Letter 97
Imperial Seneca, Lucius Annaeus Latin- Erras, mi Lucili, si existimas nostri saeculi esse vitium luxuriam et neglegentiam boni moris et alia, quae obiecit suis quisque temporibus; hominum sunt ista, non temporum. Nulla aetas vacavit a culpa. Et si aestimare licentiam cuiusque saeculi incipias, pudet dicere, numquam apertius quam coram Catone peccatum est.
- Credat aliquis pecuniam esse versatam in eo iudicio, in quo reus erat P.
- Minus crimine quam absolutione peccatum est: adulterii reus adulteria divisit nec ante fuit de salute securus, quam similes sui iudices suos reddidit. Haec in eo iudicio facta sunt, in quo, si nihil aliud, Cato testimonium dixerat. Ipsa ponam verba Ciceronis, quia res fidem excedit:
- Accersivit ad se, promisit, intercessit, dedit. Iam vero—o di boni,
- Non vacat de pretio queri, plus in accessionibus fuit. Vis se veri illius uxorem? Dabo illam, vis divitis huius? Tibi praestabo concubitum. Adulterium nisi feceris, damna. Illa formonsa, quam desideras, veniet. Illius tibi noctem promitto nec differo; intra comperendinationem fides promissi mei stabit. Plus est distribuere adulteria quam facere; hoc vero matribus familiae denuntiare est.
- Hi iudices Clodiani a senatu petierant praesidium, quod non erat nisi damnaturis necessarium, et inpetraverant. Itaque eleganter illis Catulus absoluto reo, quid vos, inquit, praesidium a nobis petebatis? An ne nummi vobis eriperentur? Inter hos tamen iocos inpune tulit ante iudicium adulter, in iudicio leno, qui damnationem peius effugit quam meruit.
- Quicquam fuisse corruptius illis tutum esse non posse.
- Hoc inter Pompeium et Caesarem, inter Ciceronem Catonemque commissum est, Catonem inquam illum, quo sedente populus negatur permisisse sibi postulare Florales iocos nudandarum meretricum, si credis spectasse tunc severius homines quam iudicasse. Et fient et facta sunt ista, et licentia urbium aliquando disciplina metuque, numquam sponte considet.
- Non est itaque quod credas nos
- Omne tempus Clodios, non omne Catones feret. Ad deteriora faciles sumus, quia nec dux potest nec comes deesse, et res ipsa etiam sine duce, sine comite procedit. Non pronum est
- Non gaudet navigio gubernator everso, non gaudet aegro medicus elato, non gaudet orator, si patroni culpa reus cedidit; at contra omnibus crimen suum voluptati est. Laetatur ille adulterio, in quod inritatus est ipsa difficultate. Laetatur ille circumscriptione furtoque, nec ante illi culpa quam culpae fortuna displicuit. Id prava consuetudine evenit.
- Alioquin ut scias subesse animis etiam in pessima abductis boni sensum nec ignorari turpe, sed neglegi; omnes peccata dissimulant et, quamvis feliciter cesserint, fructu illorum utuntur, ipsa subducunt. At bona conscientia prodire vult et conspici; ipsas nequitia tenebras timet.
- Eleganter itaque ab Epicuro dictum puto: potest nocenti contingere, ut lateat, latendi fides non potest, aut si hoc modo melius hunc explicari posse iudicas sensum: ideo non prodest latere peccantibus, quia latendi etiam si felicitatem habent, fiduciam non habent. Ita est: tuta scelera esse possunt, secura esse non possunt.
- Hoc ego repugnare sectae nostrae, si sic expediatur, non iudico. Quare? Quia prima illa et maxima peccantium est poena peccasse, nec ullum scelus, licet illud fortuna exornet muneribus suis, licet tueatur ac vindicet, inpunitum est, quoniam sceleris in scelere supplicium est. Sed nihilominus et hae illam secundae poenae premunt ac secuntur, timere semper et expavescere et securitati diffidere. Quare ego hoc supplicio nequitiam liberem? Quare non semper illam in suspenso relinquam?
- Illic dissentiamus cum Epicuro, ubi dicit nihil iustum esse natura et crimina vitanda esse, quia vitari metus non posse; hic consentiamus mala facinora conscientia flagellari et plurimum illi tormentorum esse eo, quod perpetua illam sollicitudo urget ac verberat, quod sponsoribus securitatis suae non potest credere. Hoc enim ipsum argumentum est, Epicure,
- Quare nisi quia infixa nobis eius rei aversatio est, quam natura damnavit? Ideo numquam fides latendi fit etiam latentibus, quia coarguit illos conscientia et ipsos sibi ostendit. Proprium autem est nocentium trepidare. Male de nobis actum erat, quod multa scelera legem et vindicem effugiunt et scripta supplicia, nisi illa naturalia et gravia de praesentibus solverent et in locum patientiae timor cederet. Vale.