Magna Carta: A Commentary on the Great Charter of King John
(4): Writs issued to the sheriffs of counties on 27th June, 1215.
20th Century William Sharp McKechnie EnglishRex vicecomiti Warewic. et duodecim militibus electis in eodem comitatu ad inquirendum et delendum pravas consuetudines de vicecomitibus et eorum ministris forestis et forestariis warennis et warennariis ripariis et earum custodibus salutem. Mandamus vobis quod statim et sine dilatione saisiatis in manum nostram terras et tenementa et catalla omnium illorum de comitatu Warewic. qui jurare contradixerint viginti quinque baronibus secundum formam contentam in carta nostra de libertatibus vel eis quos ad hoc atornaverint. Et si jurare noluerint statim post quindecim dies completos preterquam terre et tenementa et catalla eorum in manu nostra saisita fuerint, omnia catalla sua vendi faciatis et denarios inde preceptos salvo custodiatis, deputandos subsidio terre sancte. Terras autem et tenementa eorum in manu nostra teneatis, quousque juraverint. Et hoc provisum est per judicium domini Cantuar. archiepiscopi et baronum regni nostri. Et in hujus etc. Teste meipso, apud Winton, xxvij die Junii anno regni nostri xvijmo.
Idem mandatum est omnibus vicecomitibus Anglie.