quippe manet longumque aevo redeunte manebit.

    quem penes intrepidae mitis custodia Romae,

    nec tantum induerint fatis nova saecula crimen

    aut instaurati peccaverit ara Tarenti.

    Ast ego nec Phoebum, quamquam mihi surda sine illo

    plectra, nec Aonias decima cum Pallade divas

    aut mitem Tegeac Dircesve hortabor alumnum:

    ipse veni viresque novas animumque ministra.

    qui caneris; docto nec enim sine numine tantus

    Ausoniae decora ampla togae centumque dedisti

    iudicium mentemque viris, licet enthea vatis

    excludat Pimplea sitim nec conscia detur

    Pirene: largos potius mihi gurges in haustus.

    qui rapitur de fonte tuo, seu plana solutis

    quom struis orsa modis seu quom tibi dulcis in artem

    frangitur et nostras curat facundia leges.

    quare age, si Cereri sua dona merumque Lyaeo

    reddimus et dives praedae tamen accipit omni

    exuvias Diana tholo captivaque tela

    Bellipotens: nec tu. quando tibi, Gallice, maius

    eloquium, fandique opibus sublimis abundas.

    sperne coli tenuiore lyra. vaga cingitur astris

    luna. et in oceanum rivi cecidere minores.

    Quae tibi sollicitus persolvit praemia morum

    Urbis amor! quae tum patrumque equitumque notavi

    lumina et ignarae plebis lugere potentes?

    non labente Numa timuit sic Curia felix

    Pompeio nec celsus eques nec femina Bruto.

    hoc illud: tristes invitum audire catenas,

    parcere verberibus nec qua iubet alta potestas

    ire, sed armatas multum sibi demere vires

    dignarique manus humiles et verba precantum,

    reddere iura foro nec proturbare curules

    et ferrum mulcere toga. sic itur in alta

    pectora, sic mixto reverentia Adit amori.

    ipsa etiam cunctos gravis inclementia fati

    terruit et subiti praeceps iuvenile pericli,

    nil cunctante malo. non illud culpa senectae

    —quippe ea bissenis vixdum orsa excedere lustris—,

    sed labor intendens animique in membra vigentis

    imperium vigilesque suo pro Caesare curae,

    dulce opus. hinc fessos penitus subrepsit in artus

    insidiosa quies et pigra oblivio vitae.

    Tunc deus. Alpini qui iuxta culmina dorsi

    signat Apollineos sancto cognomine lucos,

    respicit heu tanti pridem securus alumni.

    praecidensque moras: ‘nunc mecum, Epidauria proles,

    hinc" ait "i gaudens: datur—aggredienda facultas!—

    ingentem recreare virum, teneamus adorti

    tendentes iam fila colos: ne fulminis atri

    sit metus: has ultro laudabit Iuppiter artes.

    nam neque plebeiam aut dextro sine numine cretam

    servo animam, atque adeo breviter, dum tecta subimus.

    expediam. genus ipse suis permissaque retro

    nobilitas: nec origo latet, sed luce sequente

    vincitur et magno gaudet cessisse nepoti.

    prima togae virtus illi quoque: clarus et ingens

    eloquio; mox innumeris exercita castris

    occiduas primasque domos et sole sub omni

    permeruit iurata manus nec in otia pacis

    permissum laxare animos ferrumque recingi.

    hunc Galatea vigens ausa est incessere bello

    —me quoque—perque novem timuit Pamphylia messes

    Pannoniusque ferox arcuque horrenda fugaci

    Armenia et patiens Latii iam pontis Araxes.

    quid geminos fasces magnaeque iterata revolvam

    iura Asiae? velit illa quidem ter habere quaterque

    hunc sibi. sed revocant fasti maiorque curulis

    nec promissa semel. Libyci quid mira tributi

    obsequia et missum media de pace triumphum

    laudem et opes quantas nec qui mandaverat ausus

    exspectare fuit? gaudet Trasimennus et Alpes

    Cannensesque animae; primusque insigne tributum

    ipse palam lacera poscebat Regulus umbra,

    non vacat Arctoas acies Rhenumque rebellem

    captivaeque preces Veledae et, quae maxima nuper

    gloria, depositam Dacis pereuntibus Urbem

    pandere, cum tanti lectus rectoris habenas,

    Gallice, Fortuna non admirante subisti.

    Hunc igitur, si digna loquor, rapiemus iniquo,

    nate. Ioui. rogat hoc Latiae pater inclitus urbis

    et meruit: neque enim frustra mihi nuper honora

    carmina patricio pueri sonuistis in ostro,

    si qua salutifero gemini Chironis in antro

    herba, tholo quodcumque tibi Troiana recondit

    Pergamus aut medicis felix Epidaurus harenis

    educat, Idaea profert quam Creta sub umbra

    dictamni florentis opem. quoque anguis abundat

    spumatu: iungam ipse manus atque omne benignum

    virus, odoriferis Arabum quod doctus in arvis

    aut Amphrysiaco pastor de gramine carpsi.’

    Dixerat, inveniunt positos iam segniter artus

    pugnantemque animam: ritu se cingit uterque

    Paconio monstrantque simul parentque volentes,

    donec letiferas vario medicamine pestes

    et suspecta mali ruperunt nubila somni.

    adiuvat ipse deos morboque valentior omni

    occupat auxilium, citius non arte refectus

    Telephus Haemonia, nec quae metuentis Atridae

    saeva Machaonio coierunt vulnera suco.

    Quis mihi tot coetus inter populique patrumque

    sit curae votique locus? tamen ardua testor

    sidera teque, pater vatum Thymbraee, quis omni

    luce mihi, quis nocte timor, dum postibus haerens

    assiduus nunc aure vigil nunc lumine cuncta

    aucupor 3; immensae veluti conexa carinae

    cumba minor, cum saevit hiems, pro parte furentis

    parva receptat aquas et eodem volvitur austro.

    Nectite nunc laetae candentia fila, sorores,

    nectite! nemo modum transmissi computet aevi:

    hic vitae natalis erit. tu Troica dignus

    saecula et Euboici transcendere pulveris annos

    Nestoreosque situs! qua nunc tibi pauper acerra

    digna litem? nec si vacuet Mevania valles

    aut praestent niveos Clitumna novalia tauros,

    sufficiam. sed saepe deis hos inter honores

    caespes et exiguo placuerunt farra salino.

    1. balneum Claudii Etrusci Non Helicona gravi pulsat chelys enthea plectro.

    nec lassata voco totiens mihi numina. Musas;

    et te. Phoebe, choris et te dimittimus, Euhan.

    tu quoque muta ferae, volucer Tegeaee, sonorae

    terga premas: alios poscunt mea carmina coetus.

    Naidas, undarum dominas, regemque corusci

    ignis adhuc fessum Siculaque incude rubentem

    elicuisse satis, paulum arma nocentia. Thebae,

    ponite: dilecto volo lascivire sodali.

    iunge. puer. cyathos—set ne numerare labora—

    cunctantemque intende chelyn: discede Laborque

    Curaque, dum nitidis canimus gemmantia saxis

    balnea dumque procax vittis hederisque, soluta

    fronde verecunda. Clio mea ludit Etrusco.

    ite. deae virides, liquidosque advertite vultus

    et vitreum teneris crimen redimite corymbis,

    veste nihil tectae, quales emergitis altis

    fontibus et visu Satyros torquetis amantes,

    non vos. quae culpa decus infamastis aquarum.

    sollicitare iuvat: procul hinc et fonte doloso

    Salmacis et viduae Cebrenidos arida luctu

    flumina et Herculei praedatrix cedat alumni,

    vos mihi, quae Latium septenaque culmina, nymphae,

    incolitis Thybrimque novis attollitis undis,

    quas praeceps Anien atque exceptura natatus

    Virgo iuvat Marsasque nives et frigora ducens

    Marcia, praecelsis quarum vaga molibus unda

    crescit et innumero pendens transmittitur arcu—:

    vestrum opus aggredimur, vestra est. quam carmine molli

    pando, domus, non umquam aliis habitastis in antris

    ditius. ipsa manus tenuit Cytherea mariti

    monstravitque artes: neu vilis flamina caminos

    ureret, ipsa faces volucrum succendit Amorum.

    non huc admissae Thasos aut undosa Carystos,

    maeret onyx longe, queriturque exclusus ophites:

    sola nitet flavis Nomadum decisa metallis

    purpura, sola cavo Phrygiae quam Synnados antro

    ipse cruentavit maculis lucentibus Attis,

    quasque Tyrus niveas secat et Sidonia rupes,

    vix locus Eurotae, viridis cum regula longo

    Synnada distinctu variat, non limina cessant,

    effulgent camerae, vario fastigia vitro

    in species animosque nitent. stupet ipse beatas

    circumplexus opes et parcius imperat ignis.

    multus ubique dies, radiis ubi culmina totis

    perforat atque alio sol improbus uritur aestu.

    nil ibi plebeium: nusquam Temesaea notabis

    aera. sed argento felix propellitur unda

    argentoque cadit labrisque nitentibus instat

    delicias mirata suas et abire recusat.

    extra autem niveo qui margine caerulus amnis

    vivit et in summum fundo patet omnis ab imo,

    cui non ire lacu pigrosque exsolvere amictus

    suadeat? hoc mallet nasci Cytherea profundo.

    hic te perspicuum melius. Narcisse, videres,

    hic velox Hecate velit et deprensa lavari.

    quid nunc strata solo referam tabulata crepantis

    auditura pilas, ubi languidus ignis inerrat

    aedibus et tenuem volvunt hypocausta vaporem?

    nec si Baianis veniat novus hospes ab oris,

    talia despiciet—fas sit componere magnis

    parva—Neronea nec qui modo lotus in unda,

    hic iterum sudare neget, macte, oro, nitenti

    ingenio curaque puer! tecum ista senescant

    et tua iam melius discat fortuna renasci!

    1. Kalendae Decembres Et Phoebus pater et severa Pallas

    et M usae procul ite feriatae:

    Iani vos revocabimus Kalendis.

    Saturnus mihi compede exoluta

    et multo gravidus mero December

    et ridens Iocus et Sales protervi

    adsint, dum refero diem beatum

    laeti Caesaris ebriamque aparchen.

    Vix Aurora novos movebat ortus,

    iam bellaria linea pluebant

    —hunc rorem veniens profudit eurus:

    quicquid nobile Ponticis nucetis,

    fecundis cadit aut iugis Idymes;

    quod ramis pia germinat Damascos,

    et quod percoquit ebriosa Caunos,

    largis gratuitum cadit rapinis:

    molles gaioli lucuntulique,

    et massis Amerina non perustis

    et mustaceus et latente palma

    praegnates caryotides cadebant.

    non tantis Hyas inserena nimbis

    terras obruit aut soluta Plias,

    qualis per cuneos hiems Latinos

    plebem grandine contudit serena.

    ducat nubila Iuppiter per orbem

    et latis pluvias minetur agris,

    dum nostri Iovis hi ferantur imbres.

    Ecce autem caveas subit per omnis

    insignis specie, decora cultu

    plebes altera non minor sedente.

    hi panaria candidasque mappas

    subvectant epulasque lautiores;

    illi marcida vina largiuntur:

    Idaeos totidem putes ministros,

    orbem, qua melior severiorque est,

    et gentes alis insimul togatas,

    et cum tot populos, beate, pascas,

    hunc Annona diem superba nescit.

    i nunc saecula compara, Vetustas,

    antiqui Iovis aureumque tempus:

    non sic libera vina tunc fluebant

    nec tardum seges occupabat annum,

    una vescitur omnis ordo mensa,

    parvi, femina, plebs, eques, senatus:

    libertas reverentiam remisit.

    et tu quin etiam—quis hoc vacare,

    uis promittere possit hoc deorum?—

    nobiscum socias dapes inisti.

    iam se, quisquis is est, inops, beatus,

    convivam ducis esse gloriatur.

    Hos inter fremitus novosque luxus

    spectandi levis effugit voluptas:

    stat sexus rudis insciusque ferri;

    ut pugnae capit improbus viriles!

    credas ad Tanain ferumque Phasim

    Thermodontiaeas calere turmas,

    hic audax subit ordo pumilorum,

    quos natura brevis statim peracta

    nodosum semel in globum ligavit,

    edunt vulnera conseruntque dextras

    et mortem sibi—qua manu!—minantur.

    ridet Mars pater et cruenta Virtus

    casuraeque vagis grues rapinis

    mirantur pugiles ferociores.

    Iam noctis propioribus sub umbris

    dives sparsio quos agit tumultus!

    hic intrant faciles emi puellae,

    hic agnoscitur omne. quod theatris

    aut forma placet aut probatur arte.

    hoc plaudunt grege Lydiae tumentes,

    illic cymbala tinnulaeque Gades,

    illic agmina confremunt Syrorum,

    hic plebs scenica quique comminutis

    permutant vitreis gregale sulpur.

    Inter quae subito cadunt volatu

    immensae volucrum per astra nubes,

    quas Nilus sacer horridusque Phasis,

    quas udo Numidae legunt sub austro,

    desunt qui rapiant sinusque pleni

    gaudent, dum nova lucra comparantur.

    tollunt innumeras ad astra voces

    Saturnalia principis sonantes

    et dulci dominum favore clamant:

    hoc solum vetuit licere Caesar.

    Vixdum caerula nox subibat orbem,

    descendit media nitens harena

    densas flammeus orbis inter umbras

    vincens Gnosiacae facem coronae,

    conlucet polus ignibus nihilque

    obscurae patitur licere nocti,

    fugit pigra Quies inersque Somnus

    haec cernens alias abit in urbes,

    quis spectacula, quis iocos licentes,

    quis convivia, quis dapes inemptas,

    largi flumina quis canat Lyaei?

    iam iam deficio tuoque Baccho

    in serum trahor ebrius soporem.

    Quos ibit procul hic dies per annos

    quam nullo sacer exolescet aevo!

    dum montes Latii paterque Thybris.

    dum stabit tua Roma dumque terris

    quod reddis Capitolium manebit.