Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Thebais

    Book 3

    Statius

    47 min
    1. At non Aoniae moderator perfidus aulae

    nocte sub ancipiti, quamvis umentibus astris

    longus ad auroram superet labor, otia somni

    accipit: invigilant animo sedensque parati

    supplicium exercent curae; tum plurima versat

    pessimum in dubiis augur timor. " ei mihi " clamat,

    unde morae?—nam prona ratus facilemque tot armis

    Tydea, nec numero virtutem animumque rependit—

    ‘num regio diversa viae? num missus ab Argis

    subsidio globus? an sceleris data fama per urbes

    finitimas? paucosne, pater Gradive, manuve

    legimus indecores? at enim fortissimus illic

    et Chromis et Dorylas et nostris turribus aequi

    Thespiadae totos raperent mihi funditus Argos,

    nec tamen ille meis, reor, impenetrabilis armis

    aere gerens solidoque satos adamante lacertos

    venerat; heu segnes, quorum labor haeret in uno,

    si conserta manus.’ vario sic turbidus aestu

    angitur ac sese culpat super omnia, qui non

    orantem in mediis legatum coetibus ense

    perculerit foedasque palam satiaverit iras.

    iam pudet incepti, iam paenitet, ac velut ille

    fluctibus Ioniis Calabrae datus arbiter alno—

    nec rudis undarum, portus sed linquere amicos

    purior Olenii frustra gradus impulit astri—,

    cum fragor hiberni subitus Iovis, omnia mundi

    claustra tonant multusque polos inclinat Orion,

    ipse quidem malit terras pugnatque reverti,

    fert ingens a puppe notus, tunc arte relicta

    ingemit et caecas sequitur iam nescius undas:

    talis Agenoreus ductor caeloque morantem

    Luciferum et seros maerentibus increpat ortus.

    Ecce sub occiduas versae iam Noctis habenas

    astrorumque obitus, ubi primum maxima Tethys

    impulit Eoo cunctantem Hyperiona ponto,

    ima flagellatis, signum lugubre malorum,

    ponderibus trepidavit humus, motusque Cithaeron

    antiquas dedit ire nives: tunc visa levari

    culmina septenaeque iugo concurrere portae,

    et prope sunt causae: gelido remeabat Eoo

    iratus fatis et tristis morte negata

    Haemonides; necdum ora patent, dubiusque notari

    signa dabat magnae longe manifesta ruinae

    planctuque et gemitu; lacrimas nam protinus omnis

    fuderat. haud aliter saltu devertitur orbus

    pastor ab agrestum nocturna strage luporum,

    cuius erile pecus silvis inopinus abegit

    imber et tabernae ventosa cacumina lunae:

    luce patent caedes; domino perferre recentes

    ipse timet casus, haustaque informis harena

    questibus implet agros, stabulique silentia magni

    odit et amissos longo ciet ordine tauros.

    Illum congestae portarum ad limina matres

    ut solum videre—nefas!—nulla agmina circum

    magnanimosque duces, nil ausae quaerere tollunt

    clamorem, qualis bello supremus apertis

    urbibus, aut pelago iam descendente carina,

    ut primum invisi cupido data copia regis:

    ‘hanc tibi de tanto donat ferus agmine Tydeus

    infelicem animam, sive haec sententia divum,

    seu fortuna fuit; seu, quod pudet ira fateri,

    vis invicta viri. vix credo et nuntius: omnes

    procubuere, omnes, noctis vaga lumina testor

    et socium manes et te, mala protinus ales,

    qua redeo, non hanc lacrimis meruisse nec astu

    crudelem veniam atque inhonorae munera lucis,

    sed mihi iussa deum placitoque ignara moveri

    Atropos atque olim non haec data ianua leti

    eripuere necem, iamque ut mihi prodiga vitae

    pectora et extremam nihil horrescentia mortem

    aspicias: bellum infandum ominibusque negatam

    movisti, funeste, aciem; dum pellere leges,

    et consanguineo gestis regnare superbus

    exsule, te series orbarum excisa domorum

    planctibus adsiduis, te diro horrore volantes

    quinquaginta animae circum noctesque diesque

    adsilient; neque enim ipse moror.’ iam moverat iras

    rex ferus, et tristes ignescunt sanguine vultus,

    inde ultro Phlegyas et non cunctator iniqui

    Labdacus—hos regni ferrum penes—ire manuque

    proturbare parant, sed iam nudaverat ensem

    magnanimus vates, et nunc trucis ora tyranni,

    nunc ferrum aspectans: ‘numquam tibi sanguinis huius

    ius erit aut magno feries imperdita Tydeo

    pectora; vado equidem exsultans ereptaque fata

    insequor et comites feror exspectatus ad umbras,

    te superis fratrique—’ et iam media orsa loquentis

    absciderat plenum capulo latus; ille dolori

    pugnat et ingentem nisu duplicatus in ictum

    conruit, extremisque animae singultibus errans

    alternus nunc ore venit, nunc vulnere sanguis,

    excussae procerum mentes, turbataque mussant

    concilia; ast illum coniunx fidique parentes

    servantem vultus et torvum in morte peracta,

    non longum reducem laetati, in tecta ferebant.

    sed ducis infandi rabidae non hactenus irae

    stare queunt; vetat igne rapi. pacemque sepulcri

    impius ignaris nequiquam manibus arcet.

    Tu tamen egregius fati mentisque nec umquam—

    sic dignum est—passure situm, qui comminus ausus

    vadere contemptum reges, quaque ampla veniret

    libertas, sancire viam: quo carmine dignam,

    quo satis ore tuis famam virtutibus addam,

    augur amate deis? non te caelestia frustra

    edocuit lauruque sua dignatus Apollo est,

    et nemorum Dodona parens Cirrhaeaque virgo

    gaudebit tacito populos suspendere Phoebo.

    nunc quoque Tartareo multum divisus Averno

    Elysias, i, carpe plagas, ubi manibus axis

    invitis Ogygiis nec sontis iniqua tyranni

    iussa valent; durant habitus et membra cruentis

    inviolata feris, nudoque sub axe iacentem

    et nemus et tristis volucrum reverentia servat.

    At nuptae exanimes puerique aegrique parentes

    moenibus effusi per plana, per avia, passim

    quisque suas avidi ad lacrimas miserabile currunt

    certamen, quos densa gradu comitantur euntes

    milia solandi studio: pars visere flagrant

    unius acta viri et tantos in nocte labores,

    fervet iter gemitu et plangoribus arva reclamant.

    ut vero infames scopulos silvamque nefandam

    perventum, ceu nulla prius lamenta nec atri

    manassent imbres, sic ore miserrimus uno

    exoritur fragor, aspectuque accensa cruento

    turba furit: stat sanguineo discissus amictu

    Luctus atrox caesoque invitat pectore matres,

    scrutantur galeas frigentum inventaque monstrant

    corpora, prociduae super externosque suosque,

    hae pressant in tabe comas, hae lumina signant

    vulneraque alta rigant lacrimis,pars spicula dextra

    nequiquam parcente trahunt, pars molliter aptant

    bracchia trunca loco et cervicibus ora reponunt.

    At vaga per dumos vacuique in pulvere campi

    magna parens iuvenum, gemini nunc funeris, Ide

    squalentem sublata comam liventiaque ora

    ungue premens—nec iam infelix miserandaque, verum

    terror inest lacrimis—, per et arma et corpora passim

    canitiem impexam dira tellure volutans

    quaerit inops natos omnique in corpore plangit.

    Thessalis haud aliter bello gavisa recenti,

    cui gentile nefas hominem renovare canendo.

    multifida attollens antiqua lumina cedro

    nocte subit campos versatque in sanguine functum

    vulgus et explorat manes, cui plurima busto

    imperet ad superos: animarum maesta queruntur

    concilia, et nigri pater indignatur Averni.

    Illi in secessu pariter sub rupe iacebant

    felices, quos una dies, manus abstulit una,

    pervia vulneribus media trabe pectora nexi.

    ut vidit lacrimisque oculi patuere profusis:

    ‘hosne ego complexus genetrix, haec oscula, nati,

    vestra tuor? sic vos extremo in fine ligavit

    ingenium crudele necis? quae vulnera tractem,

    quae prius ora premam? vosne illa potentia matris,

    vos uteri fortuna mei, qua tangere divos

    rebar et Ogygias titulis anteire parentes?

    at quanto melius dextraque in sorte iugatae,

    quis steriles thalami nulloque ululata dolore

    respexit Lucina domum! mihi quippe malorum

    causa labor; sed nec bellorum in luce patenti

    conspicui fatis aeternaque gentibus ausi

    quaesistis miserae vulnus memorabile matri,

    sed mortem obscuram numerandaque funera passi,

    heu quantus furto cruor et sine laude iacetis!

    quin ego non dextras miseris complexibus ausim

    dividere et tanti consortia rumpere leti:

    ite diu fratres indiscretique supremis

    ignibus et caros urna confundite manes!’

    Nee minus interea digesta strage suorum

    hic Cthonium coniunx, hic mater Penthea clamat

    Astyoche, puerique rudes, tua, Phaedime, proles,

    amissum didicere patrem, Marpessaque pactum

    Phyllea, sanguineumque lavant Acamanta sorores,

    tune ferro retegunt silvas collisque propinqui

    annosum truncant apicem, qui conscius actis

    noctis et inspexit gemitus; ibi grandior aevo

    ante rogos, dum quisque suo nequit igne revelli,

    concilium infaustum dictis mulcebat Aletes:

    ‘saepe quidem infelix varioque exercita ludo

    fatorum gens nostra fuit, Sidonius ex quo

    hospes in Aonios iecit sata ferrea sulcos,

    unde novi fetus et formidata colonis

    arva suis. sed nec veteris cum regia Cadmi

    fulmineum in cinerem monitis Iunonis iniquae

    consedit, neque funerea cum laude potitus

    infelix Athamas trepido de monte veniret,

    semianimem heu laeto referens clamore Learchum,

    hic gemitus Thebis, nec tempore clarius illo

    Phoenissae sonuere domus, cum lassa furorem

    vicit et ad comitum lacrimas expavit Agave.

    una dies similis fato specieque malorum

    aequa fuit, qua magniloquos luit impia flatus

    Tantalis, innumeris cum circumfusa ruinis

    corpora tot raperet terra, tot quaereret ignes.

    talis erat vulgi status, et sic urbe relicta

    primaevique senesque et longo examine matres

    invidiam planxere deis miseroque tumultu

    bina per ingentes stipabant funera portas.

    meque ipsum memini—necdum apta laboribus aetas—

    flesse tamen gemituque meos aequasse parentes.

    illa tamen superi, nec quod tibi, Delia, castos

    prolapsum fontes specula temerare profana

    heu dominum insani nihil agnovere Molossi,

    deflerim magis, aut verso quod sanguine fluxit

    in subitos regina lacus: sic dura Sororum

    pensa dabant visumque Iovi. nunc regis iniqui

    ob noxam immeritos patriae tot culmina cives

    exuimus, nec adhuc calcati foederis Argos

    fama subit, et iam bellorum extrema dolemus.

    quantus equis quantusque viris in pulvere crasso

    sudor! io quanti crudele rubebitis amnes!

    viderit haec bello viridis manus: ast ego doner

    dum licet igne meo terraque insternar avita!’

    haec senior, multumque nefas Eteoclis acervat

    crudelem infandumque vocans poenasque daturum,

    unde ea libertas? iuxta illi finis et aetas

    tota retro, seraeque decus velit addere morti.

    Haec sator astrorum iamdudum e vertice mundi

    prospectans primoque imbutas sanguine gentes

    Gradivum acciri propere iubet, ille furentes

    Bistonas et Geticas populatus caedibus urbes

    turbidus aetherias currus urgebat ad arces,

    fulmine cristatum galeae iubar armaque in auro

    tristia, terrificis monstrorum animata figuris,

    incutiens: tonat axe polus clipeique cruenta

    lux rubet, et solem longe ferit aemulus orbis,

    hunc ubi Sarmaticos etiamnum efflare labores

    Iuppiter et tota perfusum pectora belli

    tempestate videt: ‘talis mihi, nate, per Argos,

    talis abi, sic ense madens, hac nubilus ira.

    exturbent resides frenos et cuncta perosi

    te cupiant, tibi praecipites animasque manusque

    devoveant, rape cunctantes et foedera turba,

    cui dedimus, tibi fas ipsos incendere bello

    caelicolas pacemque meam. iam semina pugnae

    ipse dedi: remeat portans immania Tydeus

    ausa, ducis scelus et, turpis primordia belli,

    insidias fraudesque, suis quas ultus in armis,

    adde fidem, vos o superi, meus ordine sanguis,

    ne pugnare odiis, neu me temptare precando

    certetis; sic Fata mihi nigraeque Sororum

    iuravere colus: manet haec ab origine mundi

    fixa dies bello, populique in proelia nati.

    quodni me veterum poenas sancire malorum

    gentibus et diros sinitis punire nepotes—

    arcem hanc aeternam, gentis sacraria nostrae,

    testor et Elvsios, etiam mihi numina, fontes—,

    ipse manu Thebas correptaque moenia fundo

    excutiam versasque solo super Inacha tecta

    effundam turres aut stagna in caerula verram

    imbre superiecto, licet ipsa in turbine rerum

    Iuno suos colles templumque amplexa laboret.’

    dixit, et attoniti iussis, mortalia credas

    pectora, sic cuncti vocemque animosque tenebant.

    non secus ac longa ventorum pace solutum

    aequor et imbelli recubant ubi litora somno,

    silvarumque comas et abacto flamine nubes

    mulcet iners aestas; tunc stagna lacusque sonori

    detumuere, tacent exusti solibus amnes.

    Gaudet ovans iussis et adhuc temone calenti

    fervidus in laevum torsit Gradivus habenas.

    iamque iter extremum caelique abrupta tenebat,

    cum Venus ante ipsos nulla formidine gressum

    figit equos; cessere retro iamiamque rigentes

    suppliciter posuere iubas. tune pectora summo

    adclinata iugo voltumque obliqua madentem

    incipit—-interea dominae vestigia iuxta

    spumantem proni mandunt adamanta iugales—:

    ‘bella etiam in Thebas, socer o pulcherrime, bella

    ipse paras ferroque tuos abolere nepotes?

    nec genus Harmoniae nec te conubia caelo

    festa nec hae quicquam lacrimae, furibunde, morantur?

    criminis haec merces? hoc fama pudorque relictus,

    hoc mihi Lemniacae de te meruere catenae?

    perge libens; at non eadem Volcania nobis

    obsequia, et laesi servit tamen ira mariti!

    illum ego perpetuis mihi desudare caminis

    si iubeam vigilesque operi transmittere noctes,

    gaudeat ornatusque novos ipsique laboret

    arma tibi; tu—sed scopulos et aena precando

    flectere corda paro; solum hoc tamen anxia, solum

    obtestor, quid me Tyrio sociare marito

    progeniem caram infaustisque dabas hymenaeis?

    dum fore praeclaros armis et vivida rebus

    pectora vipereo Tyrios de sanguine iactas

    demissumque Iovis serie genus, a! mea quanto

    Sithonia mallem nupsisset virgo sub Arcto

    trans Borean Thracasque tuos. indigna parumne

    pertulimus, divae Veneris quod filia longum

    reptat et Illyricas deiectat virus in herbas?

    nunc gentem immeritam—’ lacrimas non pertulit ultra

    Bellipotens, hastam laeva transumit et alto,

    haud mora, desiluit curru, clipeoque receptam

    laedit in amplexu dictisque ita mulcet amicis:

    ‘O mihi bellorum requies et sacra voluptas

    unaque pax animo! soli cui tanta potestas

    divorumque hominumque meis occurrere telis

    impune et media quamvis in caede frementes

    hos adsistere equos, hunc ensem avellere dextrae,

    nec mihi Sidonii genialia foedera Cadmi

    nec tua cara fides—ne falsa incessere gaude!—

    exciderunt: prius in patrui deus infera mergar

    stagna et pallentes agar exarmatus ad umbras,

    sed nunc fatorum monitus mentemque supremi

    iussus obire patris—neque enim Vulcania tali

    imperio manus apta legi—, quo pectore contra

    ire Iovem dictasque parem contemnere leges,

    cui modo—pro vires!—terras caelumque fretumque

    adtremere oranti tantosque ex ordine vidi

    delituisse deos? sed ne mihi corde supremos

    concipe, cara, metus! quando haec mutare potestas

    nulla datur—cum iam Tyriis sub moenibus ambae

    bellabunt gentes, adero et socia arma iuvabo.

    tunc me sanguineo late defervere campo

    res super Argolicas haud sic deiecta videbis;

    hoc mihi ius, nec fata vetant.’ sic orsus aperto

    flagrantes immisit equos, non ocius alti

    in terras cadit ira Iovis, si quando nivalem

    Othryn et Arctoae gelidum caput institit Ossae

    armavitque in nube manum: volat ignea moles

    saeva dei mandata ferens, caelumque trisulca

    territat omne coma iamdudum aut ditibus agris

    signa dare aut ponto miseros involvere nautas..

    Iamque remensus iter fesso Danaeia Tydeus

    arva gradu viridisque legit devexa Prosymnae

    terribilis visu: stant fulti pulvere crines,

    squalidus ex umeris cadit alta in vulnera sudor,

    insomnesque oculos rubor excitat, oraque retro

    solvit anhela sitis; mens altum spirat honorem

    conscia factorum, sic nota in pascua taurus

    bellator redit, adverso cui colla suoque

    sanguine proscissisque natant palearibus armi;

    tunc quoque lassa tumet virtus multumque superbit

    pectore despecto 2; vacua iacet hostis harena

    turpe gemens crudosque vetat sentire labores.

    talis erat; medias etiam non destitit urbes,

    quidquid et Asopon veteresque interiacet Argos,

    inflammare odiis, multumque et ubique retexens

    legatum sese Graia de gente petendis

    isse super regnis profugi Polynicis, at inde

    vim, noctem; scelus, arma, dolos, ea foedera passum

    regis Echionii; fratri sua iura negari,

    prona fides populis; deus omnia credere suadet

    Armipotens, geminatque acceptos fama pavores.

    Utque introgressus portas—et forte verendus

    concilio pater ipse duces cogebat Adrastus—

    inprovisus adest, iam illinc a postibus aulae

    vociferans: ‘arma, arma viri, tuque optime Lernae

    ductor, magnanimum si quis tibi sanguis avorum,

    arma para! nusquam pietas, non gentibus aequum

    fas aut cura Iovis; melius legatus adissem

    Sauromatas rabidos servatoremque cruentum

    Bebrycii nemoris, nec iussa incuso pigetve

    officii: iuvat isse, iuvat, Thebasque nocentes

    explorasse manu; bello me, credite, bello,

    ceu turrem validam aut artam compagibus urbem,

    delecti insidiis instructique omnibus armis

    nocte doloque viri nudum ignarumque locorum

    nequiquam clausere; iacent in sanguine mixti

    ante urbem vacuam, nunc o, nunc tempus in hostes,

    dum trepidi exsanguesque metu, dum funera portant,

    nunc, socer, haec dum non manus excidit; ipse ego fessus

    quinquaginta illis heroum immanibus umbris

    vulneraque ista ferens putri insiccata cruore

    protinus ire peto!’ trepidi de sedibus adstant

    Inachidae, cunctisque prior Cadmeius heros

    accurrit vultum deiectus et ‘o ego divis

    invisus vitaeque nocens haec vulnera cerno

    integer! hosne mihi reditus, germane, parabas?

    in me haec tela mei ! pro vitae foeda cupido!

    infelix, fratri facinus tam grande negavi,

    et nunc vestra quidem maneant in pace quieta

    moenia, nec vobis tanti sim causa tumultus

    hospes adhuc, scio—nec me adeo res dextra levavit—,

    quam durum natis, thalamo quam triste revelli,

    quam patria; non me ullius domus anxia culpet

    respectentve truces obliquo lumine matres,

    ibo libens certusque mori, licet optima coniunx

    auditusque iterum revocet socer; hunc ego Thebis,

    hunc, germane, tibi iugulum et tibi, maxime Tydeu,

    debeo.’ sic variis pertemptat pectora dictis

    obliquatque preces, commotae questibus irae

    et mixtus lacrimis caluit dolor; omnibus ultro

    non iuvenum modo, sed gelidis et inertibus aevo

    pectoribus mens una subit, viduare penates,

    finitimas adhibere manus, iamque ire. sed altus

    consiliis pater imperiique haud flectere molem

    inscius: ‘ista quidem superis curaeque medenda

    linquite. quaeso, meae, nec te germanus inulto

    sceptra geret, neque nos avidi promittere bellum.

    at nunc egregium tantoque in sanguine ovantem

    excipite Oeniden, animosaque pectora laxet

    sera quies: nobis dolor haud rationis egebit.’

    Turbati extemplo comites et pallida coniunx

    Tydea circum omnes fessum bellique viaeque

    stipantur. laetus mediis in sedibus aulae

    constitit, ingentique exceptus terga columna,

    vulnera dum lymphis Epidaurius eluit Idmon,

    nunc velox ferro, nunc ille tepentibus herbis

    mitior, ipse alta seductus mente renarrat

    principia irarum, quaeque orsus uterque vicissim,

    quis locus insidiis, tacito quae tempora bello,

    qui contra quantaque duces, ubi maximus illi

    sudor, et indicio servatum Maeona tristi

    exponit, cui fida manus proceresque socerque

    adstupet oranti, Tyriisque incenditur exsul.

    Solverat Hesperii devexo margine ponti

    flagrantes Sol pronus equos rutilamque lavabat

    Oceani sub fonte comam, cui turba profundi

    Nereos et rapidis adcurrunt passibus Horae,

    frenaque et auratae textum sublime coronae

    deripiunt, laxant calidis umentia loris

    pectora; pars meritos vertunt ad molle iugales

    gramen et erecto currum temone supinant.

    nox subiit curasque hominum motusque ferarum

    composuit nigroque polos involvit amictu,

    illa quidem cunctis, sed non tibi mitis, Adraste,

    Labdacioque duci: nam Tydea largus habebat

    perfusum magna virtutis imagine somnus,

    et iam noctivagas inter deus armifer umbras

    desuper Arcadiae fines Nemeaeaque rura

    Taenariumque cacumen Apollincasque Therapnas

    armorum tonitru ferit et trepidantia corda

    implet amore sui. comunt Furor Iraque cristas,

    frena ministrat equis Pavor armiger, at vigil omni

    Fama sono vanos rerum succincta tumultus

    antevolat currum flatuque impulsa gementum

    alipedum trepidas denso cum murmure plumas

    excutit: urget enim stimulis auriga emeritis

    facta, infecta loqui, curruque infestus ab alto

    terga comamque deae Scythica pater increpat hasta,

    qualis ubi Aeolio dimissos carcere Ventos

    dux prae se Neptunus agit magnoque volentes

    incitat Aegaeo; tristis comitatus eunti

    circum lora fremunt Nimbique Hiemesque profundae

    Nubilaque et vulso terrarum sordida fundo

    Tempestas: dubiae motis radicibus obstant

    Cyclades, ipsa tua Mycono Gyaroque revelli,

    Dele, times magnique iidem testaris alumni.

    Septima iam nitidum terris Aurora deisque

    purpureo vehit ore diem, Perseius heros

    cum primum arcana senior sese extulit aula,

    multa super bello generisque tumentibus amens

    incertusque animi, daret armis iura novosque

    gentibus incuteret stimulos, an frena teneret

    irarum et motos capillis adstringeret enses,

    hinc pacis tranquilla movent, atque inde pudori

    foeda quies, flectique nova dulcedine pugnae

    difficiles populi; dubio sententia tandem

    sera placet, vatum mentes ac provida veri

    sacra movere deum. sollers tibi cura futuri,

    Amphiarae, datur, iuxtaque Amythaone cretus

    iam senior—sed mente viret Phoeboque—Melampus

    adsociat passus: dubium, cui pronus Apollo

    oraque Cirrhaca satiavit largius unda.

    principio fibris pecudumque in sanguine divos

    explorant; iam tunc pavidis maculosa bidentum

    corda negant diraque nefas minitantia vena.

    ire tamen vacuoque sedet petere omina caelo.

    Mons erat audaci seductus in aethera dorso—

    nomine Lernaei memorant Aphesanta coloni—,

    gentibus Argolicis olim sacer; inde ferebant

    nubila suspenso celerem temerasse volatu

    Persea, cum raptos pueri perterrita mater

    prospexit de rupe gradus ac paene secuta est.

    huc gemini vates sanctam canentis olivae

    fronde comam et niveis ornati tempora vittis

    evadunt pariter, madidos ubi lucidus agros

    ortus et algentes laxavit sole pruinas,

    ac prior Oeclides solitum prece numen amicat:

    ‘Iuppiter omnipotens—nam te pernicibus alis

    addere consilium volucresque implere futuri

    omniaque et causas caelo deferre latentes

    accipimus—, non Cirrha deum promiserit antro

    certius, aut frondes lucis quas fama Molossis

    Chaonias sonuisse tibi: licet aridus Hammon

    invideat Lyciaeque parent contendere sortes

    Niliacumque pecus patrioque aequalis honori

    Branchus, et undosae quem rusticus accola Pisae

    Pana Lycaonia nocturnum exaudit in umbra,

    ditior ille animi, cui tu, Dictaee, secundas

    impuleris manifestus aves. mirum unde, sed olim

    hic honor alitibus, superae seu conditor aulae

    sic dedit effusum chaos in nova semina texens,

    seu quia mutatae nostraque ab origine versis

    corporibus subiere notos, seu purior axis

    amotumque nefas et rarum insistere terris

    vera docent; tibi, summe sator terraeque deumque,

    scire licet, nos Argolicae primordia pugnae

    venturumque sinas caelo praenosse laborem.

    si datur et duris sedet haec sententia Parcis

    solvere Echionias Lernaea cuspide portas,

    signa feras laevusque tones; tunc omnis in astris

    consonet arcana volucris bona murmura lingua,

    si prohibes, hic necte moras dextrisque profundum

    alitibus praetexe diem.’ sic fatus, et alto

    membra locat scopulo; tunc plura ignotaque iungit

    numina et immensi fruitur caligine mundi.

    Postquam rite diu partiti sidera cunctis

    perlegere animis oculisque sequacibus auras,

    tunc Amythaonius longo post tempore vates:

    ‘nonne sub excelso spirantis limite caeli,

    Amphiarae, vides, cursus ut nulla serenos

    ales agat liquidoque polum complexa meatu

    pendeat aut fugiens placabile planxerit omen?

    non comes obscurus tripodum, non fulminis ardens

    vector adest, flavaeque sonans avis unca Minervae,

    non venit auguriis melior; quin vultur et altis

    desuper accipitres exsultavere rapinis,

    monstra volant, dirae stridunt in nube volucres,

    nocturnaeque gemunt striges et feralia bubo

    damna canens, quae prima deum portenta sequamur?

    hisne dari. Thymbraee, polum? simul ora recurvo

    ungue secant rabidae planctumque imitantibus alis

    exagitant zephyros et plumea pectora caedunt.’

    ille sub haec: ‘equidem varii, pater, omina Phoebi

    saepe tuli: iam tum. prima cum pube virentem

    semideos inter pinus me Thessala reges

    duceret, hic casus terraeque malisque canentem

    obstipuere duces, nec me ventura locuto

    saepius in dubiis auditus Iasoni Mopsus.

    sed similis non ante metus aut astra notavi

    prodigiosa magis; quamquam maiora parantur.

    huc adverte animum: clara regione profundi

    aetheros innumeri statuerunt agmina cygni,

    sive hos Strymonia Boreas eiecit ab Arcto,

    seu fecunda refert placidi clementia Nili.

    fixerunt cursus: has rere in imagine Thebas;

    nam sese immoti gyro atque in pace silentes

    ceu muris valloque tenent, sed fortior ecce

    adventat per inane cohors; septem ordine fulvo

    armigeras summi Iovis exsultante caterva

    intuor: Inachii sint hi tibi, concipe, reges,

    invasere globum nivei gregis uncaque pandunt

    caedibus ora novis et strictis unguibus instant.

    cernis inexperto rorantes sanguine ventos,

    et plumis stillare diem? quae saeva repente

    victores agitat leto Iovis ira sinistri?

    hic excelsa petens subita face solis inarsit

    submisitque animos, illum vestigia adortum

    maiorum volucrum tenerae deponitis alae.

    hic hosti implicitus pariter ruit, hune fuga retro

    volvit agens sociae linquentem fata catervae.

    hic nimbo glomeratus obit, hic praepete viva

    pascitur immoriens; spargit cava nubila sanguis.’

    quid furtim inlacrimas? ‘illum, venerande Melampu,

    qui cadit, agnosco.’ trepidos sic mole futuri

    cunctaque iam rerum certa sub imagine passos

    terror habet vates; piget inrupisse volantum

    concilia et caelo mentem insertasse vetanti,

    auditique odere deos.—unde iste per orbem

    primus venturi miseris animantibus aeger

    crevit amor? divumne feras hoc munus, an ipsi,

    gens avida et parto non umquam stare quieti.

    eruimus, quae prima dies, ubi terminus aevi,

    quid bonus ille deum genitor, quid ferrea Clotho

    cogitet? hinc fibrae et volucrum per nubila sermo

    astrorumque vices numerataque semina lunae

    Thessalicumque nefas, at non prior aureus ille

    sanguis avum scopulisque satae vel robore gentes

    mentibus his usae: silvas amor unus humumque

    edomuisse manu: quid crastina volveret aetas,

    scire nefas homini, nos pravum et flebile vulgus

    scrutari penitus superos: hinc pallor et irae,

    hinc scelus insidiaeque et nulla modestia voti.

    Ergo manu vittas damnataque vertice serta

    deripit abiectaque inhonorus fronde sacerdos

    inviso de monte redit; iam bella tubaeque

    comminus, absentesque fremunt sub pectore Thebae,

    ille nec aspectum volgi. nec fida tyranni

    conloquia aut coetus procerum perferre, sed atra

    sede tegi, et superum clausus negat acta fateri:

    te pudor et curae retinent per rura, Melampu.

    bissenos premit ora dies populumque ducesque

    extrahit incertis, et iam suprema Tonantis

    iussa fremunt agrosque viris annosaque vastant

    oppida; bellipotens prae se deus agmina passim

    mille rapit; liquere domos dilectaque laeti

    conubia et primo plorantes limine natos:

    tantus in attonitos cecidit deus. arma paternis

    postibus et fixos superum ad penetralia currus

    vellere amor; tunc fessa putri robigine pila

    haerentesque situ gladios in saeva recurant

    vulnera et adtrito cogunt iuvenescere saxo.

    hi teretes galeas magnorumque aerea suta

    thoracum et tunicas chalybum squalore crepantes

    pectoribus temptare, alii Cortynia lentant

    cornua; iam falces avidis et aratra caminis

    rastraque et incurvi saevum rubuere ligones,

    caedere nec validas sanctis e stirpibus hastas,

    nec pudor emerito clipeum vestisse iuvenco.

    inrupere Argos maestique ad limina regis

    bella animis, bella ore fremunt; it clamor ad auras,

    quantus Tyrrheni gemitus salis, aut ubi temptat

    Enceladus mutare latus; super igneus antris

    mons tonat, exundant apices fluctusque Pelorus

    contrahit, et sperat tellus abrupta reverti.

    Atque hic ingenti Capaneus Mavortis amore

    excitus et longam pridem indignantia pacem

    corda tumens—huic ampla quidem de sanguine prisco

    nobilitas: sed enim ipse manu praegressus avorum

    facta, diu tuto superum contemptor et aequi

    impatiens largusque animae, modo suaserit ira—,

    unus ut e silvis Pholoes habitator opacae

    inter et Aetnaeos aequus consurgere fratres,

    ante fores, ubi turba ducum vulgique frementis,

    Amphiarae, tuas " quae tanta ignavia " clamat,

    ‘Inachidae vosque o socio de sanguine Achivi?

    unius—heu pudeat!—plebeia ad limina civis

    tot ferro accinetae gentes animisque paratae

    pendemus? non si ipse cavo sub vertice Cirrhae,

    quisquis is est. timidis famaeque ita visus, Apollo

    mugiat insano penitus seclusus in antro,

    exspectare queam, dum pallida virgo tremendas

    nuntiet ambages, virtus mihi numen et ensis,

    quem teneo! iamque hic timida cum fraude sacerdos

    exeat, aut hodie, volucrum quae tanta potestas,

    experiar.’ laetum fremit adsensuque furentem

    implet Achaea manus, tandem prorumpere adactus

    Oeclides: ‘alio curarum agitante tumultu

    non equidem effreno iuvenis clamore profani

    dictorumque metu. licet hic insana minetur,

    elicior tenebris; alio mihi debita fato

    summa dies, vetitumque dari mortalibus armis,

    sed me vester amor nimbisque arcana profari

    Phoebus agit; vobis ventura atque omne. quod ultra est.

    pandere maestus eo; nam te. vesane. moueri

    ante nefas, unique tacet tibi noster Apollo.

    quo, miseri, fatis superisque obstantibus arma,

    quo rapitis? quae vos Furiarum verbera caecos

    exagitant? adeone animarum taedet? et Argos

    exosi? nil dulce domi r nulla omina curae?

    quid me Persei secreta ad culmina montis

    ire gradu trepido superumque inrumpere coetus

    egistis? potui pariter nescire, quis armis

    casus, ubi atra dies, quae fati exordia cunctis,

    quae mihi. consulti testor penetralia mundi

    et volucrum adfatus et te, Thymbraee, vocanti

    non alias tam saeve mihi, quae signa futuri

    pertulerim: vidi ingentis portenta ruinae,

    vidi hominum divumque metus hilaremque Megaeram

    et Lachesin putri vacuantem saecula penso.

    proicite arma manu: deus ecce furentibus obstat,

    ecce deus! miseri, quid pulchrum sanguine victo

    Aoniam et diri saturare navalia Cadmi?

    sed quid vana cano. quid fixos arceo casus?

    ibimus—’ hic presso gemuit semel ore sacerdos,

    illum iterum Capaneus: ‘tuus o furor auguret uni

    ista tibi, ut serves vacuos inglorius annos

    et tua non umquam Tyrrhenus tempora circum

    clangor eat. quid vota virum meliora moraris?

    scilicet ut vanis avibus natoque domoque

    et thalamis potiare iacens, sileamus inulti

    Tydeos egregii perfossum pectus et arma

    foederis abrupti? quodsi bella effera Graios

    ferre vetas, i Sidonios legatus ad hostes:

    haec pacem tibi serta dabunt, tua prorsus inani

    verba polo causas abstrusaque nomina rerum

    eliciunt? miseret superum, si carmina curae

    humanaeque preces! quid inertia pectora ferres?

    primus in orbe deos fecit timor! et tibi tuto

    nunc eat iste furor; sed prima ad classica cum iam

    hostilem Ismeuon galeis Dircenque bibemus,

    ne mihi tunc, moneo, lituos atque arma volenti

    obvius ire pares venisque aut alite visa

    bellorum proferre diem: procul haec tibi mollis

    infula terrificique aberit dementia Phoebi:

    illic augur ego et mecum quicumque parati

    insanire manu.’ rursus fragor intonat ingens

    hortantum et vasto subter volat astra tumultu.

    ut rapidus torrens, animos cui verna ministrant

    flamina et exuti concreto frigore montes,

    cum vagus in campos frustra prohibentibus exit

    obicibus, resonant permixto turbine tecta,

    arva, armenta, viri, donec stetit improbus alto

    colle minor magnoque invenit in aggere ripas:

    haec alterna ducum nox interfusa diremit.

    At gemitus Argia viri non amplius aequo

    corde ferens sociumque animo miserata dolorem,

    sicut erat laceris pridem turpata capillis

    et fletu signata genas, ad celsa verendi

    ibat tecta patris, parvumque sub ubere caro

    Thessandrum portabat avo iam nocte suprema

    ante novos ortus, ubi sola superstate plaustro

    Arctos ad oceanum fugientibus invidet astris.

    utque fores iniit magnoque adfusa parenti est:

    ‘cur tua cum lacrimis maesto sine coniuge supplex

    limina nocte petam, cessem licet ipsa profari,

    scis genitor, sed iura deum genialia testor

    teque pater, non ille iubet, sed pervigil angor;

    ex quo primus Hymen movitque infausta sinistram

    Iuno facem, semper lacrimis gemituque propinquo

    exturbata quies, non si mihi tigridis horror

    aequoreasque super rigeant praecordia cautes,

    ferre queam; tu solus opem, tu summa medendi

    iura tenes; da bella, pater, generique iacentis

    aspice res humiles, atque hanc, pater, aspice prolem

    exsulis; huic olim generis pudor, o ubi prima

    hospitia et iunctae testato numine dextrae!

    hic certe est, quem fata dabant, quem dixit Apollo;

    non egomet tacitos Veneris furata calores

    culpatamve facem: tua iussa verenda tuosque

    dilexi monitus, nunc qua feritate dolentis

    despiciam questus? nescis, pater optime, nescis,

    quantus amor castae misero nupsisse marito.

    et nunc maesta quidem grave et inlaetabile munus,

    ut timeam doleamque, rogo; sed eum oscula rumpet

    maesta dies, cum rauca dabunt abeuntibus armis

    signa tubae saevoque genas fulgebitis auro,

    ei mihi! care pater, iterum fortasse rogabo.’

    Illius umenti carpens pater oscula vultu:

    ‘non equidem has umquam culparim, nata, querellas;

    pone metus, laudanda rogas nec digna negari,

    sed mihi multa dei—nec tu sperare, quod urges,

    desine—, multa metus regnique volubile pondus

    subiciunt animo, veniet, qui debitus istis,

    nata. modus, neque te incassum flevisse querens.

    tu solare virum, neu sint dispendia iustae

    dura morae: magnos cunctamur, nata, paratus.

    proficitur bello.’ dicentem talia nascens

    lux monet ingentemque iubent adsurgere curae.