Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Silvae

    Book 4

    Statius

    57 min

    pr. Statius Marcello suo salutem Inveni librum. Marcelle carissime, quem pietati tuae dedicarem. Reor equidem aliter quam invocato numine maximi imperatoris nullum opusculum meum coepisse: sed hic liber tres habet . . se quam quod quarta ad honorem tuum pertinet. Primo autem septimum decimum Germanici nostri consulatum adoravi: secundo gratias egi sacratissimis eius epulis honoratus: tertio viam Domitianam miratus sum, qua gravissimam harenarum moram exemit. Cuius beneficio tu quoque maturius epistolam meam accipies, quam tibi in hoc libro a Neapoli scribo. Proximum est lyricum carmen ad Septimium Severum, iuvenem, uti scis. inter ornatissimos secundi ordinis, tuum quidem et condiscipulum, sed mihi citra hoc quoque ius artissime carum. Nam Vindicis nostri Herculem Epitrapezion secundum honorem, quem de me et de ipsis studiis meretur. imputare etiam tibi possum. Maximum Vibium et dignitatis et eloquentiae nomine a nobis diligi satis eram testatus epistola. quam ad illum de editione Thebaidos meae publicavi; sed nunc quoque eum reverti maturius ex Dalmatia rogo. Iuncta est egloga ad municipem meum Iulium Menecratem, splendidum iuvenem et Pollii mei generum, cui gratulor quod Neapolim nostram numero liberorum honestaverit. Plotio Grypo, maioris gradus iuveni, dignius opusculum reddam, sed interim hendecasyllabos, quos Saturnalibus una risimus, huic volumini inserui. Quare ergo plura in quarto silvarum quam in prioribus? ne se putent aliquid egisse, qui reprehenderunt, ut audio, quod hoc stili genus edidissem. Primum supervacuum est dissuadere rem factam; deinde multa ex illis iam domino Caesari dederam, et quanto hoc plus est quam edere? exercere autem ioco non licet? secreto inquit. Sed et sphaeromachias spectamus et palaris lusio admittit. Novissime: quisquis ex meis invitus aliquid legit, statim se profitetur adversum. Ita, quare consilio eius accedam? In summam, nempe ego sum qui traducor; taceat et gaudeat. Hunc tamen librum tu, Marcelle, defendes, et si videtur, hactenus, sin minus, reprehendemur. Vale.

    1. Septimus Decimus Consulatus Imp. Aug. Germanici Laeta bis octonis accedit purpura factis

    Caesaris insignemque aperit Germanicus annum

    atque oritur eum sole novo, cum grandibus astris

    clarius ipse nitens et primo maior Eoo.

    exsultent leges Latiae. gaudete curules,

    et septemgemino iactantior aethera pulset

    Roma iugo. plusque ante alias Evandrius arces

    collis ovet: subiere novi Palatia fasces,

    et requiem bissenus honos precibusque receptis

    curia Caesareum gaudet vicisse pudorem.

    ipse etiam immensi reparator maximus aevi

    attollit vultus et utroque a limine grates

    Ianus agit, quem tu vicina Pace ligatum

    omnia iussisti componere bella novique

    in leges iurare fori, levat ecce supinas

    hinc atque inde manus geminaque haec voce profatur:

    ‘Salve, magne parens mundi, qui saecula mecum

    instaurare paras, talem te cernere semper

    mense meo tua Roma cupit; sic tempora nasci,

    sic annos intrare decet, da gaudia fastis

    continua: hos umeros multo sinus ambiat ostro

    et properata tuae manibus praetexta Minervae,

    aspicis ut templis alius nitor, altior aris

    ignis et ipsa meae tepeant tibi sidera brumae?

    moribus atque tuis gaudent turmaeque tribusque

    purpureique patres, lucemque a consule ducit

    omnis honos? quid tale. precor, prior annus habebat:

    dic age, Roma potens, et mecum, longa Vetustas,

    dinumera fastos nec parva exempla recense,

    sed quae sola meus dignetur vincere Caesar.

    ter Latio deciesque tulit labentibus annis

    Augustus fasces, sed coepit sero mereri:

    tu iuvenis praegressus avos. et quanta recusas,

    quanta vetas! flectere tamen precibusque senatus

    promittes hunc saepe diem. manet insuper ordo

    longior, et totidem felix tibi Roma curules

    terque quaterque dabit, mecum altera saecula condes,

    et tibi longaevi renovabitur ara parentis 2:

    mille tropaea feres, tantum permitte triumphos:

    restat Baetra novis, restat Babylona tributis

    frenari; nondum gremio Iovis Indica laurus,

    nondum Arabes Seresque rogant, nondum omnis honorem

    annus habet, cupiuntque decem tua nomina menses.’

    Sic Ianus clausoque libens se poste recepit,

    tune omnes patuere dei laetoque dederunt

    signa polo. longamque tibi. dux magne, iuventam

    annuit atque suos promisit Iuppiter annos.

    1. eucharisticon ad Imp. Aug. Germ. Domitianum Regia Sidoniae convivia laudat Elissac.

    qui magnum Aenean Laurentibus intulit arvis,

    Alcinoique dapes mansuro carmine monstrat,

    aequore qui multo reducem consumpsit Ulixem:

    ast ego. cui sacrae Caesar nova gaudia cenae

    nunc primum dominoque dedit consurgere mensa,

    qua celebrem mea vota lyra. quas solvere grates

    sufficiam? non, si pariter mihi vertice Iacto

    nectat odoratas et Smyrna et Mantua lauros,

    digna loquar, mediis videor discumbere in astris

    cum Iove et Iliaca porrectum sumere dextra

    immortale merum! steriles transmisimus annos:

    haec aevi mihi prima dies, hic limina vitae,

    tene ego. regnator terrarum orbisque subacti

    magne parens, te. spes hominum, te, cura deorum,

    cerno iacens? datur haec iuxta, datur ora tueri

    vina inter mensaeque et non adsurgere fas est?

    Tectum augustum, ingens, non centum insigne columnis,

    sed quantae superos caelumque Atlante remisso

    sustentare queant. stupet hoc vicina Tonantis

    regia, teque pari laetantur sede locatum

    numina, nec magnum properes escendere caelum 1;

    tanta patet moles effusaeque impetus aulae

    liberior campo multumque amplexus operti

    aetheros et tantum domino minor: ille penates

    implet et ingenti genio iuvat, aemulus illic

    mons Libys Iliacusque nitens et multa Syene

    et Chios et glaucae certantia Doridi saxa

    Lunaque portandis tantum suffecta columnis.

    longa supra species: fessis vix culmina prendas

    visibus auratique putes laquearia caeli.

    hic eum Romuleos proceres trabeataque Caesar

    agmina mille simul iussit discumbere mensis,

    ipsa sinus accincta Ceres Bacchusque laborat

    sufficere, aetherii felix sic orbita fluxit

    Triptolemi; sic vitifero sub palmite nudos

    umbravit colles et sobria rura Lyaeus.

    Sed mihi non epulas Indisque innixa columnis

    robora Maurorum famulasque ex ordine turmas,

    ipsum, ipsum cupido tantum spectare vaeavit

    tranquillam vultus et maiestate serena

    mulcentem radios summittentemque modeste

    fortunae vexilla suae; tamen ore nitebat

    dissimulatus honos, talem quoque barbarus hostis

    posset et ignotae conspectum agnoscere gentes.

    non aliter gelida Rhodopes in valle recumbit

    dimissis Gradivus equis; sic lubrica ponit

    membra Therapnaea resolutus gymnade Pollux,

    sic iacet ad Gangen Indis ululantibus Euhan,

    sic gravis Alcides post horrida iussa reversus

    gaudebat strato latus adclinare leoni,

    parva loquor necdum aequo tuos, Germanice, vultus:

    talis, ubi Oceani finem mensasque revisit

    Aethiopum sacro diffusus nectare vultus

    dux superum secreta iubet dare carmina Musas

    et Pallenaeos Phoebum laudare triumphos.

    Di tibi—namque animas saepe exaudire minores

    dicuntur—patriae bis terque exire senectae

    annuerint fines! rata numina miseris astris,

    templaque des habitesque domos! saepe annua pandas

    limina, saepe novo Ianum lictore salutes,

    saepe coronatis iteres quinquennia lustris!

    qua mihi felices epulas mensaeque dedisti

    sacra tuae. talis longo post tempore venit

    lux mihi. Troianae qualis sub collibus Albae,

    cum modo Germanas acies modo Daca sonantem

    proelia Palladio tua me manus induit auro.

    1. Via Domitiana Quis duri silicis gravisque ferri

    immanis sonus aequori propinquum

    saxosae latus Appiae replevit?

    certe non Libycae sonant catervae

    nec dux advena peierante bello

    Campanos quatit inquietus agros,

    nec frangit vada montibusque caesis

    inducit Nero sordidas paludes,

    sed qui limina bellicosa Iani

    iustis legibus et foro coronat,

    qui castae Cereri diu negata

    reddit iugera sobriasque terras,

    qui fortem vetat interire sexum

    et censor prohibet mares adultos

    pulchrae supplicium timere formae,

    qui reddit Capitolio Tonantem

    et Pacem propria domo reponit,

    qui genti patriae futura semper

    sancit lumina Flaviumque caelum 2:

    hic segnis populi vias gravatus

    et campos iter omne detinentes

    longos eximit ambitus novoque

    iniectu solidat graves harenas

    gaudens Euboicae domum Sibyllae

    Ganranosque sinus et aestuantes

    septem montibus admovere Baias.

    Hic quondam piger axe vectus uno

    nutabat cruce pendula viator

    sorbebatque rotas maligna tellus,

    et plebs in mediis Latina campis

    horrebat mala navigationis;

    nec cursus agiles, sed impeditum

    tardabant iter orbitae tacentes,

    dum pondus nimium querens sub alta

    repit languida quadrupes statera.

    at nunc, quae solidum diem terebat,

    horarum via facta vix duarum,

    non tensae volucrum per astra pennae

    nec velocius ibitis, carinae.

    Hic primus labor incohare sulcos

    et rescindere limites et alto

    egestu penitus cavare terras;

    mox haustas aliter replere fossas

    et summo gremium parare dorso,

    ne nutent sola, ne maligna sedes

    det pressis dubium cubile saxis;

    tunc umbonibus hinc et hinc coactis

    et crebris iter alligare gomphis.

    o quantae pariter manus laborant!

    hi caedunt nemus exuuntque montes,

    hi ferro scopulos trabesque levant;

    illi saxa ligant opusque texunt

    cocto pulvere sordidoque tofo;

    hi siccant bibulas manu lacunas

    et longe fluvios agunt minores.

    hae possent et Athon cavare dextrae

    et maestum pelagus gementis Helles

    intercludere ponte non natanti.

    his parvus, nisi di via vetarent,

    Inous freta miscuisset Isthmos.

    fervent litora mobilesque silvae,

    it longus medias fragor per urbes,

    atque echon simul hine et inde fractam

    Gauro Massicus uvifer remittit,

    miratur sonitum quieta Cyme

    et Literna palus pigerque Savo.

    At flavum caput umidumque late

    crinem mollibus impeditus ulvis

    Vulturnus levat ora maximoque

    pontis Caesarei reclinus arcu

    raucis talia faucibus redundat:

    ‘camporum bone conditor meorum,

    qui me vallibus aviis refusum

    et ripas habitare nescientem

    recti legibus alvei ligasti,

    et nunc ille ego turbidus minaxque,

    vix passus dubias prius carinas,

    iam pontem fero perviusque caleor;

    qui terras rapere et rotare silvas

    adsueram—pudet!—. amnis esse coepi;

    sed grates ago servitusque tanti est,

    quod sub te duce, te iubente cessi,

    quod tu maximus arbiter meaeque

    victor perpetuus legere ripae,

    et nunc limite me colis beato

    nec sordere sinis malumque late

    deterges sterilis soli pudorem,

    ne me pulvereum gravemque caelo

    Tyrrheni sinus obluat profundi,

    qualis Cinyphius tacente ripa

    Poenos Bagrada serpit inter agros,

    sed talis ferar, ut nitente cursu

    tranquillum mare proximumque possim

    puro gurgite provocare Lirim.’

    Haec amnis pariterque se levarat

    ingenti plaga marmorata dorso,

    huius ianua prosperumque limen

    arcus, belligeris ducis tropaeis

    et totis Ligurum nitens metallis,

    quantus nubila qui coronat imbri.

    illic flectitur excitus viator,

    illic Appia se dolet relinqui,

    tune velocior acriorque cursus,

    tunc ipsos iuvat impetus iugales;

    ceu fessis ubi remigum lacertis

    primae carbasa ventilatis, aurae,

    ergo omnes, age, quae sub axe primo

    Romani colitis fidem parentis,

    prono limite commeate gentes,

    Eoae citius venite laurus.

    nil obstat cupidis, nihil moratur:

    qui primo Tiberim relinquit ortu,

    primo vespere naviget Lucrinum.

    Sed quam fine viae recentis imo,

    qua monstrat veteres Apollo Cumas,

    albam crinibus infulisque cerno!

    visu fallimur? an sacris ab antris

    profert Chalcidicas Sibylla laurus?

    cedamus; chely, iam repone cantus:

    vates sanctior incipit, tacendum est.

    en! et colla rotat novisque late

    bacchatur spatiis viamque replet,

    tunc sic virgineo profatur ore:

    ‘dicebam, veniet—manete campi

    atque amnis—, veniet favente caelo,

    qui foedum nemus et putres harenas

    celsis pontibus et via levabit.

    en! hic est deus, hunc iubet beatis

    pro se Iuppiter imperare terris;

    quo non dignior has subit habenas,

    ex quo me duce praescios Averni

    Aeneas avide futura quaerens

    lucos et penetravit et reliquit.

    hic paci bonus, hic timendus armis,

    Natura melior potentiorque.

    hic si flammigeros teneret axes,

    largis, India, nubibus maderes.

    undaret Libye, teperet Haemus.

    salve, dux hominum et parens deorum,

    provisum mihi conditumque numen.

    nec iam putribus evoluta chartis

    sollemni prece quindecim virorum

    perlustra mea dicta, sed canentem

    ipsam comminus, ut mereris, audi.

    vidi quam seriem merentis aevi

    pronectant tibi candidae sorores:

    magnus te manet ordo saeculorum,

    natis longior abnepotibusque

    annos perpetua geres iuventa,

    quos fertur placidos adisse Nestor,

    quos Tithonia computat senectus

    et quantos ego Delium poposci.

    iuravit tibi iam nivalis Arctus,

    nunc magnos Oriens dabit triumphos.

    ibis qua vagus Hercules et Euhan

    ultra sidera flammeumque solem

    et Nili caput et nives Atlantis,

    et laudum cumulo beatus omni

    scandes belliger abnuesque currus;

    donec Troicus ignis et renatae

    Tarpeius pater intonabit aulae,

    haec donec via te regente terras

    annosa magis Appia senescat.’

    1. epistola ad Vitorium Marcellum Curre per Euboicos non segnis, cpistola, campos,

    hac ingressa vias, qua nobilis Appia crescit

    in latus et molles solidus premit agger harenas.

    atque ubi Romuleas velox penetraveris arces,

    continuo dextras flavi pete Thybridis oras.

    Lydia qua penitus stagnum navale coercet

    ripa suburbanisque vadum praetexitur hortis,

    illic egregium formaque animisque videbis

    Marcellum et celso praesignem vertice nosces.

    cui primam solito vulgi de more salutem,

    mox inclusa modis haec reddere verba memento:

    ‘Iam terras volucremque polum fuga veris aquosi

    laxat et Icariis caelum latratibus urit;

    ardua iam densae rarescunt moenia Romae,

    hos Praeneste sacrum, nemus hos glaciale Dianae,

    Algidus aut horrens aut Tuscula protegit umbra,

    Tiburis hi lucos Anienaque frigora captant.

    te quoque clamosae quaenam plaga mitior urbi

    subtrahit? aestivos quo decipis aere soles?

    quid? tuus ante omnis, tua cura potissima, Gallus,

    nec non noster amor—dubium morumne probandus

    ingeniine bonis—Latiis aestivat in oris

    anne metalliferae repetit iam moenia Lunae

    Tyrrhenasque domos? quod si tibi proximus haeret,

    non ego nunc vestro procul a sermone recedo;

    certum est, inde sonus geminas mihi circuit aures,

    sed tu, dum nimio possessa Hyperione flagrat

    torva Cleonaei iuba sideris, exue curis

    pectus et assiduo temet furare labori,

    et sontes operit pharetras arcumque retendit

    Parthus et Eleis auriga laboribus actos

    Alpheo permulcet equos et nostra fatescit

    laxaturque chelys: vires instigat alitque

    tempestiva quies, maior post otia virtus!

    talis cantata Briseide venit Achilles

    acrior et positis erupit in Hectora plectris.

    te quoque flammabit tacite repetita parumper

    desidia et solitos novus exultabis in actus,

    certe iam Latiae non miscent iurgia leges,

    et pacem piger annus habet messesque reversae

    dimisere forum, nec iam tibi turba reorum

    vestibulo querulique rogant exire clientes;

    cessat centeni moderatrix iudicis hasta,

    qua tibi sublimi iam nunc celeberrima fama

    eminet et iuvenis facundia praeterit annos.

    felix curarum, cui non Heliconia cordi

    serta nec imbelles Parnasi e vertice laurus,

    sed viget ingenium et magnos accinctus in usus

    fert animus quascumque vices: nos otia vitae

    solamur cantu ventosaque gaudia famae

    quaerimus, en egomet somnum et geniale secutus

    litus, ubi Ausonio se condidit hospita portu

    Parthenope, tenues ignavo pollice chordas

    pulso Maroneique sedens in margine templi

    sumo animum et magni tumidis adcanto magistri:

    at tu, si longi cursum dabit Atropos aevi,

    —detque, precor, Latiique ducis sic numina pergant,

    quem tibi posthabito studium est coluisse Tonante,

    quique tuos alio subtexit munere fasces

    et spatia obliquae mandat renovare Latinae!—

    forsitan Ausonias ibis frenare cohortes

    aut Rheni populos aut nigrae litora Thyles

    aut Histrum servare datur metuendaque portae

    limina Caspiacae. nec enim tibi sola potentis

    eloquii virtus: sunt membra accommoda bellis

    quique gravem tarde subeant thoraca lacerti:

    seu campo pedes ire pares, est agmina supra

    nutaturus apex; seu frena sonantia flectes,

    serviet asper equus, nos facta aliena canendo

    vergimur in senium: propriis tu pulcher in armis

    ipse canenda geres parvoque exempla parabis

    magna Getae, dignos quem iam nunc belliger actus

    poscit avus praestatque domi novisse triumphos,

    surge, agedum, iuvenemque, puer, deprende parentem,

    stemmate materno felix, virtute paterna.

    iam te blanda sinu Tyrio sibi Gloria felix

    educat et cunctas gaudet spondere curules.’—

    Haec ego Chalcidicis ad te, Marcelle, sonabam

    litoribus, fractas ubi Vesvius erigit iras,

    aemula Trinacriis volvens incendia flammis.

    mira fides! credetne virum ventura propago,

    cum segetes iterum, cum iam haec deserta virebunt,

    infra urbes populosque premi proavitaque fato

    rura abiisse pari ? necdum letale minari

    cessat apex. procul ista tuo sint fata Teati

    nec Marrucinos agat haec insania montes.

    Nunc si forte meis quae sint exordia musis

    scire petis, iam Sidonios emensa labores

    Thebais optato collegit carbasa portu

    Parnasique iugis silvaque Heliconide festis

    tura dedit flammis et virginis exta iuvencae

    votiferaque meas suspendit ab arbore vittas.

    nunc vacuos crines alio subit infula nexu:

    Troia quidem magnusque mihi temptatur Achilles,

    sed vocat arcitenens alio pater armaque monstrat

    Ausonii maiora ducis, trahit impetus illo

    iam pridem retrahitque timor, stabuntne sub illa

    mole umeri an magno vincetur pondere cervix?

    dic, Marcelle, feram? fluctus an sueta minores

    nosse ratis nondum Ioniis credenda periclis?

    Iamque vale et penitus voti tibi vatis honorem

    corde exire veta; nec enim Tirynthius almae

    parens amicitiae; cedet tibi gloria fidi

    Theseos, et lacerum qui circa moenia Troiae

    Priamiden caeso solacia traxit amico.

    1. ode lyrica ad Septimium Severum Parvi beatus ruris honoribus,

    qua prisca Teucros Alba colit lares,

    fortem atque facundum Severum

    non solitis fidibus saluto.

    iam trux ad Arctos Parrhasias hiems

    concessit altis obruta solibus,

    iam pontus ac tellus renident

    in Zephyros Aquilone fracto.

    nunc cuncta veris frondibus annuis

    crinitur arbos, nunc volucrum novi

    questus inexpertumque carmen,

    quod tacita statuere bruma.

    nos parca tellus pervigil et focus

    culmenque multo lumine sordidum

    solantur exemptusque testa

    qua modo ferbuerat Lyaeus.

    non mille balant lanigeri greges,

    nec vacca dulci mugit adultero,

    unique siquando canenti

    mutus ager domino reclamat.

    sed terra primis post patriam mihi

    dilecta curis: hic mea carmina

    regina bellorum virago

    Caesareo peramavit auro,

    cum tu sodalis dulce periculum

    conisus omni pectore tolleres,

    ut Castor ad cunctos tremebat

    Bebryciae strepitus harenae.

    tene in remotis Syrtibus avia

    Leptis creavit? iam feret Indicas

    messes odoratisque rara

    cinnama praeripiet Sabaeis.

    quis non in omni vertice Romuli

    reptasse dulcem Septimium putet?

    quis fonte Iuturnae relictis

    uberibus neget esse pastum?

    nec mira virtus: protinus Ausonum

    portus vadosae nescius Africae

    intras adoptatusque Tuscis

    gurgitibus puer innatasti.

    hinc parvus inter pignora curiae

    contentus artae lumine purpurae

    crescis, sed immensos labores

    indole patricia secutus.

    non sermo Poenus, non habitus tibi,

    externa non mens: Italus, Italus,

    sunt Urbe Romanisque turmis,

    qui Libyam deceant alumni.

    est et frementi vox hilaris foro,

    venale sed non eloquium tibi;

    ensisque vagina quiescit,

    stringere ni iubeant amici.

    sed rura cordi saepius et quies,

    nunc in paternis sedibus et solo

    Veiente, nunc frondosa supra

    Hernica. nunc Curibus vetustis.

    hic plura pones vocibus et modis

    passu solutis, sed memor interim

    nostri verecundo latentem

    barbiton ingemina sub antro.

    1. Hercules Epitrapezios novi vindicis Forte remittentem curas Phoeboque levatum

    pectora, cum patulis tererem vagus otia Saeptis

    iam moriente die, rapuit me cena benigni

    Vindicis, haec imos animi perlapsa recessus

    inconsumpta manet, neque enim ludibria ventris

    hausimus aut epulas diverso a sole petitas

    vinaque perpetuis aevo certantia fastis,

    a miseri, quos nosse iuvat quid Phasidis ales

    distet ab hiberna Rhodopes grue, quis magis anser

    exta ferat, cur Tuscus aper generosior Umbro,

    lubrica qua recubent conchylia mollius alga:

    nobis verus amor medioque Helicone petitus

    sermo hilaresque ioci brumalem absumere noctem

    suaserunt mollemque oculis expellere somnum,

    donec ab Elysiis prospexit sedibus alter

    Castor et hesternas risit Tithonia mensas.

    o bona nox iunctaque utinam Tirynthia luna!

    nox et Erythraeis Thetidis signanda lapidis

    et memoranda diu geniumque habitura perennem!

    mille ibi tunc species aerisque eborisque vetusti

    atque locuturas mentito corpore ceras

    edidici. quis namque oculis certaverit usquam

    Vindicis, artificum veteres agnoscere ductus

    et non inscriptis auctorem reddere signis?

    hic tibi quae docto multum vigilata Myroni

    aera, laboriferi vivant quae marmora caelo

    Praxitelis, quod ebur Pisaeo pollice rasum,

    quid Polyeliteis iussum spirare caminis,

    linea quae veterem longe fateatur Apellen,

    monstrabit: namque haec, quotiens chelyn exuit, illi

    desidia est, hic Aoniis amor avocat antris.

    Haec inter castae genius tutelaque mensae

    Amphitryoniades multo mea cepit amore

    pectora nec longo satiavit lumina visu:

    tantus honos operi finesque inclusa per artos

    maiestas! deus ille, deus! seseque videndum

    indulsit, Lysippe, tibi parvusque videri

    sentirique ingens! et eum mirabilis intra

    stet mensura pedem, tamen exclamare libebit,

    si visus per membra feres: ‘hoc pectore pressus

    vastator Nemees, haec exitiale ferebant

    robur et Argoos frangebant brachia remos.’

    a! spatio tam magna brevi mendacia formae!

    quis modus in dextra, quanta experientia docti

    artificis curis, pariter gestamina mensae

    fingere et ingentes animo versare colossos!

    tale nec Idaeis quicquam Telchines in antris

    nec stolidus Brontes nec, qui polit arma deorum,

    Lemnius exigua potuisset ludere massa.

    nec torva effigies epulisque aliena remissis,

    sed qualem parci domus admirata Molorchi

    aut Aleae lucis vidit Tegeaea sacerdos;

    qualis et Oetaeis emissus in astra favillis

    nectar adhuc torva laetus Iunone bibebat:

    sic mitis vultus, veluti de pectore gaudens,

    hortatur mensas, tenet haec marcentia fratris

    pocula, at haec clavae meminit manus; aspera sedis

    sustinet et cultum Nemeaeo tegmine saxum.

    Digna operi fortuna sacro. Pellaeus habebat

    regnator laetis numen venerabile mensis

    et comitem occasus secum portabat et ortus,

    praestabatque libens modo qua diademata dextra

    abstulerat dederatque et magnas verterat urbes,

    semper ab hoc animos in crastina bella petebat,

    huic acies semper victor narrabat opimas,

    sive catenatos Bromio detraxerat Indos

    seu elusam magna Babylona refregerat hasta

    seu Pelopis terras libertatemque Pelasgam

    obruerat bello; magnoque ex agmine laudum

    fertur Thebanos tantum excusasse triumphos.

    ille etiam, magnos Fatis rumpentibus actus,

    cum trahere! letale merum, iam mortis opaca

    nube gravis vultus alios in numine caro

    aeraque supremis timuit sudantia mensis.

    Mox Nasamoniaeo decus admirabile regi

    possessum; fortique deo libavit honores

    semper atrox dextra periuroque ense superbus

    Hannibal. Italicae perfusum sanguine gentis

    diraque Romuleis portantem incendia tectis

    oderat, et cum epulas, et eum Lenaea dicaret

    dona. deus castris maerens comes ire nefandis,

    praecipue cum sacrilega face miscuit arces

    ipsius immeritaeque domos ac templa Sagunti

    polluit et populis furias immisit honestas.

    Nec post Sidonii letum ducis aere potita

    egregio plebeia domus, convivia Syllae

    ornabat semper claros intrare penates

    adsuetum et felix dominorum stemmate signum.

    Nunc quoque, si mores humanaque pectora curae

    nosse deis: non aula quidem, Tirynthie, nec te

    regius ambit honos, sed casta ignaraque culpae

    mens domini, cui prisca fides coeptaeque perenne

    foedus amicitiae, scit adhuc florente sub aevo

    par magnis Vestinus avis, quem nocte dieque

    spirat et in carae vivit complexibus umbrae.

    hic igitur tibi laeta quies, fortissime divum,

    Alcide, nec bella vides pugnasque feroces,

    sed chelyn et vittas et amantes carmina laurus.

    hic tibi solemni memorabit carmine, quantus

    Iliacas Geticasque domos quantusque nivalem

    Stymphalon quantusque iugis Erymanthon aquosis

    terrueris quem te pecoris possessor Hiberi,

    quem tulerit saevae Mareoticus arbiter arae.

    hic penetrata tibi spoliataque limina mortis

    concinet et flentes Libyae Scythiaeque puellas.

    nec te regnator Macetum nec barbarus umquam

    Hannibal aut saevi posset vox horrida Syllae

    his celebrare modis, certe tu, muneris auctor,

    non aliis malles oculis, Lysippe. probari.

    1. ode lyrica ad Vibium Maximum Iam diu lato satiata campo

    fortis heroos. Erato, labores

    differ atque ingens opus in minores

    contrahe gyros;

    tuque, regnator lyricae cohortis,

    da novi paulum mihi iura plectri,

    si tuas cantu Latio sacravi,

    Pindare, Thebas:

    Maximo carmen tenuare tempto;

    nunc ab intonsa capienda myrto

    serta, nunc maior sitis et bibendus

    castior amnis.

    quando te dulci Latio remittent

    Dalmatae montes, ubi Dite viso

    pallidus fossor redit erutoque

    concolor auro?

    ecce me natum propiore terra

    non tamen portu retinent amoeno

    desides Baiae liticenve notus

    Hectoris armis.

    torpor est nostris sine te Camenis,

    tardius sueto venit ipse Thymbrae

    rector et primis meus ecce metis

    haeret Achilles.

    quippe te fido monitore nostra

    Thebais multa cruciata lima

    temptat audaci fide Mantuanae

    gaudia famae.

    sed damus lento veniam, quod alma

    prole fundasti vacuos penates,

    o diem laetum! venit ecce nobis

    Maximus alter!

    orbitas omni fugienda nisu,

    quam premit votis inimicus heres,

    optimo poscens—pudet heu!—propinquum

    funus amico.

    orbitas nullo tumulata fletu:

    stat domo capta cupidus superstes

    imminens leti spoliis et ipsum

    computat ignem.

    duret in longum generosus infans,

    perque non multis iter expeditum

    crescat in mores patrios avumque

    provocet actis!

    tu tuos parvo memorabis enses,

    quos ad Eoum tuleris Orontem

    signa frenatae moderatus alae

    Castore dextro;

    ille ut invicti rapidum secutus

    Caesaris fulmen refugis amaram

    Sarmatis legem dederit, sub uno

    vivere caelo.

    sed tuas artes puer ante discat,

    omne quis mundi senium remensus

    orsa Sallusti brevis et Timavi

    reddis alumnum.

    1. gratulatio ad Iulium Menecraten Pande fores superum vittataque templa Sabaeis

    nubibus et pecudum fibris spirantibus imple,

    Parthenope; clari genus ecce Menecratis auget

    tertia iam soboles. procerum tibi nobile vulgus

    crescit et insani solatur damna Vesaevi.

    nec solum festas secreta Neapolis aras

    ambiat: et socii portus dilectuque initi

    terra Dieareheo nec non plaga cara madenti

    Surrentina deo sertis altaria cingat,

    materni qua litus avi, quem turba nepotum

    circuit et similes contendit reddere vultus,

    gaudeat et Libyci praesignis avunculus hasta,

    quaeque sibi genitos putat attollitque benigno

    Polla sinu. macte, o iuvenis, qui tanta merenti

    lumina das patriae, dulci tremit ecce tumultu

    tot dominis clamata domus, procul atra recedat

    Invidia atque alio liventia pectora flectat:

    his senium longaeque decus virtutis et alba

    Atropos et patrius laurus promisit Apollo,

    ergo quod Ausoniae pater augustissimus urbis

    ius tibi tergeminae dederat laetabile prolis,

    omen erat. venit totiens Lucina piumque

    intravit repetita larem, sic fertilis, oro,

    stet domus et donis numquam mutata sacratis.

    macte, quod et proles tibi saepius aucta virili

    robore, sed iuveni laetanda et virgo parenti

    —aptior his virtus, citius dabit illa nepotes—,

    qualis maternis Helene iam digna palaestris

    inter Amyclaeos reptabat candida fratres;

    vel qualis caeli facies, ubi nocte serena

    admovere iubar mediae duo sidera lunae.

    Sed queror haud faciles, iuvenum rarissime, questus

    irascorque etiam, quantum irascuntur amantes,

    tantane me decuit vulgari gaudia fama

    noscere? cumque tibi vagiret tertius infans,

    protinus ingenti non venit nuntia cursu

    littera, quae festos cumulare altaribus ignes

    et redimire chelyn postesque ornare iuberet

    Albanoque caelum sordentem promere fumo

    et cantu signare diem, sed tardus inersque

    nunc demum mea vota cano? tua culpa tuusque

    hic pudor, ulterius sed enim producere questus

    non licet; en hilaris circumstat turba tuorum

    defensatque patrem, quem non hoc agmine vineas?

    Di patrii, quos auguriis super aequora magnis

    litus ad Ausonium devexit Abantia classis,

    tu, ductor populi longe migrantis, Apollo,

    cuius adhuc volucrem laeva cervice sedentem

    respiciens blande felix Eumelis adorat,

    tuque, Actaea Ceres, cursu cui semper anhelo

    votivam taciti quassamus lampada mystae,

    et vos, Tyndaridae, quos non horrenda Lycurgi

    Taygeta umbrosaeque magis coluere Therapnae:

    hos cum plebe sua, patrii, servate penates,

    sint, qui fessam aevo crebrisque laboribus urbem

    voce opibusque iuvent viridique in nomine servent.

    his placidos genitor mores largumque nitorem

    monstret avus, pulchrae studium virtutis uterque,

    quippe et opes et origo sinunt hanc lampade prima

    patricias intrare fores, hos pube sub ipsa,

    si modo prona bonis invicti Caesaris adsint

    numina, Romulei limen pulsare senatus.

    1. hendecasyllabi iocosi ad Plotium Grypum Est sane iocus iste, quod libellum

    misisti mihi, Grype, pro libello,

    urbanum tamen hoc potest videri,

    si post hoc aliquid mihi remittas;

    nam si ludere, Grype, perseveras,

    non ludis, licet, ecce, computemus!

    noster purpureus novusque charta

    et binis decoratus umbilicis,

    praeter me mihi constitit decussis 1:

    tu rosum tineis situque putrem,

    quales aut Libycis madent olivis

    aut tus Niliacum piperve servant

    aut Byzantiacos colunt lacertos,

    nec saltem tua dicta continentem,

    quae trino iuvenis foro tonabas,

    aut centum prope iudices, priusquam

    te Germanicus arbitrum sequenti

    annonae dedit omniumque late

    praefecit stationibus viarum,

    sed Bruti senis oscitationes

    de capsa miseri libellionis

    emptum plus minus asse Gaiano,

    donas. usque adeone defuerunt

    caesis pillea suta de lacernis

    vel mantelia luridaeve mappae,

    chartae, Thebaicaeve Caricaeve?

    nusquam turbine conditus ruenti

    primorum globus atque cottanorum?

    non enlychnia sicca, non replictae

    bulborum tunicae? nec ova tantum

    nec lenes halicae nec asperum far?

    nusquam Cinyphiis vagata campis

    curvarum domus uda coclearum?

    non lardum grave debilisve perna?

    non lucanica, non graves falisei,

    non sal oxyporumve caseusve,

    aut panes viridantis aphronitri

    vel passum psithiis suis recoetum,

    dulei defruta vel lutosa caeno?

    quantum nec dare cereos olentes,

    cultellum tenuesve codicillos?

    ollares, rogo, non licebat uvas,

    Cumano patinas in orbe tortas

    aut unam dare synthesin—quid horres?—

    alborum calicum atque caccaborum?

    sed certa velut aequus in statera,

    nil mutas, sed idem mihi rependis.

    quid si, cum bene mane semicrudus

    inlatam tibi dixero salutem,

    et tu me vicibus domi salutes?

    aut, cum me dape iuveris opima,

    exspectes similes et ipse cenas?

    irascor tibi, Grype. sed valebis;

    tantum ne mihi, quo soles lepore,

    et nunc hendecasyllabos remittas.