Comma for either/or — dharma, courage. Spelling forgiving — corage finds courage.

    Thebais

    Book 7

    Statius

    52 min
    1. Atque ea cunctantes Tyrii primordia belli

    Iuppiter haud aequo respexit corde Pelasgos,

    concussitque caput, motu quo celsa laborant

    sidera proclamatque adici cervicibus Atlas,

    tunc ita velocem Tegees adfatus alumnum:

    ‘i, medium rapido Borean inlabere saltu

    Bistonias, puer, usque domos axemque nivosi

    sideris, Oceano vetitum qua Parrhasis ignem

    nubibus hibernis et nostro pascitur imbri,

    atque ibi seu posita respirat cuspide Mavors,

    quamquam invisa quies, seu, quod reor, arma tubasque

    insatiatus habet caraeque in sanguine gentis

    luxuriat: propere monitus iramque parentis

    ede, nihil parcens, nempe olim accendere iussus

    Inachias acies atque omne, quod Isthmius umbo

    distinet et raucae circumtonat ira Maleae:

    illi vix muros limenque egressa iuventus

    sacra colunt; credas bello rediisse, tot instant

    plausibus, offensique sedent ad iusta sepulcri.

    hicne tuus, Gradive, furor? sonat orbe recusso

    discus et Ocbalii coeunt in proelia caestus,

    at si ipsi rabies ferrique insana voluptas

    qua tumet, immeritas cineri dabit impius urbes

    ferrum ignemque ferens, implorantesque Tonantem

    sternet humi populos miseruntque exhauriet orbem,

    nunc lenis belli nostraque remittitur ira.

    quodni praecipitat pugnas dictoque iubentis

    ocius impingit Tyriis Danaa agmina muris —

    nil equidem crudele minor —, sit mite bonumque

    numen, et effreni laxentur in otia mores,

    reddat equos ensemque mihi, nec sanguinis ultra

    ius erit: aspiciam terras pacemque iubebo

    omnibus; Ogygio sat erit Tritonia bello.’

    Dixerat, et Thracum Cyllenius arva subibat;

    atque illum Arctoae labentem cardine portae

    tempestas aeterna plagae praetentaque caelo

    agmina nimborum primique Aquilonis hiatus

    in diversa ferunt: crepat aurea grandine multa

    palla, nec Arcadii bene protegit umbra galeri.

    hic steriles delubra notat Mavortia silvas —

    horrescitque tuens — , ubi mille furoribus illi

    cingitur averso domus immansueta sub Haemo.

    ferrea compago laterum, ferro apta feruntur

    limina, ferratis incumbunt tecta columnis.

    laeditur adversum Phoebi iubar, ipsaque sedem

    lux timet, et durus contristat sidera fulgor,

    digna loco statio: primis salit Impetus amens

    e foribus caecumque Nefas Iraeque rubentes

    exsanguesque Metus, occultisque ensibus adstant

    Insidiae geminumque tenens Discordia ferrum.

    innumeris strepit aula Minis, tristissima virtus

    stat medio, laetusque Furor voltuque cruento

    Mors armata sedet; bellorum solus in aris

    sanguis et incensis qui raptus ab urbibus ignis,

    terrarum exuviae circum, et fastigia templi

    captae insignibant gentes, caelataque ferro

    fragmina portarum bellatriccsque carinae,

    et vacui currus protritaque curribus ora,

    paene etiam gemitus: adeo vis omnis et omne

    vulnus, ubique ipsum, sed non usquam ore remisso

    cernere erat: talem divina Mulciber arte

    ediderat; nondum radiis monstratus adulter

    foeda catenato luerat conubia lecto.

    Quaerere templorum regem vix coeperat ales

    Maenalius, tremit ecce solum et mugire refractis

    corniger Hebrus aquis; tunc quod pecus utile bello

    vallem infestabat, trepidas spumare per herbas,

    signa adventantis, clausaeque adamante perenni

    dissiluere fores. Hyrcano in sanguine pulcher

    ipse subit curru, diraque adspargine latos

    mutat agros, spolia a tergo flentesque catervae:

    dant silvae nixque alta locum; regit atra iugales

    sanguinea Bellona manu longaque fatigat

    cuspide. deriguit visu Cyllenia proles

    submisitque genas: ipsi reverentia patri,

    si prope sit, dematque minas nec talia mandet.

    quod Iovis imperium, magno quid ab aethere portas?

    occupat Armipotens ‘neque enim hune, germane, sub axem

    sponte venis hiemesque meas, cui roscida iuxta

    Maenala et aestivi elementior aura Lycaei.’

    ille refert consulta patris, nee longa moratus,

    sicut anhelabant, iuncto sudore volantes

    Mars impellit equos, resides in proelia Graios

    ipse etiam indignans, vidit pater altus et irae

    iam levior tardo flectebat pondere vultum:

    ut si quando ruit debellatasque relinquit

    Eurus aquas, pax ipsa tumet pontumque iacentem

    exanimis iam volvit hiemps: nondum arma earinis

    omnia, nec toto respirant pectore nautae.

    Finierat pugnas honor exsequialis inermes,

    necdum aberant coetus, cunctisque silentibus heros

    vina solo fundens cinerem placabat Adrastus

    Archemori: ‘da, parve, tuum trieteride multa

    instaurare diem, nee saucius Arcadas aras

    malit adire Pelops Eleaque pulset eburna

    templa manu, nee Castaliis altaribus anguis,

    nee sua pinigero magis adnatet umbra Lechaeo.

    nos te lugenti, puer, infitiamur Averno,

    maestaque perpetuis sollemnia iungimus astris,

    nunc festina cohors, at si Boeotia ferro

    vertere tecta dabis, magnis tunc dignior aris,

    tunc deus, Inachias nec tantum culta per urbes

    numina, captivis etiam iurabere Thebis.’

    dux ea pro cunctis, eadem sibi quisque vovebat.

    Iam pronis Gradivus equis Ephyraea premebat

    litora, qua summas caput Acrocorinthos in auras

    tollit et alterna geminum mare protegit umbra,

    inde unum dira comitum de plebe Pavorem

    quadripedes anteire iubet: non alter anhelos

    insinuare metus animoque avertere vires

    aptior; innumerae monstro vocesque manusque

    et facies quamcumque velit; bonus omnia credi

    auctor et horrificis lymphare incursibus urbes,

    si geminos soles ruituraque suadeat astra,

    aut nutare solum aut veteres descendere silvas,

    a! miseri vidisse putant, tunc acre novabat

    ingenium: falso Nemeaeum pulvere campum

    erigit; attoniti tenebrosam a vertice nubem

    respexere duces; falso clamore tumultum

    auget, et arma virum pulsusque imitatur equorum,

    terribilemque vagas ululatum spargit in auras.

    exsiluere animi, dubiumque in murmure vulgus

    pendet: ‘ubi iste fragor? ni fallimur aure. sed unde

    pulvereo stant astra globo? num Ismenius ultro

    miles? ita est: veniunt, tanta autem audacia Thebis?

    an dubitent — age! — , dum inferias et busta colamus?’

    haec Pavor attonitis; variosque per agmina vultus

    induitur, nunc Pisaeis e milibus unus,

    nunc Pylius, nunc ore Lacon, hostesque propinquos

    adiurat turmasque metu consternat inani.

    nil falsum trepidis, ut vero amentibus ipse

    incidit et sacrae circum fastigia vallis

    turbine praevectus rapido ter sustulit hastam,

    ter concussit equos, clipeum ter pectore plausit:

    arma, arma insani sua quisque ignotaque nullo

    more rapit, mutant galeas alienaque cogunt

    ad iuga cornipedes; ferus omni in pectore saevit

    mortis amor caedisque, nihil flagrantibus obstat:

    praecipiant redimuntque moras, sic litora vento

    incipiente fremunt, fugitur cum portus; ubique

    vela fluunt, laxi iactantur ubique rudentes;

    iamque natant remi, natat omnis in aequore summo

    ancora, iam dulcis medii de gurgite ponti

    respicitur tellus comitesque a puppe relicti.

    viderat Inachias rapidum glomerare cohortes

    Bacchus iter; gemuit Tyriam conversus ad urbem,

    altricemque domum et patrios reminiscitur ignes,

    purpureum tristi turbatus pectore vultum:

    non crines, non serta loco, dextramque reliquit

    thyrsus, et intactae ceciderunt cornibus uvae.

    ergo ut erat lacrimis lapsoque inhonorus amictu

    ante Iovem — et tunc forte polum secretus habebat —

    constitit, haud umquam facie conspectus in illa —

    nec causae latuere patrem — , supplexque profatur:

    ‘ exscindisne tuas, divum sator optime, Thebas?

    saeva adeo coniunx? nec te telluris amatae

    deceptique laris miseret cinerumque meorum?

    esto, olim invitum iaculatus nubibus ignem

    — credimus — : en iterum atra refers incendia terris,

    nec Styge iurata, nec paelicis arte rogatus.

    quis modus? an nobis pater iratusque, bonusque

    fulmen habes? sed non Danaeia limina talis

    Parrhasiumque nemus Ledaeasque ibis Amyclas.

    scilicet e cunctis ego neglectissima natis

    progenies? ego nempe tamen, qui dulce ferenti

    pondus eram, cui tu dignatus limina vitae

    praereptumque iter et maternos reddere menses,

    adde, quod imbellis rarisque exercita castris

    turba meas acies, mea tantum proelia norunt,

    nectere fronde comas et ad inspirata rotari

    buxa: timent thyrsos nuptarum et proelia matrum,

    unde tubas Martemque pati, qui fervidus ecce

    quanta parat? quid si ille tuos Curetas in arma

    ducat et innocuis iubeat decernere peltis?

    quin etiam invisos — sic hostis defuit? — Argos

    eligis2! o ipsis, genitor, graviora periclis

    iussa: novercales luimus ditare Myeenas!

    cedo equidem, quo sacra tamen ritusque peremptae

    gentis et, in tumidos si quid male feta reliquit

    mater, abire iubes? Thracen silvasque Lycurgi?

    anne triumphatos fugiam captivus ad Indos?

    da sedem profugo! potuit Latonia frater

    saxa — nec invideo — defigere Delon et imis

    commendare fretis; cara submovit ab arce

    hostiles Tritonis aquas; vidi ipse potentem

    gentibus Eois Epaphum dare iura, nec ullas

    Cyllene secreta tubas Minoave curat

    Ida: quid heu tantum nostris offenderis aris?

    hic tibi — quando minor iam nostra potentia — noctes

    Herculeae placitusque vagae Nycteidos ardor,

    hic Tyrium genus et nostro felicior igne

    taurus: Agenoreos saltem tutare nepotes.’

    Invidiam risit pater, et iam poplite flexum

    sternentemque manus tranquillus ad osenla tollit

    inque vicem placida orsa refert: ‘non coniugis ista

    consiliis, ut rere, puer, nec saeva roganti

    sic expostus ego: immoto deducimur orbe

    fatorum; veteres seraeque in proelia causae.

    nam cui tanta quies irarum aut sanguinis usus

    parcior humani? videt axis et ista per aevom

    mecum aeterna domus, quotiens iam torta reponam

    fulmina, quam rarus terris hic imperet ignis.

    quin etiam invitus magna uleiscendaque passis

    aut Lapithas Marti, aut veterem Calydona Dianae

    expugnare dedi; maesta est iactura pigetque

    tot mutare animas, tot reddere corpora vitae.

    Labdacios vero Pelopisque a stirpe nepotes

    tardum abolere mihi; scis ipse — ut crimina mittam

    Dorica — , quam promptae superos incessere Thebae;

    te quoque — sed, quoniam vetus excidit ira, silebo.

    non tamen aut patrio respersus sanguine Pentheus,

    aut matrem scelerasse toris aut crimine fratres

    progenuisse reus, lacero tua lustra replevit

    funere: ubi hi fletus, ubi tune ars tanta precandi?

    ast ego non proprio diros impendo dolori

    Oedipodionidas: rogat hoc tellusque polusque

    et pietas et laesa fides naturaque, et ipsi

    Eumenidum mores, sed tu super urbe moveri

    parce tua: non hoc statui sub tempore rebus

    occasum Aoniis, veniet suspeetior aetas

    ultoresque alii: nunc regia Iuno queretur.’

    his ille auditis mentemque habitumque recepit;

    ut eum sole malo tristique rosaria pendent

    usta noto, si clara dies zephyrique refecit

    aura polum, redit omnis honos, emissaque lucent

    germina et informes ornat sua gloria virgas.

    Nuntius attonitas iamdudum Eteoelis ad aures

    explorata ferens longo docet agmine Graios

    ire duces, nec iam Aoniis procul afore campis;

    quacumque ingressi, tremere ac miserescere cunctos

    Thebarum; qui stirpe, refert, qui nomine et armis,

    ille metum condens audire exposcit et odit

    narrantem; hinc socios dictis stimulare suasque

    metiri decernit opes. exciverat omnem

    Aoniam Euboeamque et Phocidos arva propinquae

    Mars, ita dulce Iovi; longe fugit ordine velox

    tessera: propellunt acies, seseque sub armis

    ostentant; subeunt campo, qui proximus urbi

    damnatus bellis patet exspectatque furores.

    nondum hostes contra, trepido tamen agmine matres

    conscendunt muros, inde arma nitentia natis

    et formidandos monstrant sub casside patres.

    Turre procul sola nondum concessa videri

    Antigone populis teneras defenditur atra

    veste genas; iuxtaque comes, quo Laius ibat

    armigero; tunc virgo senem regina veretur.

    quae sic orsa prior: ‘spesne obstatura Pelasgis

    haec vexilla, pater? Pelopis descendere totas

    audimus gentes: dic, o precor, extera regum

    agmina; nam video, quae noster signa Menoeceus,

    quae noster regat arma Creon, quam celsus aena

    Sphinge per ingentes Homoloidas exeat Haemon.’

    sic rudis Antigone, senior cui talia Phorbas:

    ‘mille sagittiferos gelidae de colle Tanagrae

    promovet ecce Dryas; hic, cui nivea arma tridentem

    atque auro rude fulmen habent, Orionis alti

    non falsus virtute nepos: procul, oro, paternum

    omen et innuptae vetus excidat ira Dianae,

    iungunt se castris regisque in nomen adoptant

    Ocalea Medeonque et confertissima lucis

    Nisa Dionaeisque avibus circumsona Thisbe.

    proximus Eurymedon, qui pastoralia Fauni

    arma patris pinuque iubas imitatur equinas,

    terribilis silvis: reor et Mavorte cruento

    talis erit. dites pecorum comitantur Erythrae,

    qui Scolon densamque iugis Eteonon iniquis,

    qui breve litus Hyles Atalantaeamque superbi

    Schoenon habent notique colunt vestigia campi;

    fraxineas Macetum vibrant de more sarisas

    saevaque difficiles excludere volnera peltas.

    ecce autem clamore ruunt Neptunia plebes

    Onchesti: quos pinigeris Mycalessos in agris

    Palladiusque Melas Hecataeaque gurgite nutrit

    Gargaphie, quorumque novis Haliartos aristis

    invidet et nimia sata laeta supervenit herba.

    tela rudes trunci, galeae vacua ora leonum,

    arborei dant scuta sinus, hos regis egenos

    Amphion en noster agit — cognoscere pronum,

    virgo — , lyra galeam tauroque insignis avito.

    macte animo iuvenis, medios parat ire per enses

    nudaque pro caris opponere pectora muris,

    vos etiam nostris, Heliconia turba, venitis

    addere rebus opem; tuque, o Permesse, canoris

    et felix, Olmie, vadis armastis alumnos

    bellorum resides, patriis concentibus audis

    exsultare gregem, quales, cum pallida cedit

    bruma, renidentem deducunt Strymona cygni.

    ite alacres, numquam vestri morientur honores,

    bellaque perpetuo memorabunt carmine Musae.’

    Dixerat, et paulum virgo interfata loquenti:

    ‘ illi autem, quanam iunguntur origine fratres?

    sic certe paria arma viris, sic exit in auras

    cassidis aequus apex; utinam haec concordia nostris!’

    cui senior ridens: ‘non prima errore videndi

    falleris, Antigone: multi hos — nam decipit aetas —

    dixerunt fratres, pater est natusque, sed aevi

    confudere modos: puerum Lapithaona nymphe

    Dercetis expertem thalami crudumque maritis

    ignibus ante diem cupido violavit amore

    improba conubii; nec longum, et pulcher Alatreus

    editus, ac primae genitorem in flore iuventae

    consequitur traxitque notas et miscuit annos,

    et nunc sic fratres mentito nomine gaudent,

    plus pater; hunc olim iuvat et ventura senectus,

    tercentum genitor totidemque in proelia natus

    exercent equites: hi deseruisse feruntur

    exilem Glisanta Coroniamque, feracem

    messe Coroniam, Baccho Glisanta colentes.

    sed potius celsos umbrantem hunc aspice late

    Hypsea quadriiugos, clipei septemplice tauro

    laeva, ter insuto servantur pectora ferro,

    pectora: nam tergo numquam metus, hasta vetustum

    silvarum decus, emissae cui pervia semper

    armaque corporaque et numquam manus inrita voti.

    Asopos genuisse datur, dignusque videri

    tunc pater, abreptis cum torrentissimus exit

    pontibus, aut natae tumidus cum virginis ultor

    flumina concussit generum indignata Tonantem.

    namque ferunt raptam patriis Aeginan ab undis

    amplexu latuisse Iovis: furit amnis et astris

    infensus bellare parat — nondum ista licebant

    nec superis — ; stetit audaces effusus in iras,

    conseruitque manum, nec quem imploraret habebat,

    donec vix tonitru submotus et igne trisulco

    cessit, adhuc ripis animosus gurges anhelis

    fulmineum cinerem magnaeque insignia poenae

    gaudet et Aetnaeos in caelum efflare vapores.

    talem Cadmeo mirabimur Hypsea campo,

    si modo placavit felix Aegina Tonantem.

    ducit Itonaeos et Alalcomenaea Minervae

    agmina, quos Midea et quos uvida suggerit Arne,

    Aulida qui Graeanque serunt viridesque Plataeas,

    et sulco Peteona domant refluumque meatu

    Euripum, qua noster, habent, teque ultima tractu

    Anthedon, ubi gramineo de litore Glaucus

    poscentes inrupit aquas, iam crine genisque

    caerulus, et mixtos expavit ab inguine pisces.

    glandibus et torta zephyros incidere funda

    cura: Cydoneas anteibunt gaesa sagittas,

    tu quoque praeclarum forma, Cephise, dedisses

    Narcissum, sed Thespiacis iam pallet in agris

    trux puer; orbata florem, pater, adluis unda.

    quis tibi Phoebeas acies veteremque revolvat

    Phocida? qui Panopen, qui Daulida, qui Cyparisson,

    et valles, Lebadia, tuas et Hyampolin acri

    subnixam scopulo, vel qui Parnasson utrumque

    aut Cirrham tauris Anemorianque supinant

    Coryciumque nemus, propellentemque Lilaean

    Cephisi glaciale caput, quo suetus anhelam

    ferre sitim Python amnemque avertere ponto,

    omnibus immixtas cono super aspice laurus

    armaque vel Tityon vel Delon habentia, vel quas

    hic deus innumera laxavit caede pharetras.

    Iphitus asper agit, genitor cui nuper ademptus

    Naubolus Hippasides, tuus, o mitissime Lai,

    hospes; adhuc currus securaque lora tenebam,

    cum tua subter equos iacuit convulsa cruentis

    ictibus, o utinam nostro cum sanguine, cervix

    !’ Dicenti maduere genae, vultumque per omnem

    pallor iit, vocisque repens singultus apertum

    intercepit iter; refovet frigentis amicum

    pectus alumna senis; redit atque exile profatur:

    ‘o mihi sollicitum decus ac suprema voluptas,

    Antigone! seras tibi demoror improbus umbras,

    fors eadem scelera et caedes visurus avitas,

    donec te thalamis habilem integramque resignem:

    hoc satis, et fessum vita dimittite, Parcae,

    sed dum labor iners, quanti — nunc ecce reviso —

    transabiere duces: Clonin atque in terga comantes

    non ego Abantiadas, non te, saxosa Caryste,

    non humiles Aegas altumque Capherea dixi.

    et iam acies obtunsa negat, cunctique resistunt,

    et tuus armatis iubet ecce silentia frater.’

    vix ea turre senex, cum rector ab aggere coepit:

    ‘magnanimi reges, quibus haud parere recusem

    ductor et ipse meas miles defendere Thebas,

    non ego vos stimulare parem — nam liber in arma

    impetus, et meritas ultro iurastis in iras — ,

    nec laudare satis dignasque rependere grates

    sufficiam — referent superi vestraeque subacto

    hoste manus — : urbem socia de gente subistis

    tutari, quam non aliis populator ab oris

    belliger externave satus tellure, sed hostis

    indigena adsultat, cui castra adversa regenti

    hic pater, hic genetrix, hic iunctae stirpe sorores,

    hic erat et frater, cerne en ubicumque nefandus

    excidium moliris avis: venere volentes

    Aoniae populi, nec sum tibi, saeve, relictus,

    quid velit ista cohors, et te sentire decebat:

    reddere regna vetant.’ sic fatus, et omnia rite

    disponit, qui bella gerant, qui moenia servent,

    quas in fronte manus, medio quas robore sistat.

    perspicuas sic luce fores et virgea pastor

    claustra levat, dum terra recens; iubet ordine primo

    ire duces, media stipantur plebe maritae;

    ipse levat gravidas et humum fractura parentum

    ubera, suceiduasque adportat matribus agnas.

    Interea Danai noctemque diemque sub armis,

    noctem iterum rursusque diem — sic ira ferebat —

    ingeminant: contempta quies, vix aut sopor illis

    aut epulae fecere moram; properatur in hostem

    more fugae, nec monstra tenent, quae plurima nectit

    prodigialc canens certi fors praevia fati.

    quippe serunt diros monitus volucresque feraeque

    sideraque aversique suis decursibus amnes,

    infestumque tonat pater et mala fulgura lucent;

    terrificaeque adytis voces clusaeque deorum

    sponte fores; nunc sanguineus, nunc saxeus imber,

    et subiti manes flentumque occursus avorum,

    tunc et Apollineae tacuere oracula Cirrhae,

    et non adsuetis pernox ululavit Eleusin

    mensibus, et templis Sparte praesaga reclusis

    vidit Amyclaeos — facinus! — concurrere fratres.

    Arcades insanas latrare Lycaonis umbras

    nocte ferunt tacita, saevo decurrere campo

    Oenomaum sua Pisa refert; Aeheloon utroque

    deformem cornu vagus infamabat Acarnan.

    Perseos effigiem maestam exorantque Mycenae

    confusum Iunonis ebur; mugire potentem

    Inachon agricolae, gemini maris incola narrat

    Thebanum toto planxisse Palaemona ponto,

    haec audit Pelopea phalanx, sed bellicus ardor

    consiliis obstat divum prohibetque timeri.

    Iam ripas, Asopc, tuas Boeotaque ventum

    flumina, non ausae transmittere protinus alae

    hostilem fluvium; forte et trepidantibus ingens

    descendebat agris, animos sive imbrifer arcus,

    seu montana dedit nubes, seu fluminis illa

    mens fuit obiectusque vado pater arma vetabat.

    tunc ferus Hippomedon magno cum fragmine ripae

    cunctantem deiecit equum, ducibusque relictis

    gurgite de medio frenis suspensus et armis

    ite viri clamat, ‘sic vos in moenia primus

    ducere, sic clusas voveo perfringere Thebas.’

    praecipitant cuncti fluvio puduitque secutos.

    ac velut ignotum si quando armenta per amnem

    pastor agit, stat triste pecus, procul altera tellus

    omnibus et late medius timor: ast ubi ductor

    taurus init fecitque vadum, tunc mollior unda,

    tunc faciles saltus, visaeque accedere ripae.

    Haudproculinde iugum tutisque adcommoda castris

    arva notant, unde urbem etiam turresque videre

    Sidonias; placuit sedes fidique receptus,

    colle per excelsum patulo, quem subter aperto

    arva sinu, nullique aliis a montibus instant

    despectus; nec longa labor munimina durus

    addidit: ipsa loco mirum natura favebat.

    in vallum elatae rupes devexaque fossis

    aequa et fortuito ductae quater aggere pinnae;

    cetera dant ipsi, donec sol montibus omnis

    erepsit rebusque dedit sopor otia fessis.

    Quis queat attonitas dictis ostendere Thebas?

    urbem in conspectu belli suprema parantis

    territat insomnem nox atra diemque minatur.

    discurrunt muris; nil saeptum horrore sub illo,

    nil fidum satis, invalidaeque Amphionis arces,

    rumor ubique alios pluresque adnuntiat hostes

    maioresque timor; spectant tentoria contra

    Inachia externosque suis in montibus ignes,

    hi precibus questuque deos, hi Martia tela

    belligerosque hortantur equos, hi pectora fletu

    cara premunt miserique rogos et crastina mandant

    funera, si tenuis demisit lumina somnus,

    bella gerunt; modo lucra morae, modo taedia vitae

    attonitis, lucemque timent lucemque precantur.

    it geminum excutiens anguem et bacchatur utrisque

    Tisiphone castris; fratrem huic, fratrem ingerit illi,

    aut utrique patrem: procul ille penatibus imis

    excitus implorat Furias oculosque reposcit.

    Iam gelidam Phoeben et caligantia primus

    hauserat astra dies, cum iam tumet igne futuro

    Oceanus lateque novo Titane reclusum

    aequor anhelantum radiis subsidit equorum:

    ecce truces oculos sordentibus obsita canis

    exsangues Iocasta genas et bracchia planctu

    nigra ferens ramumque oleae cum velleris atri

    nexibus, Eumenidum velut antiquissima, portis

    egreditur magna eum maiestate malorum,

    hinc atque hinc natae, melior iam sexus, aniles

    praecipitantem artus et plus quam possit euntem

    sustentant. venit ante hostes, et pectore nudo

    claustra adversa ferit tremulisque ululatibus orat

    admitti: ‘reserate viam! rogat impia belli

    mater; in his aliquod ius exsecrabile castris

    huic utero est.’ trepidi visam expavere manipli

    auditamque magis; remeat iam missus Adrasto

    nuntius: excipiunt iussi mediosque per enses

    dant iter. illa duces ut primum aspexit Achivos,

    clamorem horrendum luctu furiata resolvit:

    ‘Argolici proceres, ecquis monstraverit hostem,

    quem peperi? quanam inveniam, mihi dicite, natum

    sub galea?’ venit attonitae Cadmeius heros

    obvius, et raptam lacrimis gaudentibus implet

    solaturque tenens, atque inter singula matrem,

    matrem iterat, nunc ipsam urgens, nunc cara sororum

    pectora, eum mixta fletus anus asperat ira:

    ‘quid molles lacrimas venerandaque nomina fingis,

    rex Argive, mihi? quid colla amplexibus ambis

    invisamque teris ferrato pectore matrem?

    tune ille exsilio vagus et miserabilis hospes?

    quem non permoveas? longae tua iussa cohortes

    exspectant, multoque latus praefulgurat ense.

    a miserae matres! hunc te noctesque diesque

    deflebam? si verba tamen monitusque tuorum

    dignaris, dum castra silent suspensaque bellum

    horrescit pietas, genetrix iubeoque rogoque:

    i mecum patriosque deos arsuraque saltem

    tecta vide, fratremque — quid aufers lumina? — fratrem

    adloquere et regnum iam me sub iudice posce:

    aaut dabit, aut ferrum causa meliore resumes.

    anne times, ne forte doli, et te conscia mater

    decipiam? non sic miseros fas omne penates

    effugit: vix Oedipode ducente timeres.

    nupsi equidem peperique nefas, sed diligo tales,

    — a dolor! — et vestros etiamnum excuso furores.

    quodsi adeo perstas, ultro tibi, saeve, triumphum

    detulimus: religa captas in terga sorores,

    inice vincla mihi: gravis huc utcumque feretur

    et pater, ad vestrum gemitus nunc verto pudorem,

    Inachidae, liquistis enim parvosque senesque

    et lacrimas has quisque domi: sua credite matri

    viscera! si vobis hic parvo in tempore carus

    — sitque precor — quid me, oro, decet quidve ista, Pelasgi,

    ubera? ab Hyrcanis hoc Odrysiisve tulissent

    regibus, et si qui nostros vicere furores.

    adnuite, aut natum complexa superstite bello

    hic moriar.’ tumidas frangebant dicta cohortes,

    nutantesque virum galeas et sparsa videres

    fletibus arma piis. quales ubi tela viresque

    pectoris impulsu rabidi stravere leones,

    protinus ira minor, gaudentque in corpore capto

    securam differre famem: sic flexa Pelasgum

    corda labant, ferrique avidus mansueverat ardor.

    Ipse etiam ante oculos nunc matris ad oscula versus,

    nunc rudis Ismenes, nunc flebiliora precantis

    Antigones, variaque animum turbante procella

    exciderat regnum: cupit ire, et mitis Adrastus

    non vetat; hic iustae Tydeus memor occupat irae:

    ‘me potius, socii, qui fidum Eteoclea nuper

    expertus, nec frater eram, me opponite regi,

    cuius adhuc pacem egregiam et bona foedera gesto

    pectore in hoc, ubi tunc fidei pacisque sequestra

    mater eras, pulchris cum me nox vestra morata est

    hospitiis? nempe haec trahis ad commercia natum?

    duc illum in campum, vestro qui sanguine pinguis

    spirat adhuc pinguisque meo. tu porro sequeris,

    heu nimium mitis nimiumque oblite tuorum?

    scilicet infestae cum te circum undique dextrae

    nudabunt enses, haec flebit et arma quiescent?

    tene ille, heu demens, semel intra moenia clausum

    possessumque odiis Argiva in castra remittet?

    ante haec excusso frondescet lancea ferro,

    Inachus ante retro nosterque Achelous abibit,

    sed mite adloquium et saevis pax quaeritur armis:

    haec quoque castra patent, necdum meruere timeri,

    an suspectus ego? abscedo et mea volnera dono.

    intret: et hic genetrix eadem mediaeque sorores,

    finge autem pactis evictum excedere regnis,

    nempe iterum reddes?’ rursus mutata trahuntur

    agmina consiliis: subito ceu turbine caeli

    obvius adversum Boreae Notus abstulit aequor,

    arma iterum furiaeque placent; fera tempus Erinys

    arripit et primae molitur semina pugnae.

    Errabant geminae Dircaea ad flumina tigres,

    mite iugum, belli quondam vastator Eoi

    currus, Erythraeis sed nuper victor ab oris

    Liber in Aonios meritas dimiserat agros,

    illas turba dei seniorque ex more sacerdos

    sanguinis oblitas atque Indum gramen olentes

    palmite maturo variisque ornare corymbis

    curat et alterno maculas interligat ostro,

    iamque ipsi colles, ipsa has — quis credat? — amabant

    armenta, atque ausae circum mugire iuvencae;

    quippe nihil grassata fames: manus obvia pascit,

    exceptantque cibos fusoque horrenda supinant

    ora mero, vaga rure quies; si quando benigno

    urbem iniere gradu, domus omnis et omnia sacris

    templa calent, ipsumque fides intrasse Lyaeum.

    has ubi vipereo tactas ter utramque flagello

    Eumenis in furias animumque redire priorem

    impulit, erumpunt non agnoscentibus agris.

    ceu duo diverso pariter si fulmina caelo

    rupta cadant longumque trahant per nubila crinem:

    non aliter cursu rapidae atque immane frementes

    transibunt campos aurigamque impete vasto,

    Amphiarae, tuum — nec defuit omen, eriles

    forte is primus equos stagna ad vicina trahebat —

    corripiunt; mox Taenarium, qui proximus, Idan

    Aetolumque Acamanta premunt: fuga torva per agros

    cornipedum, visa donec flammatus Aconteus

    strage virum, cui sueta feras prosternere virtus

    — Arcas erat — , densis iam fida ad moenia versas

    insequitur telis, multumque hastile resumens

    ter, quater adducto per terga, per ilia telo

    transigit. illae autem longo cum limite fusi

    sanguinis ad portas utrimque exstantia ducunt

    spicula semianimes, gemituque imitante querellas

    saucia dilectis adclinant pectora muris,

    templa putes urbemque rapi facibusque nefandis

    Sidonios ardere lares, sic clamor apertis

    exoritur muris; mallent cunabula magni

    Herculis aut Semeles thalamum aut penetrale ruisse

    Harmoniae. cultor Baccheus Acontea Phegeus

    iam vacuum telis geminoque in sanguine ovantem

    comminus ense petit; subeunt Tegeaea iuventus

    auxilio tardi: iam supra sacra ferarum

    corpora maerenti iuvenis iacet ultio Baccho.

    Rumpitur et Graium subito per castra tumultu

    concilium; fugit exsertos Iocasta per hostes

    iam non ausa preces; natas ipsamque repellunt

    qui modo tam mites, et praeceps tempore Tydeus

    utitur: ‘ite age, nunc pacem sperate fidemque!

    num saltem differre nefas potuitve morari,

    dum genetrix dimissa redit?’ sic fatus aperto

    ense vocat socios, saevus iam clamor, et irae

    hinc atque inde calent; nullo venit ordine bellum,

    confusique duces volgo, et neglecta regentum

    imperia; una equites mixti peditumque catervae

    et rapidi currus; premit indigesta ruentes

    copia, nec sese vacat ostentare nec hostem

    noscere, sic subitis Thebana Argivaque pubes

    conflixere globis; retro vexilla tubaeque

    post tergum et litui bellum invenere secuti,

    tantus ab exiguo crudescit sanguine Mavors!

    ventus uti primas struit intra nubila vires,

    lenis adhuc, frondesque et aperta cacumina gestat,

    mox rapuit nemus et montes patefecit opacos.

    Nunc age, Pieriae, non vos longinqua, sorores,

    consulimus, vestras acies vestramque referte

    Aoniam; vidistis enim, dum Marte propinquo

    horrent Tyrrhenos Heliconia plectra tumultus.

    Sidonium Pterclan sonipes male fidus in armis

    rumpentem frenos diversa per agmina raptat

    iam liber, sic fessa manus: venit hasta per armos

    Tydeos et laevum iuveni transverberat inguen

    labentemque adfigit equo; fugit ille perempto

    consertus domino, nec iam arma aut frena tenentem

    portat adhue: ceu nondum anima defectus utraque

    cum sua Centaurus moriens in terga recumbit,

    certat opus ferri: sternunt alterna furentes

    Hippomedon Sybarin, Pylium Periphanta Menoeceus,

    Parthenopaeus Ityn: Sybaris iacet ense cruento,

    cuspide trux Periphas, Itys insidiante sagitta.

    Caeneos Inachii ferro Mavortius Haemon

    colla rapit, cui dividuum trans corpus hiantes

    truncum oculi quaerunt, animus caput; arma iacentis

    iam rapiebat Abas: cornu deprensus Achiva

    dimisit moriens clipeum hostilemque suumque.

    Quis tibi Baccheos, Eunaee, relinquere cultus,

    quis lucos, veritus quibus emansisse sacerdos,

    suasit et adsuetum Bromio mutare furorem?

    quem terrere queas? clipei penetrabile textum

    pallentes hederae Nysaeaque serta coronant,

    candida pampineo subnectitur instita pilo,

    crine latent umeri, crescunt lanugine malae,

    et rubet imbellis Tyrio subtemine thorax,

    bracchiaque in manicis et pictae vincula plantae

    carbaseique sinus, et fibula rasilis auro

    Taenariam fulva mordebat iaspide pallam,

    quam super a tergo velox corytus et arcus

    pendentesque sonant aurata lynce pharetrae.

    it lymphante deo media inter milia longum

    vociferans: ‘prohibete manus, haec omine dextro

    moenia Cirrhaea monstravit Apollo iuvenca;

    pareite, in haec ultro scopuli venere volentes.

    gens saerata sumus: gener huic est Iuppiter urbi

    Gradivusque socer; Bacchum haud mentimur alumnum

    et magnum Alciden.’ iactanti talia frustra

    turbidus aeria Capaneus occurrit in hasta,

    qualis ubi primam leo mane cubilibus atris

    erexit rabiem et saevo speculatur ab antro

    aut cervum aut nondum bellantem fronte iuvencum,

    it fremitu gaudens, licet arma gregesque lacessant

    venantum, praedam videt et sua volnera nescit:

    sic tum congressu Capaneus gavisus iniquo

    librabat magna venturam mole cupressum.

    ante tamen quid femineis ululatibus inquit,

    ‘terrificas. moriture, viros? utinam ipse veniret,

    cui furis! haec Tyriis cane matribus!’ et simul hastam

    expulit; illa volans, ceu vis non ulla moretur

    obvia, vix sonuit clipeo et iam terga reliquit,

    arma fluunt, longisque crepat singultibus aurum,

    eruptusque sinus vicit cruor, occidis audax,

    occidis Aonii puer altera cura Lyaei.

    marcida te fractis planxerunt Ismara thyrsis,

    te Tmolos, te Nysa ferax Theseaque Naxos

    et Thebana metu iuratus in orgia Ganges.

    Nec segnem Argolicae sensere Eteoclea turmae,

    parcior ad cives Polynicis inhorruit ensis,

    eminet ante alios iam formidantibus arva

    Amphiaraus equis ac multo pulvere vertit

    campum indignantem: famulo decus addit inane

    maestus et extremos obitus inlustrat Apollo,

    ille etiam clipeum galeamque incendit honoro

    sidere; nec tarde fratri, Gradive, dedisti,

    ne qua manus vatem, ne quid mortalia bello

    laedere tela queant: sanctum et venerabile Diti

    funus eat. talis medios aufertur in hostes

    certus et ipse necis, vires fiducia leti

    suggerit; inde viro maioraque membra diesque

    laetior et numquam tanta experientia caeli,

    si vacet: avertit morti contermina virtus,

    ardet inexpleto saevi Mavortis amore,

    et fruitur dextra atque anima flagrante superbit,

    hicne hominum casus lenire et demere Fatis

    iura frequens? quantum subito diversus ab illo,

    qui tripodas laurusque sequi, qui doctus in omni

    nube salutato volucrem cognoscere Phoebo!

    innumeram ferro plebem, ceu letifer annus

    aut iubar adversi grave sideris, immolat umbris

    ipse suis: iaculo Phlegyan iaculoque superbum

    Phylea, falcato Clonin et Chremetaona curru

    comminus hunc stantem metit, hunc a poplite sectum,

    cuspide non missa Chromin Iphinoumque Sagenque

    intonsumque Gyan sacrumque Lycorea Phoebo —

    invitus: iam fraxineum demiserat hastae

    robur, et excussis apparuit infula cristis — ,

    Alcathoum saxo, cui circum stagna Carysti

    et domus et coniunx et amantes litora nati

    vixerat ille diu pauper scrutator aquarum,

    decepit tellus, moriens hiemesque notosque

    laudat et experti meliora pericula ponti.

    Aspicit has longe iamdudum Asopius Hypseus

    palantum strages ardetque avertere pugnam,

    quamquam haud ipse minus curru Tirynthia fundens

    robora; sed viso praesens minor augure sanguis:

    illum armis animisque cupit, prohibebat iniquo

    agmine consertum cunei latus; inde superbus

    exseruit patriis electum missile ripis,

    ac prius: ‘Aonidum dives largitor aquarum,

    clare Giganteis etiamnum, Asope, favillis,

    da numen dextrae: rogat hoc natusque tuique

    quercus alumna vadi; fas et mihi spernere Phoebum,

    si tibi conlatus divum sator, omnia mergam

    fontibus arma tuis tristesque sine augure vittas.’

    audierat genitor: vetat indulgere volentem

    Phoebus, et aurigam iactus detorquet in Hersen.

    ille ruit: deus ipse vagis succedit habenis,

    Lernaeum falso simulans Haliacmona vultu,

    tunc vero ardenti non ulla obsistere temptant

    signa, ruunt solo terrore, et volnera citra

    mors trepidis ignava venit, dubiumque tuenti

    presserit infestos onus impuleritne iugales,

    sic ubi nubiferum montis latus aut nova ventis

    solvit hiemps, aut victa situ non pertulit aetas,

    desilit horrendus campo timor, arva virosque

    limite non uno longaevaque robora secum

    praecipitans, tandemque exhaustus turbine fesso

    aut vallem cavat aut medios intercipit amnes.

    non secus ingentique viro magnoque gravatus

    temo deo nunc hoc, nunc illo in sanguine fervet,

    ipse sedens telis pariterque ministrat habenis

    Delius, ipse docet iactus adversaque flectit

    spicula fortunamque hastis venientibus aufert,

    sternuntur terra Melaneus pedes, Antiphus alto

    nil defensus equo, genitusque Heliconide nympha

    Action, caesoque infamis fratre Polites,

    conatusque toris vittatam attingere Manto

    Lampus: in hunc sacras Phoebus dedit ipse sagittas,

    et iam cornipedes trepidi ac moribunda reflantes

    corpora rimantur terras, omnisque per artus

    sulcus et incisis altum rubet orbita membris,

    hos iam ignorantes terit impius axis, at illi

    vulnere semineces — nec devitarc facultas —

    venturum super ora vident; iam lubrica tabo

    frena, nec insisti madidus dat temo, rotaeque

    sanguine difficiles, et tardior ungula fossis

    visceribus: tunc ipse furens in morte relicta

    spicula et e mediis exstantes ossibus hastas

    avellit, strident animae currumque sequuntur.

    Tandem se famulo summum confessus Apollo

    utere luce tua longamque ait, ‘indue famam,

    dum tibi me iunctum Mors inrevocata veretur.

    vincimur: immites scis nulla revolvere Parcas

    stamina; vade, diu populis promissa voluptas

    Elysiis, certe non perpessure Creontis

    imperia aut vetito nudus iaciture supulcro.’

    ille refert contra, et paulum respirat ab armis:

    ‘olim te, Cirrhaee pater, peritura sedentem

    ad iuga — quis tantus miseris honor? — axe trementi

    sensimus; instantes quonam usque morabere manes?

    audio iam rapidae cursum Stygis atraque Ditis

    flumina tergeminosque mali custodis hiatus.

    accipe commissum capiti decus, accipe laurus,

    quas Erebo deferre nefas, nunc voce suprema,

    si qua recessuro debetur gratia vati,

    deceptum tibi, Phoebe, larem poenasque nefandae

    coniugis et pulchrum nati commendo furorem.’

    desiluit maerens lacrimasque avertit Apollo:

    tune vero ingemuit currusque orbique iugales.

    non aliter caeco nocturni turbine Cori

    scit peritura ratis, cum iam damnata sororis

    igne Therapnaei fugerunt carbasa fratres.

    Iamque recessurae paulatim horrescere terrae

    summaque terga quati graviorque effervere pulvis

    coeperat; inferno mugit iam murmure campus.

    bella putant trepidi bellique hunc esse fragorem,

    hortanturque gradus; alius tremor arma viresque

    mirantesque inclinat equos; iam frondea nutant

    culmina, iam muri, ripisque Ismenos apertis

    effugit; exciderunt irae, nutantia Agunt

    tela solo, dubiasque vagi nituntur in hastas

    comminus inque vicem viso pallore recedunt.

    sic ubi navales miscet super aequora pugnas

    contempto Bellona mari, si forte benigna

    tempestas, sibi quisque cavent, ensesque recondit

    mors alia, et socii pacem fecere timores,

    talis erat campo belli fluitantis imago,

    sive laborantes concepto flamine terrae

    ventorum rabiem et clusum eiecere furorem,

    exedit seu putre solum carpsitque ferendo

    unda latens, sive hae volventis machina caeli

    incubuit, sive omne fretum Neptunia movit

    cuspis et extremas gravius mare torsit in oras,

    seu vati datus ille fragor, seu terra minata est

    fratribus: ecce alte praeceps humus ore profundo

    dissilit, inque vicem timuerunt sidera et umbrae,

    illum ingens haurit specus et transire parantes

    mergit equos; non arma manu, non frena remisit:

    sicut erat, rectos defert in Tartara currus,

    respexitque cadens caelum campumque coire

    ingemuit, donec levior distantia rursus

    miscuit arva tremor lucemque exclusit Averno.