Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Silvae

    Book 5

    Statius

    1 hr 10 min

    pr. Statius Abascanto suo salutem

    Omnibus affectibus prosequenda sunt bona exempla, cum publice prosint. Pietas, quam Priscillae tuae praestas, et morum tuorum pars et nulli non conciliare te, praecipue marito, potest. Uxorem enim vivam amare voluptas est, defunctam religio. Ego tamen huic operi non ut unus e turba nec tantum quasi officiosus adsilui. Amavit enim uxorem meam Priscilla et amando fecit mihi illam probatiorem; post hoc ingratus sum, si lacrimas tuas transeo. Praeterea latus omne divinae domus semper demereri pro mea mediocritate conitor. Nam qui bona fide deos colit, amat et sacerdotes. Sed quamvis propiorem usum amicitiae tuae iampridem cuperem, mallem tamen nondum invenisse materiam.

    1. epicedion in Priscillam Si manus aut similes docilis mihi fingere ceras

    aut ebur impressis aurumve animare figuris,

    hinc. Priscilla, tuo solacia grata marito

    conciperem. namque egregia pietate meretur,

    ut vel Apelleo vultus signata colore,

    Phidiaca vel nata manu reddare dolenti.

    sic auferre rogis umbram conatur et ingens

    certamen cum Morte gerit curasque fatigat

    artificum inque omni te quaerit amare metallo.

    sed mortalis honos, agilis quem dextra laborat.

    nos tibi. laudati iuvenis rarissima coniunx,

    longa nec obscurum finem latura perenni

    temptamus dare iusta lyra. modo dexter Apollo

    quique venit iuncto mihi semper Apolline Caesar

    annuat: haud alio melius condere sepulcro.

    Sera quidem tanto struitur medicina dolori,

    altera cum volucris Phoebi rota torqueat annum;

    sed cum plaga recens et adhuc in vulnere primo

    nigra domus, miseram quis tunc accessus ad aurem

    coniugis orbati? tunc flere et scindere vestes

    et famulos lassare greges et vincere planctus

    Fataque et iniustos rabidis pulsare querelis

    caelicolas solamen erat. licet ipse levandos

    ad gemitus silvis comitatus et amnibus Orpheus

    adforet atque omnis pariter matertera vatem,

    omnis Apollineus tegeret Bacchique sacerdos:

    nil cantus, nil fila deis pallentis A verni

    Eumenidumque audita comis mulcere valerent:

    tantus in attonito regnabat pectore luctus!

    nunc etiam ad planctus refugit iam plana cicatrix,

    dum canimus, gravibusque oculis uxorius instat

    imber, habentne pios etiamnum haec lumina fletus?

    mira fides! citius genetrix Sipyleia fertur

    exhausisse genas, citius Tithonida maesti

    deficient rores aut exsatiata fatiscet

    mater Achilleis hiemes adfrangere bustis.

    macte animi! notat ista deus, qui flectit habenas

    orbis et humanos propior Iove digerit actus,

    maerentemque videt: lectique arcana ministri!

    hinc etiam documenta capit, quod diligis umbram

    et colis exsequias. hic est castissimus ardor,

    hic amor a domino meritus censore probari.

    Nec mirum, si vos collato pectore mixtos

    iunxit inabrupta Concordia longa catena,

    illa quidem nuptumque prior taedasque marito

    passa alio, sed te ceu virginitate iugatum

    visceribus totis animaque amplexa fovebat;

    qualiter aequaevo sociatam palmite vitem

    ulmus amat miscetque nemus ditemque precatur

    autumnum et caris gaudet redimita racemis.

    laudantur proavis seu pulchrae munere formae,

    quae morum caruere bonis, falsoque potentes

    laudis egent verae: tibi quamquam et origo niteret

    et felix species multumque optanda maritis,

    ex te maior honos, unum novisse cubile,

    unum secretis agitare sub ossibus ignem,

    illum nec Phrygius vitiasset raptor amorem

    Dulichiive proci nec qui fraternus adulter

    casta Mycenaeo conubia polluit auro.

    si Babylonos opes, Lydae si pondera gazae

    Indorumque dares Serumque Arabumque potentes

    divitias, mallet eum paupertate pudiea

    intemerata mori vitamque rependere famae,

    nec frons triste rigens nimiusque in moribus horror,

    sed simplex hilarisque fides et mixta pudori

    gratia, quod si anceps metus ad maiora vocasset,

    illa vel armiferas pro coniuge laeta catervas

    fulmineosque ignes mediique pericula ponti

    exciperet, melius, quod non adversa probarunt,

    quae tibi cura tori. quantus pro coniuge pallor!

    sed meliore via dextros tua vota marito

    promeruere deos. dum nocte dieque fatigas

    numina, dum cunctis supplex advolveris aris

    et mitem genium domini praesentis adoras.

    audita es. venitque gradu Fortuna benigne

    vidit quippe pii iuvenis navamque quietem

    intactamque fidem succinctaque pectora curis

    et vigiles sensus et digna evolvere tantas

    sobria corda vices, vidit, qui cuncta suorum

    novit et inspectis ambit latus omne ministris.

    nec mirum: videt ille ortus obitusque, quid auster,

    quid boreas hibernus agat, ferrique togaeque

    consilia atque ipsam mentem probat, ille subactis

    molem immensam umeris et vix tractabile pondus

    imposuit—nec enim numerosior altera sacra

    cura domo—. magnum late dimittere in orbem

    Romulei mandata ducis viresque modosque

    imperii tractare manu; quae laurus ab arcto,

    quid vagus Euphrates,quid ripa binominis Histri,

    quid Rheni vexilla ferant, quantum ultimus orbis

    cesserit et refugo circumsona gurgite Thyle—

    omnia nam laetas pila attollentia frondes,

    nullaque famosa signatur lancea penna—

    praeterea, fidos dominus si dividat enses,

    pandere quis centum valeat frenare, maniplos

    inter missus eques, quis praecepisse cohorti,

    quem deceat clari praestantior ordo tribuni,

    quisnam frenigerae signum dare dignior alae;

    mille etiam praenosse vices, an merserit agros

    Nilus, an imbrifero Libye sudaverit austro;

    cunctaque si numerem, non plura interprete virga

    nuntiat ex celsis ales Tegeaticus astris

    quaeque cadit liquidas Iunonia virgo per auras

    et picturato pluviam ligat aera gyro

    quaeque tuas laurus volucri, Germanice, cursu

    Fama vehit praegressa diem tardumque sub astris

    Arcada et in medio linquit Thaumantida caelo.

    Qualem te superi, Priscilla, hominesque benigno

    aspexere die, cum primum ingentibus actis

    admotus coniunx! vicisti gaudia paene

    ipsius, effuso dum pectore prona sacratos

    ante pedes avide domini tam magna merentis

    volvens. Aonio non sic in vertice gaudet,

    quam pater arcani praefecit hiatibus antri

    Delius, aut primi cui ius venerabile thyrsi

    Bacchus et attonitae tribuit vexilla catervae.

    nec tamen hinc mutata quies probitasve secundis

    intumuit: tenor idem animo moresque modesti

    fortuna crescente manent, fovet anxia curas

    coniugis hortaturque simul flectitque labores.

    ipsa dapes modicas et sobria pocula tradit,

    exemplumque ad erile monet; velut Apula coniunx

    agricolae parci vel sole infecta Sabina,

    quae videt emeriti iam prospectantibus astris

    tempus adesse viri, propere mensasque torosque

    instruit exspectatque sonum redeuntis aratri.

    parva loquor, tecum gelidas comes illa per arctos

    Sarmaticasque hiemes Histrumque et pallida Rheni

    frigora, tecum omnes animo durata per aestus

    et, si castra darent, vellet gestare pharetras,

    vellet Amazonia latus intercludere pelta;

    dum te pulverea bellorum nube videret

    Caesarei prope fulmen equi divinaque tela

    vibrantem et magnae sparsum sudoribus hastae.

    Hactenus alma chelys. tempus nunc ponere frondes,

    Phoebe, tuas maestaque comam damnare cupresso.

    quisnam impacata consanguinitate ligavit

    Fortunam Invidiamque deus? quis iussit iniquas

    aeternum bellare deas? nullamne notabit

    illa domum, torvo quam non haec lumine Agat

    protinus et saeva proturbet gaudia dextra?

    florebant hilares inconcussique penates:

    nil maestum, quid enim, quamvis infida levisque,

    Caesare tam dextro posset Fortuna timeri?

    invenere viam liventia Fata, piumque

    intravit vis saeva larem, sic plena maligno

    adflantur vineta noto. sic alta senescit

    imbre seges nimio, rapidae sic obvia puppi

    invidet et velis adnubilat aura secundis,

    carpitur eximium Fato Priscilla decorem;

    qualiter alta comam silvarum gloria pinus

    seu Iovis igne malo seu iam radice soluta

    deficit et nulli spoliata remurmurat aurae,

    quid probitas aut casta fides, quid numina prosunt

    culta deum? furvae miseram circum undique leti

    vallavere plagae, tenduntur dura sororum

    licia et exacti superest pars ultima fili.

    nil famuli coetus, nil ars operosa medentum

    auxiliata malis: comites tamen undique ficto

    spem simulant vultu, flentem notat illa maritum,

    ille modo infernae nequiquam flumina Lethes

    incorrupta rogat, nunc anxius omnibus aris

    inlacrimat signatque fores et pectore terget

    limina; nunc magni vocat exorabile numen

    Caesaris, heu durus fati tenor! estne quod illi

    non liceat? quantae poterant mortalibus annis

    accessisse morae, si tu, pater, omne teneres

    arbitrium? caeco gemeret Mors elusa barathro

    longius et vacuae posuissent stamina Parcae.

    Iamque cadunt vultus oculisque novissimus error

    obtunsaeque aures, nisi cum vox sola mariti

    noscitur; illum unum media de morte reversa

    mens videt, illum aegris circumdat fortiter ulnis

    immotas obversa genas, nec sole supremo

    lumina, sed dulci mavult satiare marito.

    tum sic unanimum moriens solatur amantem:

    ‘pars animae victura meae, cui linquere possim

    o utinam, quos dura mihi rapit Atropos, annos:

    parce, precor, lacrimis, saevo ne concute planctu

    pectora, nec crucia fugientem coniugis umbram.

    linquo equidem thalamos, salvo tamen ordine mortis,

    quod prior: exegi longa potiora senecta

    tempora; vidi omni pridem te flore nitentem,

    vidi altae propius propiusque accedere dextrae,

    non in te fatis, non iam caelestibus ullis

    arbitrium: mecum ista fero. tu limite coepto

    tende libens sacrumque latus geniumque potentem

    inrequietus ama, nunc, quod cupis ipse iuberi,

    da Capitolinis aeternum sedibus aurum,

    quo niteat sacri centeno pondere vultus

    Caesaris et propriae signet cultricis amorem

    sic ego nec Furias nec deteriora videbo

    Tartara et Elysias felix admittar in oras.’

    haec dicit labens sociosque amplectitur artus

    haerentemque animam non tristis in ora mariti

    transtulit et cara pressit sua lumina dextra.

    At iuvenis magno flammatus pectora luctu

    nunc implet saevo viduos clamore penates,

    nunc ferrum laxare cupit, nunc ardua tendit

    in loca—vix retinent comites—. nunc ore ligato

    incubat amissae mersumque in corde dolorem

    saevus agit, qualis conspecta coniuge segnis

    Odrysius vates positis ad Strymona plectris

    obstupuit tristemque rogum sine carmine flevit,

    ille etiam erecte rupisset tempora vitae.

    ne tu Tartareum chaos incomitata subires,

    sed prohibet mens fida ducis mirandaque sacris

    imperiis et maior amor.Quis carmine digno

    exsequias et dona malae feralia pompae

    perlegat? omne illic stipatum examine longo

    ver Arabum Cilicumque fluit floresque Sabaei

    Indorumque arsura seges praereptaque templis

    tura Palaestinis, simul Hebraeique liquores

    Coryciaeque comae Cinyreaque germina: et altis

    ipsa toris Serum Tyrioque umbrata recumbit

    tegmine, sed toto spectatur in agmine coniunx

    solus;. in hunc magnae flectuntur lumina Romae

    ceu iuvenes natos suprema ad busta ferentem:

    is dolor in vultu, tantum crinesque genaeque

    noctis habent, illam tranquillo fine solutam

    felicemque vocant, lacrimas fudere marito.

    Est locus, ante urbem qua primum nascitur ingens

    Appia quaque Italo gemitus Almone Cybebe

    ponit et Idaeos iam non reminiscitur amnes,

    hic te Sidonio velatam molliter ostro

    eximius coniunx—nec enim fumantia busta

    clamoremque rogi potuit perferre—beato

    composuit. Priscilla, toro. nil longior aetas

    carpere, nil aevi poterunt vitiare labores

    siccatam membris: tantas venerabile marmor

    spirat opes. mox in varias mutata novaris

    effigies: hoc aere Ceres, hoc lucida Gnosis,

    illo Maia tholo, Venus hoc non improba saxo.

    accipiunt vultus haud indignata decoros

    numina: circumstant famuli consuetaque turba

    obsequiis, tunc rite tori mensaeque parantur

    assiduae. domus ista, domus! quis triste sepulcrum

    dixerit? hae merito visa pietate mariti

    protinus exclames: ‘est hic, agnoseo, minister

    illius, aeternae modo qui sacraria genti

    condidit inque alio posuit sua sidera caelo.’

    sic, ubi magna novum Phario de litore puppis

    solvit iter iamque innumeros utrimque rudentes

    lataque veliferi porrexit brachia mali

    invasitque vias, it eodem angusta phaselos

    aequore et immensi partem sibi vindieat austri.

    Quid nunc immodicos, iuvenum lectissime, fletus

    corde foves longumque vetas exire dolorem?

    nempe times, ne Cerbereos Priscilla tremescat

    latratus? tacet ille piis! ne tardior adsit

    navita proturbetque vadis? vehit ille merentes

    protinus et manes placidus locat hospite cumba,

    praeterea, si quando pio laudata marito

    umbra venit, iubet ire faces Proserpina laetas

    egressasque sacris veteres heroidas antris

    lumine purpureo tristes laxare tenebras

    sertaque et Elysios animae praesternere flores,

    sic manes Priscilla subit; ibi supplice dextra

    pro te Fata rogat, reges tibi tristis Averni

    placat, ut expletis humani finibus aevi

    paeantem terras dominum iuvenemque relinquas

    ipse senex! certae iurant in vota sorores.

    1. laudes Crispini Vetti Bolani filii Rura meus Tyrrhena petit saltusque Tagetis

    Crispinus; nec longa mora est aut avia tellus,

    sed mea secreto velluntur pectora morsu,

    udaque turgentes impellunt lumina guttas,

    ceu super Aegaeas hiemes abeuntis amici

    vela sequar spectemque ratem iam fessus ab altis

    rupibus atque oculos longo querar aere vinci.

    Quid ': si militiae iam te, puer inelite, primae

    clara rudimenta et castrorum dulce voearet

    auspicium, quanto manarent gaudia fletu

    quosve darem amplexus! etiamne optanda propinquis

    tristia: et octonos bis iam tibi circuit orbes

    vita. sed angustis animus robustior annis,

    succumbitque oneri et mentem sua non capit aetas,

    nec mirum: non te series inhonora parentum

    obscurum proavis et priscae lucis egentem

    plebeia de stirpe tulit: non sanguine cretus

    turmali trabeaque recens et paupere clavo

    augustam sedem et Latii penetrale senatus

    advena pulsasti, sed praecedente tuorum

    agmine. Romulei qualis per iugera circi,

    cum pulcher visu, titulis generosus avitis

    exspectatur equus, cuius de stemmate longo

    felix demeritos habet admissura parentes,

    illum omnes acuunt plausus, illum ipse volantem

    pulvis et incurvae gaudent agnoscere metae:

    sic te, clare puer, genitum sibi curia sensit,

    primaque patricia clausit vestigia luna.

    mox Tyrios ex more sinus tunicamque potentem

    agnovere umeri, sed enim tibi magna parabat

    ad titulos exempla pater, quippe ille iuventam

    protinus ingrediens pharetratum invasit Araxen

    belliger indoeilemque fero servire Neroni

    Armeniam, rigidi summam Mavortis agebat

    Corbulo, sed comitem belli sociumque laborum

    ille quoque egregiis multum miratus in armis

    Bolanum; atque illi curarum asperrima suetus

    credere partirique metus, quod tempus amicum

    fraudibus, exserto quaenam bona tempora bello,

    quae suspecta fides aut quae fuga vera ferocis

    Armenii. Bolanus iter praenosse timendum,

    Bolanus tutis iuga quaerere commoda castris,

    metiri Bolanus agros, aperire malignas

    torrentum nemorumque moras tantamque verendi

    mentem implere ducis iussisque ingentibus unus

    sufficere, ipsa virum norat iam barbara tellus,

    ille secundus apex bellorum et proxima cassis,

    sic Phryges attoniti, quamquam Nemeaea viderent

    arma Cleonaeusque acies impelleret arcus,

    pugnante Alcide tamen et Telamona timebant.

    disce, puer,—nec enim externo monitore petendus

    virtutis tibi pulcher amor: cognata ministret

    laus animos, aliis Decii reducesque Camilli

    monstrentur—tu disce patrem, quantusque negantem

    fluctibus occiduis fesso usque Hyperione Thylen

    intrant mandata gerens quantusque potentis

    mille urbes Asiae sortito rexerit anno,

    imperium mulcente toga. bibe talia pronis

    auribus, haec certent tibi conciliare propinqui,

    haec iterent comites praecepta senesque paterni.

    Iamque alio moliris iter nec deside passu

    ire paras; nondum validae tibi signa iuventae

    inrepsere genis, et adhuc tenor integer aevi.

    nec genitor iuxta; fatis namque haustus iniquis

    occidit et geminam prolem sine praeside linquens.

    nec saltem teneris ostrum puerile lacertis

    exuit albentique umeros induxit amictu,

    quem non corrupit pubes effrena novaeque

    libertas properata togae! ceu nescia falcis

    silva comas tollit fructumque exspirat in umbras.

    at tibi Pieriae tenero sub pectore curae

    et pudor et docti legem sibi dicere mores;

    tunc hilaris probitas et frons tranquilla nitorque

    luxuriae confine tenens pietasque per omnes

    dispensata modos; aequaevo cedere fratri

    mirarique patrem miseraeque ignoscere matri,

    admonuit fortuna domus, tibine illa nefanda

    pocula letalesque manu componere sucos

    evaluit, qui voce potes praevertere morsus

    serpentum atque omnes vultu placare novercas?

    infestare libet manes meritoque precatu

    pacem auferre rogis; sed te. puer optime, cerno

    flectentem visus et talia dicta parantem:

    ‘parce, precor, cineri: fatum illud et ira nocentum

    Parcarum crimenque dei, mortalia quisquis

    pectora sero videt nec primo in limine sistit

    conatus scelerum atque animos infanda parantes.

    excidat illa dies aevo nec postera credant

    saecula! nos certe taceamus et obruta multa

    nocte tegi propriae patiamur crimina gentis.

    exegit poenas, hominum cui cura suorum,

    quo Pietas auctore redit terrasque revisit,

    quem timet omne nefas, satis haec lacrimandaque nobis

    ultio, quin saevas utinam exorare liceret

    Eumenidas timidaeque avertere Cerberon umbrae

    immemoremque tuis citius dare manibus amnem.’

    Macte animo, iuvenis! sed crescunt crimina matris,

    nec tantum pietas, sed protinus ardua virtus

    affectata tibi. nuper cum forte sodalis

    immeritae falso palleret crimine famae

    erigeretque forum succinctaque iudice multo

    surgeret et castum vibraret Iulia fulmen:

    tu. quamquam non ante forum legesque severas

    passus, sed tacita studiorum occultus in umbra,

    defensare metus adversaque tela subisti

    pellere, inermis adhuc et tiro. paventis amici,

    haud umquam tales aspexit Romulus annos

    Dardaniusque senex medii bellare togata

    strage fori. stupuere patres temptamina tanta

    conatusque tuos, nec te reus ipse timebat.

    par vigor et membris, promptaeque ad fortia vires

    sufficiunt animo atque ingentia iussa sequuntur

    ipse ego te nuper Tiberino in litore vidi,

    qua Tyrrhena vadis Laurentibus aestuat unda,

    tendentem cursus vexantemque ilia nuda

    calce ferocis equi, vultu dextraque minacem:

    —si qua fides dictis, stupui armatumque putavi—:

    Gaetulo sic pulcher equo Troianaque quassans

    tela novercales ibat venator in agros

    Ascanius miseramque patri flagrabat Elissam;

    Troilus haud aliter gyro leviore minantes

    eludebat equos aut quem de turribus altis

    Arcadas Ogygio versantem in pulvere metas

    spectabant Tyriae non torvo lumine matres.

    Ergo age iam magno—ducis indulgentia pulsat

    certaque dat votis hilaris vestigia frater—

    surge animo et fortes castrorum concipe curas,

    monstrabunt acies Mavors Actaeaque virgo,

    flectere Castor equos, umeris quatere arma Quirinus,

    qui tibi tam tenero permisit plaudere collo

    nubigenas clipeos intactaque caedibus arma.

    Quasnam igitur terras, quem Caesaris ibis in orbem?

    Arctoosne amnes et Rheni fracta natabis

    flumina an aestiferis Libyae sudabis in arvis?

    an iuga Pannoniae mutatoresque domorum

    Sauromatas quaties? an te septenus habebit

    Hister et umbroso circumflua coniuge Peuce?

    an Solymum cinerem palmetaque capta subibis

    non sibi felices silvas portentis Idymes?

    quod si te magno tellus frenata parenti

    accipiat, quantum ferus exsultabit Araxes!

    quanta Caledonios attollet gloria campos!

    cum tibi longaevus referet trucis incola terrae:

    ‘hic suetus dare iura parens, hoc caespite turmas

    adfari; late speculas castellaque longe

    —aspicis?—ille dedit cinxitque haec moenia fossa;

    belligeris haec dona deis, haec tela dicavit

    —cernis adhuc titulos—; hunc ipse vocantibus armis

    induit, hunc regi rapuit thoraca Britanno.’

    qualiter in Teucros victricia bella paranti

    ignotum Pyrrho Phoenix narrabat Achillem.

    Felix, qui viridi fidens, Optate, iuventa

    durabis quaecumque vias vallumque subibis,

    forsan et ipse latus—sic numina principis adsint—

    cinctus et unanimi comes indefessus amici,

    quo Pylades ex more pius, quo Dardana gessit

    bella Menoetiades. quippe haec concordia vobis,

    hic amor est duretque precor! nos fortior aetas

    iam fugit; hinc votis animum precibusque iuvabo,

    et mihi! sed questus solitos si forte ciebo

    et mea Romulei venient ad carmina patres,

    tu deeris. Crispine, mihi, cuneosque per omnes

    te meus absentem circumspectabit Achilles,

    sed venies melior—vatum non irrita currunt

    omina—. quique aquilas tibi nunc et castra recludit,

    idem omnes perferre gradus cingique superbis

    fascibus et patrias dabit insedisse curules.

    Sed quis ab excelsis Troianae collibus Albae,

    unde suae iuxta prospectat moenia Romae

    proximus ille deus, Fama velocior intrat

    nuntius atque tuos implet, Crispine, penates?

    dicebam certe: vatum non irrita currunt

    auguria, en! ingens reserat tibi limen honorum

    Caesar et Ausonii committit munia ferri.

    vade, puer, tantisque enixus suffice donis,

    felix, qui magno iam nunc sub praeside iuras

    cuique sacer primum tradit Germanicus ensem!

    non minus hoc, fortis quam si tibi panderet ipse

    Bellipotens aquilas torvaque induceret ora

    casside, vade alacer maioraque disce mereri!

    1. epicedion in patrem Suum Ipse malas vires et lamentabile carmen

    Elysio de fonte mihi pulsumque sinistrae

    da. genitor praedoete, lyrae. neque enim antra moveri

    Delia nec solitam fas est impellere Cirrham

    te sine. Corycia quicquid modo Phoebus in umbra,

    quicquid ab Ismariis monstrabat collibus Euhan,

    dedidici. fugere meos Parnasia crines

    vellera, funestamque hederis inrepere taxum

    extimui trepidamque—nefas!—arescere laurum.

    certe ego, magnanimum qui facta attollere regum

    ibam altum spirans Martemque aequare canendo.

    quis sterili mea corda situ. quis Apolline merso

    frigida damnatae praeduxit nubila menti?

    stant circum attonitae vatem et nil dulce sonantes

    nec digitis nec voce deae. dux ipsa silenti

    fulta caput cithara, qualis post Orphea raptum

    astitit, Hebre, tibi, cernens iam surda ferarum

    agmina et immotos sublato carmine lucos.

    At tu seu membris emissus in ardua tendens

    fulgentesque plagas rerumque elementa recenses,

    quis deus, unde ignes, quae ducat semita solem,

    quae minuat Phoeben quaeque integrare latentem

    causa queat, notique modos extendis Arati,

    seu tu Lethaei secreto in gramine campi

    concilia heroum iuxta manesque beatos.

    Maeonium Ascraeumque senem, non segnior umbra

    accolis alternumque sonas et carmina misces:

    da vocem magno, pater, ingeniumque dolori,

    nam me ter relegens caelo terque ora retexens

    Luna videt residem nullaque Heliconide tristes

    solantem curas; tuus ut mihi vultibus ignis

    inrubuit cineremque oculis umentibus hausi,

    vilis honos studiis, vix haec in munera solvo

    primum animum, tacitisque situm depellere curis

    nunc etiam labente manu nec lumine sicco

    ordior adclinis tumulo, quo molle quiescis

    iugera nostra tenens, ubi post Aeneia fata

    stellatus Latiis ingessit montibus Albam

    Ascanius, Phrygio dum pingues sanguine campos

    odit et infaustae regnum dotale novercae.

    hic ego te—nam Sicanii non mitius halat

    aura croci, dites nec si tibi rara Sabaei

    cinnama, odoratas nec Arabs decerpsit aristas—

    inferiis cumulande sacris, te carmine plango

    Pierio; sume o gemitus et vulnera nati

    et lacrimas, rari quas umquam habuere parentes.

    atque utinam fortuna mihi, dare manibus aras,

    par templis opus, aeriamque educere molem,

    Cyclopum scopulos ultra atque audacia saxa

    Pyramidum, et magno tumulum praetexere luco!

    illic et Siculi superassem dona sepulcri

    et Nemees lucum et Pelopis solemnia trunci.

    illic Oebalio non finderet aera disco

    Graiorum vis nuda virum, non arva rigaret

    sudor equum aut putri sonitum daret ungula fossa;

    sed Phoebi simplex chorus, et frondentia vatum

    praemia laudato, genitor, tibi rite ligarem.

    ipse madens oculis, umbrarum animaeque sacerdos,

    praecinerem gemitum, cui te nec Cerberus omni

    ore nec Orpheae quirent avertere leges.

    atque ibi me moresque tuos et facta canentem

    fors et magniloquo non posthabuisset Homero,

    tenderet et torvo pietas aequare Maroni.

    Cur magis incessat superos et aena sororum

    stamina, quae tepido genetrix super aggere nati

    orba sedet vel quae primaevi coniugis ignem

    aspicit obstantesque manus turbamque tenentem

    vincit in ardentem, liceat, moritura maritum?

    maior et his forsan superos et Tartara pulsem

    invidia: externis etiam miserabile visu

    funus eat. sed nec modo se Natura dolenti

    nec Pietas in iusta dedit; mihi limine primo

    fatorum et viridi, genitor, ceu raptus ab aevo

    Tartara dura subis. nec enim Marathonia virgo

    parcius exstinctum saevorum crimine agrestum

    fleverit Icarium, Phrygia quam turre cadentem

    Astyanacta parens, laqueo quin illa supremo

    inclusit gemitus: at te post funera magni

    Hectoris Haemonio pudor est servisse marito.

    Non ego, quas fati certus sibi morte canora

    inferias praemittit olor nec rupe quod atra

    Tyrrhenae volucres nautis praedulce minantur,

    in patrios adhibebo rogos: non murmure trunco

    quod gemit et durae queritur Philomela sorori:

    nota nimis vati. quis non in funere cunctos

    Heliadum ramos lacrimosaque germina dixit

    et Phrygium silicem atque ausum contraria Phoebo

    carmina nec fida gavisam Pallada buxo?

    te Pietas oblita virum revocataque caelo

    Iustitia et gemina plangat Facundia lingua

    et Pallas doctique cohors Heliconia Phoebi,

    quis labor Aonios seno pede ducere cantus

    et quibus Arcadia carmen testudine mensis

    cura lyrae nomenque fuit quosque orbe sub omni

    ardua septena numerat Sapientia fama,

    qui furias regumque domos aversaque caelo

    sidera terrifico super intonuere cothurno,

    et quis lasciva vires tenuare Thalia

    dulce vel heroos gressu truncare tenores.

    omnia namque animo complexus et omnibus auctor

    qua fandi vis lata patet, sive orsa libebat

    Aoniis vincire modis seu voce soluta

    spargere et effreno nimbos aequare profatu.

    Exsere semirutos subito de pulvere vultus,

    Parthenope, crinemque adflato monte sepultum

    pone super tumulos et magni funus alumni,

    quo non Munichiae quicquam praestantius arces

    doctaque Cyrene Sparteve animosa creavit.

    si tu stirpe vacans famaeque obscura iaceres

    nil gentile tenens, illo te eive probabas

    Graiam atque Euboico maiorum sanguine duci.

    ille tuis totiens praestabat tempora sertis,

    cum stata laudato caneret quinquennia versu

    ora supergressus Pylii senis oraque regis

    Dulichii specieque comam subnexus utraque.

    non tibi deformes obscuri sanguinis ortus

    nec sine luce genus (quamquam fortuna parentum

    artior expensis ): etenim te divite ritu

    ponere purpureos Infantia legit amictus

    stirpis honore datos et nobile pectoris aurum.

    protinus exorto dextrum risere sorores

    Aonides, puerique chelyn summisit et ora

    imbuit amne sacro iam tum mihi blandus Apollo.

    nec simplex patriae decus, et natalis origo

    pendet ab ambiguo geminae certamine terrae.

    te de gente suum Latiis ascita colonis

    Graia refert Hyele, gravidus qua puppe magister

    excidit et mediis miser evigilavit in undis;

    maior at inde suum longo probat ordine vitae

    Parthenope . . . Maeoniden aliaeque aliis natalibus urbes

    diripiunt cunctaeque probant; non omnibus ille

    verus, alit victos immanis gloria falsi.

    atque ibi dum profers annos vitamque sanitas,

    protinus ad patrii raperis certamina lustri

    vix implenda viris, laudum festinus et audax

    ingenii, stupuit primaeva ad carmina plebes

    Euboea et natis te monstravere parentes.

    inde frequens pugnae nulloque ingloria sacro

    vox tua: non totiens victorem Castora gyro

    nec fratrem caestu virides plausere Therapnae.

    sin pronum vicisse domi: quid Achaea mereri

    praemia nunc ramis Phoebi nunc gramine Lernae

    nunc Athamantea protectum tempora pinu,

    cum totiens lassata tamen nusquam avia frondes

    abstulit aut alium tetigit Victoria crinem?

    Hinc tibi vota patrum credi generosaque pubes

    te monitore regi, mores et faeta priorum

    discere, quis casus Troiae, quam tardus Ulixes,

    quantus equos pugnasque virum decurrere versu

    Maeonides quantumque pios ditarit agrestes

    Aseraeus Siculusque senex, qua lege recurrat

    Pindarieae vox flexa lyrae volucrumque precator

    Ibyeus et tetricis Alcman cantatus Amyclis

    Stesichorusque ferox saltusque ingressa viriles

    non formidata temeraria Leueade Sappho,

    quosque alios dignata chelys. tu pandere doctus

    carmina Battiadae latebrasque Lycophronis arti

    Sophronaque implicitum tenuisque arcana Corinnae.

    sed quid parva loquor? tu par adsuetus Homero

    ferre iugum senosque pedes aequare solutis

    versibus et numquam passu breviore relinqui,

    quid mirum, patria si te petiere relicta,

    quos Lucanus ager, rigidi quos iugera Dauni,

    quos Veneri plorata domus neglectaque tellus

    Alcidae vel quos e vertice Surrentino

    mittit Tyrrheni speculatrix virgo profundi,

    quos propiore sinu lituo remoque notatus

    collis et Ausonii pridem laris hospita Cyme

    quosque Dicarchei portus Baianaque mittunt

    litora, qua mediis alte permixtus anhelat

    ignis aquis et operta domos incendia servant?

    sic ad Avernales scopulos et opaca Sibyllae

    antra rogaturae veniebant undique gentes;

    illa minas divum Parcarumque acta canebat

    quamvis decepto vates non irrita Phoebo.

    mox et Romuleam stirpem proceresque futuros

    instruis inque patrum vestigia ducere perstas.

    sub te Dardanius facis explorator opertae,

    qui Diomedei celat penetralia furti,

    crevit et inde sacrum didicit puer; arma probator

    monstrasti Saliis praesagumque aethera certi

    auguribus; cui Chalcidicum fas volvere carmen,

    cur Phrygii lateat coma flaminis, et tua multum

    verbera succincti formidavere Luperci.

    Et nunc ex illo forsan grege gentibus alter

    iura dat Eois, alter compescit Hiberas,

    alter Achaemenium secludit Zeugmate Persen,

    hi dites Asiae populos, hi Pontica frenant,

    hi fora pacificis emendant fascibus, illi

    castra pia statione tenent: tu laudis origo.

    non tibi certassent iuvenilia fingere corda

    Nestor et indomiti Phoenix moderator alumni

    quique tubas acres lituosque audire volentem

    Aeciden alio frangebat carmine Chiron.

    Talia dum celebras, subitam civilis Erinys

    Tarpeio de monte facem Phlegraeaque movit

    proelia, sacrilegis lucent Capitolia taedis,

    et Senonum furias Latiae sumpsere cohortes,

    vix requies flammae necdum rogus ille deorum

    siderat, excisis cum tu solacia templis

    impiger et multum facibus velocior ipsis

    conciliis ore pio captivaque fulmina defies,

    mirantur Latii proceres ultorque deorum

    Caesar, et e medio divum pater annuit igni.

    iamque et flere pio Vesuvina incendia cantu

    mens erat et gemitum patriis impendere damnis,

    cum pater exemptum terris ad sidera montem

    sustulit et late miseras deiecit in urbes.

    Me quoque vocales lucos Boeotaque tempe

    pulsantem, cum stirpe tua descendere dixi,

    admisere deae: nec enim mihi sidera tantum

    aequoraque et terras, quae mos debere parenti,

    sed decus hoc quodcumque lyrae primusque dedisti

    non vulgare loqui et famam sperare sepulcro.

    qualis cras. Latios quotiens ego carmine patres

    mulcerem felixque tui spectator adesses

    muneris! heu quali confusus gaudia fletu

    vota piosque metus inter laetumque pudorem!

    quam tuus ille dies. quam non mihi gloria maior!

    talis Olympiaca iuvenem cum spectat harena

    qui genuit, plus ipse ferit, plus corde sub alto

    caeditur; attendunt cunei, spectatur Achaeis

    ille magis, crebro dum lumina pulveris haustu

    obruit et prensa vovet exspirare corona.

    ei mihi quod tantum patrias ego vertice frondes

    solaque Chalcidicae Cerealia dona coronae

    te sub teste tuli! qualem te Dardanus Albae

    vix cepisset ager, si per me serta tulisses

    Caesarea donata manu! quod subdere robur

    illa dies, quantum potuit dempsisse senectae!

    nam quod me mixta quercus non pressit oliva,

    et fugit speratus honos: quam dulce parentis

    invia Tarpei caperes! te nostra magistro

    Thebais urgebat priscorum exordia vatum;

    tu cantus stimulare meos, tu pandere facta

    heroum bellique modos positusque locorum

    monstrabas. labat incerto mihi limite cursus

    te sine et orbatae caligant vela carinae.

    nec solum larga memet pietate fovebas:

    talis et in thalamos, una tibi cognita taeda

    conubia, unus amor. certe seiungere matrem

    iam gelidis nequeo bustis: te sentit habetque,

    te videt et tumulos ortuque obituque salutat,

    ut Pharios aliae ficta pietate dolores

    Mygdoniosque colunt et non sua funera plorant.

    Quid referam expositos servato pondere mores?

    quae pietas, quam vile lucrum, quae cura pudoris,

    quantus amor recti? rursumque, ubi dulce remitti,

    gratia quae dictis? animo quam nulla senectus?

    his tibi pro meritis famam laudesque benignas

    iudex cura deum nulloque e vulnere tristem

    concessit, raperis. genitor, non indigus aevi,

    non nimius, trinisque decem quinquennia lustris

    iuncta ferens, sed me pietas numerare dolorque

    non sinit, o Pylias aevi transcendere metas

    et Teucros aequare senes, o digne videre

    me similem! sed nec leti tibi ianua tristis:

    quippe leves causae, nec segnis labe senili

    exitus instanti praemisit membra sepulcro,

    sed te torpor iners et mors imitata quietem

    explicuit falsoque tulit sub Tartara somno,

    quos ego tunc gemitus.—comitum manus anxia

    vidit, vidit et exemplum genetrix gavisaque novit—

    quae lamenta tuli! veniam concedite, manes,

    fas dixisse, pater: non tu mihi plura dedisses.

    felix ille patrem vacuis circumdedit ulnis:

    vellet et Elysia quamvis in sede locatum

    abripere et Danaas iterum portare per umbras;

    temptantem et vivos molitum in Tartara gressus

    detulit infernae vates longaeva Dianae;

    sic chelyn Odrysiam pigro transmisit Averno

    causa minor, sic Thessalicis Admetus in oris:

    si lux una retro Phylaceida rettulit umbram,

    cur nihil exoret, genitor, chelys aut tua manes

    aut mea? fas mihi sic patrios contingere vultus,

    fas iunxisse manus, et lex quaecumque sequatur.

    At vos, umbrarum reges Ennaeaque Iuno,

    si laudanda precor, taedas auferte comasque

    Eumenidum; nullo sonet asper ianitor ore,

    Centauros Hydraeque greges Scyllaeaque monstra

    aversae celent valles, umbramque senilem

    invitet ripis, discussa plebe, supremus

    vector et in media componat molliter alga.

    ite, pii manes Graiumque examina vatum,

    inlustremque animam Lethaeis spargite sertis

    et monstrate nemus, quo nulla inrupit Erinys.

    in quo falsa dies caeloque simillimus aer.

    inde tamen venias, melior qua porta malignum

    cornea vincit ebur, somnique in imagine monstra,

    quae solitus, sic sacra Numae ritusque colendos

    mitis Aricino dictabat nympha sub antro,

    Scipio sic plenos Latio Iove ducere somnos

    creditur Ausoniis, sic non sine Apolline Sylla

    1. somnus Crimine quo merui, iuvenis placidissime divum,

    quove errore miser, donis ut solus egerem,

    Somne, tuis? tacet omne pecus volucresque feraeque

    et simulant fessos curvata cacumina somnos,

    nec trucibus fluviis idem sonus; occidit horror

    aequoris, et terris maria adclinata quiescunt.

    septima iam rediens Phoebe mihi respicit aegras

    stare genas; totidem Oetaeae Paphiaeque revisunt

    lampades et totiens nostros Tithonia questus

    praeterit et gelido spargit miserata flagello.

    unde ego sufficiam? non si mihi lumina mille,

    quae sacer alterna tantum statione tenebat

    Argus et haud umquam vigilabat corpore toto.

    at nunc heu! si aliquis longa sub nocte puellae

    brachia nexa tenens ultro te, Somne. repellit,

    inde veni nec te totas infundere pennas

    luminibus compello meis—hoc turba precetur

    laetior—: extremo me tange cacumine virgae,

    sufficit, aut leviter suspenso poplite transi.

    1. epicedion in puerum suum Me miserum! neque enim verbis solemnibus ulla

    incipiam nunc Castaliae vocalibus undis

    invisus Phoeboque gravis, quae vestra, sorores,

    orgia, Pieriae, quas incestavimus aras?

    dicite, post poenam liceat commissa fateri.

    numquid inaccesso posui vestigia lueo?

    num vetito de fonte bibi? quae culpa, quis error

    quem luimus tantus ? morientibus ecce lacertis

    viscera nostra tenens animamque avellitur infans,

    non de stirpe quidem nec qui mea nomina ferret

    oraque; non fueram genitor, sed cernite fletus

    liventesque genas et credite planetibus orbi:

    orbus ego. huc patres et aperto pectore matres

    conveniant; cineremque oculis et crimina ferto,

    si qua sub uberibus plenis ad funera natos

    ipsa gradu labente tulit madidumque cecidit

    pectus et ardentes restinxit lacte favillas.

    quisquis adhuc tenerae signatum flore iuventae

    immersit cineri iuvenem primaque iacentis

    serpere crudeles vidit lanugine flammas,

    adsit et alterno mecum clamore fatiscat:

    vincetur lacrimis, et te, Natura, pudebit.

    tanta mihi feritas, tanta est insania luctus,

    hoc quoque cum nitor ter dena luce peracta

    adclinis tumulo et planctus in carmina verto

    discordesque modos et singultantia verba

    molior: orsa lyrae vis est atque ira tacendi

    impatiens, sed nec solitae mihi vertice laurus

    nec fronti vittatus honos, en taxea marcet

    silva comis, hilaresque hederas plorata cupressus

    excludit ramis; nec eburno pollice chordas

    pulso, sed incertam digitis errantibus amens

    scindo chelyn. iuvat heu, iuvat inlaudabile carmen

    fundere et incompte miserum nudare dolorem,

    sic merui? sic me cantuque habituque nefastum

    aspiciant superi? pudeat Thebasque novumque

    Aeaciden? nil iam placidum manabit ab ore?

    ille ego qui—quotiens!—blande matrumque patrumque

    vulnera, qui viduos potui mulcere dolores,

    ille ego lugentum mitis solator, acerbis

    auditus tumulis et descendentibus umbris,

    deficio medieasque manus fomentaque quaero

    vulneribus, sed summa, meis. nunc tempus, amici,

    quorum ego manantes oculos et saucia tersi

    pectora: reddite opem. saevas exsolvite grates.

    nimirum cum vestra modis ego funera maestis

    increpitans: ‘qui damna doles aliena, repone

    infelix lacrimas et tristia carmina serva.’

    verum erat: absumptae vires et copia fandi

    nulla mihi, dignumque nihil mens fulmine tanto

    repperit: inferior vox omnis et omnia sordent

    verba, ignosce, puer: tu me caligine maesta

    obruis. a! durus, viso si vulnere carae

    coniugis invenit caneret quod Thracius Orpheus

    dulce sibi, si busta Lini complexus Apollo

    non tacuit, nimius fortasse avidusque doloris

    dicor et in lacrimis iustum excessisse pudorem?

    quisnam autem gemitus lamentaque nostra reprendis 2?

    o nimium felix, nimium crudelis et expers

    imperii, Fortuna, tui, qui dicere legem

    fletibus aut fines audet censere dolendi!

    incitat heu! planctus: potius fugientia ripas

    flumina detineas rapidis aut ignibus obstes,

    quam miseros lugere vetes. tamen ille severus,

    quisquis is est, nostrae cognoscat vulnera causae.

    Non ego mercatus Pharia de puppe loquaces

    delicias doctumque sui convicia Nili

    infantem, lingua nimium salibusque protervum,

    dilexi: meus ille, meus. tellure cadentem

    aspexi atque unctum genitali carmine fovi

    poscentemque novas tremulis ululatibus auras

    inserui vitae, quid plus tribuere parentes?

    quin alios ortus libertatemque sub ipsis

    uberibus tibi. parve, dedi, cum munera nostra

    rideres ingratus adhuc properaverit ille,

    sed merito properabat, amor, ne perderet ullum

    libertas tam parva diem. nonne horridus inde

    invidia superos iniustaque Tartara pulsem?

    nonne gemam te, care puer? quo sospite natos

    non cupii, primo genitum quem protinus ortu

    implicui fixique mihi, cui verba sonosque

    monstravi questusque et vulnera caeca resolvi,

    reptantemque solo demissus ad oscula nostra

    erexi, blandoque sinu iam iamque cadentes

    exsopire genas dulcesque accersere somnos.

    cui nomen vox prima meum ludusque tenebo

    risus, et a nostro veniebant gaudia vultu.

    post. Statii de Bello Germanico fragmentum lumina: Nestorei mitis prudentia Crispi

    et Fabius Veiento—potentem signat utrumque

    purpura, ter memores implerunt nomine fastos—

    et prope Caesareae confinis Acilius aulae.